صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Non jam illud quæro, contra ut me diligat illa,
Aut, quod non potis est, esse pudica velit:

Ipse valere opto, et tetrum hunc deponere morbum.
O Dî, reddite mî hoc pro pietate mea.

25

ex opposito redamet: vel, quod fieri non potest, ut velit esse casta. Ego vero cupio sanus fieri, et tristem hanc deponere pestem. O Superi, hoc mihi concedite pro mea adversus vos religione.

pro lætitias offerunt Voss. 11. delicias.-23 In Stat. codd. contra me ut.→ 26 O Di hoc reddite Avant.

CARMEN LXXVII.

AD RUFUM.

RUFB, mihi frustra ac nequicquam credite amice;
Frustra? immo magno cum pretio atque malo :
Siccine subrepsti mi, atque, intestina perurens,
Mi misero eripuisti omnia nostra bona?
Eripuisti. Heu, heu, nostræ crudele venenum
Vitæ, heu, heu, nostræ pestis amicitiæ !

5

O Rufe, mihi credite incassum et temere amice. Incassum? quinimmo grandi cum impensa ac damno. Itane latenter te in meam familiaritatem insinuasti, atque mihi viscera inflammans rapuisti mihi infelici omnia mea bona? Eheu! o dirum toxicum vitæ nostræ. Eheu! o nostræ amicitiæ pestis.

1 In Gryph. Scal. et quibusdam vett. cognite amice; sed in omnibus Stat. codd. et Ald. 1. credite quod jam vindicatum est a Mur. cognite amico in Ald. 2. nec quicquam cognite amice in aliis.-3 In Scal. cod. mei....perures apxaïk@s pro me....perurens (perures): Voss. tacite h. 1. ita constituit, Siccine subrepsti; meque intestina perurens Mi misero eripuisti; omnia nostra bona Eripuisti.-4 Sic misero Parth. Gryph. Mur.-6 In Voss. ll. et ed. Parth. pectus amicitiæ, ut sit vel ironice sumendum, vel'olim' sive 'quondam' subintelli gendum; sed quis dubitet de vera lect. pestis, cum venenum præcesserit.' Doer.-Huic Carmini invitis omnibus codd. vv. quatuor postremos sequentis, Sed nunc id doleo, &c. conjunxit Scal. approbante Marcil."

[ocr errors]

NOTE

1 Rufe, mihi frustra] In hircosum illum Rufum invehitur Poëta, qui se in ipsius familiaritatem latenter insinuarat, ut ipsi puellam eriperet.

4 Omnia nostra bona] Amicam nimirum, quæ est omnia amanti. Cla

mant enim ubique amatores se in amica omnem spem, omnes cogitationes, omne studium, omnem mentem reponere; existimant namque omnia ab ea pendere, et quod vivant, ejusdem muneris esse,

CARMEN LXXVIII.

DE GALLO.

GALLUS habet fratres, quorum est lepidissima conjux
Alterius, lepidus filius alterius.

Gallus homo est bellus: nam dulces jungit amores,

Cum puero ut bello bella puella cubet.

Gallus homo est stultus, nec se videt esse maritum,
Qui patruus patrui monstret adulterium.
Sed nunc id doleo, quod puræ impura puellæ
Suavia conjunxit spurca saliva tua.

Verum id non impune feres: nam te omnia sæcla
Noscent, et, qui sis, fama loquetur anus.

5

10

Sunt Gallo germani, quorum unius uxor est pulcherrima, et alterius filius est venustus. Gullus vir formosus est, et benignus, suaves enim conciliat amores. Gallus est homo fatuus, neque cogitat se esse conjugem, qui patruus ostendat adulterium patrui. Jam vero illud moleste fero, quod immundum et sordidum tuum sputum conspurcavit oscula munda cultæ puellæ. Sed hoc non feres impune: cuncta enim sæcula te cognoscent, et fama longæva et senex vulgabit, qualis tu sis.

5 Pro stultus in ed. Parth. bellus, errore forsan typothetarum.-7 In Venet. Brix. Vicent. et aliis edd. vett. puræ pura, quod reposuit Scal. Hunc et tres seqq. versus Scal. cum eos dissimilis argumenti esse existimaret, invitis codd. omnibus ab hoc epigrammate luxavit et cum superiore conjunxit. De iisdem, au loco suo positi essent, jam dubitaverat Statius. Hinc facile ab ingenio suo impetrare potuit Corrad. ut eos Carmini xcI. assueret. Sed Vulpius egregie eos cum hoc Carmine cohærere pulchre docuit.-8 Savia comminxit in Scal. 1. ex conjectura; ' sed quis verbum inhonestius præferat honestiori? quisve novam Catulli Carminibus obscœnitatem importare sustineat?' Doer.

NOTE

1 Gallus habet fratres] Gallum quendam ut nefarium inter suos libidinis administrum insectatur, qui se bellum putabat hominem esse, dum filium fratris cum uxore alterius fratris amoribus conjungeret; cum tamen revera stultus esset, quia non animadvertebat idem quoque posse sibi evenire.

