صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

CARMEN LXXIII.

IN INGRATUM.

DESINE de quoquam quicquam bene velle mereri,
Aut aliquem fieri posse putare pium.

Omnia sunt ingrata: nihil fecisse benigne est :
Immo etiam tædet, tædet obestque magis:
Ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget
Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

5

Desine cupere cuiquam aliquid bene facere, vel credere quempiam posse fieri beneficii accepti memorem. Omnes homines sunt ingrati. Nihil prodest aliis bene fecisse. Sed contra potius nocet. Idque certo certius constat, mihique maxime, quem nullus acrius neque asperius prosequitur et vexat, quam ille qui nuper me uno et solo amico usus est.

1 Hic incipit tetrastichon In Rufum, inquit Avant. In Alphenum, inquit Mur. Pro quidquam, quod exhibuit unus vet. cod. ap. Stat. in aliis ejusdem leguntur quisquam et quemquam.-2 Pro pium, quod testantur Marcilii membranæ, edd. vett. Ald. Junt. Gryph. Mur. Stat. aliæ habent tuum.-3 In omuibus Stat. codd. est deerat, ut et in Venett. Gryph. aliis.-4 In omnibus Stat. codd. ut in textu nostro, præterquam in uno, qui exhibnit, Immo etiam tædet, stat magis atque magis; in Marcil. membranis, Imo etiam tædet, stet magisque magisque; unde conj. Immo etiam tædet, et magis atque magis; Gui. nihil fecisse benigne Prodest: imo etiam tædet obestque magis; in Bodl. ap. Ed. Cant. Prodest: sed tædet jam magis atque magis; Lect. nostram testantur Guarini codd. et alii codd. ap. Ed. Cant. servant etiam Ald. Junt. Mur. Stat. Græv. Voss. Ed. anon. Bip. alii.—5 Væ mihi in Vulp. Ve mihi Scal. in Mar. cil. membranis Ut mehe apxaïкŵs pro me.

NOTE

1 Desine de quoquam] Continent hi versus communem querelam de perfidia ingratoque animo eorum, qui se amicos simulant, cum revera non sint. Sed res est ita nunc usitata, et de ea tam frequentes sunt sapientium hominum querelæ, ut neminem Catullo

putem dissentire.

3 Omnia sunt ingrata] Postquam dehortatus est Poëta seipsum a beneficiis in alios exhibendis, ex nimia iracundia non tantum homines, sed et omnia ingrata esse asserit.

CARMEN LXXIV.

IN GELLIUM.

GELLIUS audierat, patruum objurgare solere,
Si quis delicias diceret, aut faceret.
Hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
Uxorem, et patruum reddidit Harpocratem.
Quod voluit, fecit: nam, quamvis irrumet ipsum
Nunc patruum, verbum non faciet patruus.

Didicerat Gellius patruum suum consuevisse increpare quemcumque, si loque retur aut faceret delicias.

5

3 In codd. et edd. vett. perdespuit: cuidam V. D. cujus meminit Stat. debetur lectio nostra, non autem Scaligero, qui omnem ejus laudem sibi arrogat: Livin. conj. perdesuit.—6 Hunc ex uno cod. protulit et probavit Stat.

NOTE

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

2 Si quis delicias diceret] Delicias facere' Lambino idem est ac " delicate jocari at Muretus putat, 'delicias facere,' interdum esse irridere,' ut apud Plautum in Menæchmis. Interdum idem est quod 'facere nequam,' i. e. indulgere libidini, quo sensu hic sumitur a Catullo.

3 Hoc ne ipsi accideret] Ne objur, garetur a patruo.

Patrui perdepsuit] Eam nimirum subagitando: 'perdepso' namque verbum in obscœnis est. Alii legunt perdespuit, i. e. neglexit, contemsit; sed male.

[ocr errors]

lutari silentium indicebat in comitatu Isidis, quia capitale erat,' ut inquit Beatus Augustinus lib. xvI. de Civit. Dei, dicere Isim et Serapim homines fuisse: unde Deus silentii appellatus, quod ab Ægyptiis colitur.' De quo fusius Plut. in oratione de Serapidis Numine, de quo et Ovid. Met. Ix. ubi de Isidis comitatu loquitur intellexisse videtur, ' Quique premit vocem digitoque silentia suadet.' Hunc Capitolio prohibitum, meminit Tertullianus in Apologetico.

5 Quod voluit, fecit] Id est, Jam in domo patrui omnia quæcumque volebat, faciebat: quasi dicas, Sub hac simulatione habuit rem cum uxore patrui, et ille tacebat.

Nam, quamvis irrumet ipsum] Licet etiam patruum ipsum irrumaret, tamen ille ne verbum quidem diceret : vel sit sensus, Quamvis hoc tempore

Ipsam Uxorem] Quam comprimebat etiam patruum ipsum irrumet, tamen scilicet.

4 Et patruum reddidit Harpocratem] Fecit ipsum tacere: fuit enim Harpocrates vir Ægyptius, qui digito sa

ille ne verbum quidem facit; et sic erit 'faciet,' tempus pro tempore: nisi legerimųs verbum non facit et patruus.

CARMEN LXXV.

AD LESBIAM.

NULLA potest mulier tantum se dicere amatam
Vere, quantum a me, Lesbia, amata, mea, es.
Nulla fides ullo fuit unquam fœdere tanta,

Quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
Nunc est mens adducta tua, mea Lesbia, culpa,
Atque ita se officio perdidit ipsa pio:

Ut jam nec bene velle queam tibi, si optima fias,
Nec desistere amare, omnia si facias.

5

O Lesbia mea, nulla fœmina potest asserere se tam vere dilectam fuisse a quoquam, quam a me dilecta es. Nullo unquam in fœdere tanta fuit fidelitas, quanta a me tibi servata est in tuo amore. Jam vero animus meus huc perfidia tua adductus est, o Lesbia mea, et adeo sese confixit sua erga te fide integra; ut neque possim nunc tibi bene cupere, quamvis fias optima, neque cessare te diligere, quicquid agas.

1 'Hos quatuor vers. priores in antiqq. codd. post Carm. LXXXVI. collocatos, huc revocavit Scal. quem, quia egregie illi cum quatuor posterioribus conspirant, plerique recentiorum secuti sunt. Inprimis Vulp. mirifice hoc nomine extollit acumen Scal. et hæc quatuor disticha vel ab ipso Catullo ita conjuncta et composita fuisse, vel certe poëtam, si ab inferis excitetur, hanc industriam Scal. non deprecaturum existimat. Et sane quatuor posteriores recte integri poëmatii aroσraoμáriov haberi poterant.' Doer.-4 Quantum in amore suo in Stat. et aliis; Quanta in amore suo in Gryph. et Mur. tuo exhi bent omnes Stat. codd.-5 Huc est mens deducta in Venett. Gryph. et Mur. Lect. nostram ex cod. suo produxit Scal. eumque secuti Voss. Ed. Cant. Vulp. Gott. et Bip.

NOTE

1 Nulla potest mulier] Fidem suam prædicat hoc Epigrammate Catullus in Lesbiam, quam in amore minime sibi fuisse fidelem arguit: unde ait non posse se ei bene velle, quamvis non possit eam non amare, quicquid faciat. Fuisse videtur Catullus ex iis, qui, ut semel amoris laqueis irre

titi captique sunt, si puellæ suæ alium quoque aliquem placere sentiunt, eo acrius incenduntur: unde cum perditæ mulieres aliquem in amore volunt retinere, rivalem aliquem opponunt. Hac arte usam fuisse Lesbiam hoc loco apertissime indicatur.

CARMEN LXXVI.

AD SE IPSUM.

Si qua recordanti benefacta priora voluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium,
Nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
Divum ad fallendos numine abusum homines:
Multa parata manent in longa ætate, Catulle,
Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

Nam quæcumque homines bene quoiquam aut dicere possunt,

Aut facere, hæc a te dictaque factaque sunt;

Omnia quæ ingratæ perierunt credita menti.

Quare jam te cur amplius excrucies?

Quin te animo obfirmas, teque istinc usque reducis,
Et, Dis invitis, desinis esse miser ?

5

10

Si aliqua voluptas est viro reminiscenti anteactorum benefactorum, quando se reputat esse pium, neque meminit se sacram temerasse fidem, neque ulla in pactione se male usum esse Deorum testimonio ad decipiendos homines; plures tibi, o Catulle, comparata supersunt in longinquum tempus voluptates ex isto ingrato Lesbiæ amore. Quicquid enim homines cuiquam aut dicere bene, aut bene facere possunt, hoc et dixisti et fecisti Lesbiæ tuæ. Quod totum in animum ingratum male collocatum, perditum est. Quamobrem curnam te nunc amplius torqueas? Quidni potius men. tem obduras, et te prorsus ab isto amore Lesbiæ retrahis, atque etiam Superis

11 In omnibus Stat. codd. Qui tu animo affirmas, atque instinctoque reducis; in Scal. cod. Quin tu animo affirmans atque instructoque reducis; in Marcil. membranis Quin tu animo affirmas, atque instinctoque reducis: Stat. conj. Quin tu animum offirmas atque istinc usque reducis; Scal. Quin tu animu' (pro ani

NOTE

1 Si qua recordanti] Perfidum et ingratum Lesbiæ animum videns Poëta, seipsum integritatis suæ conscientia consolatur, deinde hortatur se ad ejus amorem projiciendum ex animo. Cum autem vix hoc humana ope fieri possit, Deos enixe precatur, ut tandem a tetro illo amoris morbo eorum auxilio liberetur.

2 Esse pium] Pietas pars est justi

tiæ, quæ adversus parentes exhibetur.

11 Teque istinc usque reducis] Quin te revocas ab amore perfidæ mulieris, quæ tamdin te tam perfide delusit.

12 Dis invitis] Proverbium esse videtur, quo usus Poëta dixit: 'Heu nihil invitis fas quenquam fidere Divis.'

Difficile est longum subito deponere amorem :
Difficile est: verum hoc qualubet efficias.
Una salus hæc est, hoc est tibi pervincendum.
Hoc facies, sive id non pote, sive pote.

O Di, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam
Extrema jam ipsa in morte tulistis opem;
Me miserum aspicite, et si vitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi,
Quæ mihi subrepens imos, ut torpor, in artus,
Expulit ex omni pectore lætitias.

15

20

nolentibus cessas esse infelix? Difficile est et arduum repente abjicere diuturnum amorem. Id equidem arduum est; sed istud quocumque volueris pacto, facias. Unica tibi superest ista salutis via: istud igitur est tibi complendum: atque ita illud efficies, sive illud possit, sive non possit fieri. O Superi, si vestrum est miserescere, vel si quod ullis unquam hominibus supremum auxilium præbuistis in ipsa morte, oculos in me infelicem convertite, ac si vitam juste et pie duxi, depellite a mę istam luem et calamitatem: quæ mihi latenter irrepens in intima membra, quasi torpor, fugavit ex toto animo meo gaudia. Non peto nunc istud, ut Lesbia me nunc

[ocr errors]

mum) offirmas itaque, instructoque reducis? sed dedit in textu Quin te; Marcil. placebat Quin tu animum obfirmas itaque, in gyrum reducis? Mel. Quin tu animum obfirmans instructum atque atque reducis? h. e. celerrime retrahis; Voss. Quin tu animum offirmas, atque istinc te reducis? Guar. et Gryph. exhibent Quin te animo affirmas, teque instinctuque reducis? Mur. Quin te animo affirmas, teque astringisque reducisque. 'Nostram lect. haud certe incommodam offe. runt edd. Raphel. Græv. Cant. Gott. et Bip. nisi quod offirmas pro affirmas dedimus; et sic in Sil. Ital. XII. 668. pro affirmans' cum N. Heinsio legendum videtur 'offirmans.'' Doer.-14 In Venett. verum hoc quod lubet efficies.— 16 Hoc face sis sive conj. Scal. Hoc facito Voss. et Vulp.-18 In Venet. an. 1500. ipsam.-21 In omnibus Stat. et Scal. codd. Seu mihi subrepens imos ut corpore in artus; in Voss. vet. 1. Quæ mihi subrepens imos velut anguis in artus, quod interpolatum putat Doer. Stat. conj. Hæc mihi subrepens imos in corporis artus; Mel. Heu mihi subrepens imos, ut torpor, in artus. Nostram lect. vett. librorum tam scriptorum quam excusorum auctoritate niti testatur Ed. Cant.-22 Expulit ex omnis apxaïkŵs pro omnes conj. Stat. exsomnis Passer,

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
« السابقةمتابعة »