3 Homo est bellus] 'Belli homines' aliquando et sæpius dicuntur, qui aliis libenter obsequuntur, et quos Aristot. de Moribus, lib. III. vocat apéøkovs, quique se ad aliorum quasi nutus accommodant, quod quidem

est animi pusilli, et abjecti. Unde Martial. Bellus homo atque idem magnus vis, Cotta, videri; Sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.'

8 Suavia conjunxit spurca saliva] Impuri homines, ut Rufus, salivas oris invicem miscere solebant osculantes, rogabantque amicam salivum sibi invicem facerent. Lucret. l. iv. Junguntque salivas Oris, et inspi-~ rant pressantes dentibus ora.'

10 Fama loquetur anus] Ut snpra dixit: 'Charta loquetur anus.'

CARMEN LXXIX.

IN LESBIUM.

LESBIUS est pulcher: quidni? quem Lesbia malit,
Quam te cum tota gente, Catulle, tua.

Sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,
Si tria notorum suavia repererit.

Gellius est lepidus. Cur non? quem scilicet Lesbia potius eligat quam te, o Catulle, cum omni cognatione tua. At vero nihilominus venundet Catullum cum omni familia sua, si tria ad summum invenerit amicorum oscula.

1 Esse quibusdam in codd. affirmant, Gellius est pulcher: in Scal. cod. Calius. Sed omnes codd. Stat. et Voss. nostram tuentur lect. et sic est in edd. Parth. Gryph. Mur. et Cant.-4 In Scal. cod. Venet. Brix. et Vicent. natorum, quod Avant. interpr. de jure trium natorum,' et Voss. ‘de claris et nobilibus Romanis:' Scal. mutavit in notorum, subjungens, Nota,' pian, vel potius pwμévn notorum igitur, 'amicorum?' in Ald. Junt. Gryph. Mur. aliis amatorum: Heins. legit, Si tria amatorum savia surpuerit.

[blocks in formation]

QUID dicam, Gelli, quare rosea ista labella

Hiberna fiant candidiora nive,

Mane domo cum exis, et cum te octava quiete

E molli longo suscitat hora die?

Vis ut dicam, o Gelli, cur hæc tua rubicunda labra nive hyemali fiant pallidiora, quando mane egrederis ex ædibus tuis, et quando hora octava diebus æstivis te

4 Et mollis e cod. suo dedit Scal. Lect. nostram servant alii codd. cum

Nescio quid certe est. An vere fama susurrat, 5
Grandia te medii tenta vorare viri ?

Sic certe clamant Virronis rupta miselli

Ilia, et emulso labra notata sero.

excitat e somno placido? Nescio profecto quid hoc est, et utrum verum fama obmurmurans loquatur :

omnibus edd.-5 In cod. Passer. vera; unde conj. verax.-6 In quibusdam codd. thensa.-7 In Scal. cod. Sed certe clamant; unde fecit Sic certe: clamant; quod reposuerunt Voss. Vulp. Ed. anon. Gott. et Bip. quodque nos etiam dedimus, sublata tantum interpunctione: Sic certe est in Ald. Junt. Gryph. Mur. et Stat. Si certe est in edd. Parth. et Græv. pro Virronis in multis edd. Victoris, in nonnullis Unctoris, improbante Mur. Varronis rupta Viselli ex ingenio dedit Scal.-8 In Stat. codd. Ille te mulso, vel Illa te mulso ; Avant. legi jussit, Illa te mulso labra notare: in Venet. au. 1500. Ald. Gryph. Mur. aliis, Ilia demulso; Valeriano, sive Faërno debetur lect, nostra; hinc Stat. legendum putavit, Iliaque et mulso, vel Iliaque et multo.

NOTE

6 Tenta vorare] Virilia membra. Horat. 'Tentaque rumpit.' Et Diomedes Grammaticus sic inquit, 'Et quia cacophaton videtur Deorum vehiculum tensum dixerunt, non tentum, ne verbum turpe sonaret in Sacris.'

Medii viri] Quia in medio est mem→ brum virile. Martial. Lambebat medios improba lingua viros.'

7 Sic certe] Primo dubitavit an vera esset, an falsa fama, modo affirmat ita esse, et adducit testimonium Virronis.

Virronis] Victoris alii legunt : quomodocumque sit, est nomen proprium viri illius, cujus Gellius fellator erat.

Rupta Ilia] Latera quæ coitu disrumpuntur. Juvenal. Quod lateri parcas.' Est igitur sensus: Miselli Victoris ilia consumpta clamant la. bra tua esse signata spermate, quod demulsum ex ipso in labris tuis ina ruit.

Ilia] Aliqui legunt, Ilia demulso, sed cum sensus et ordo illepidus sit, priorem lectionem magis probo. Emulso sero] Metaphorice sper

Clamant] Cum quodam veluti cla- mate, quod emulges ex illius memmore indicant.

bro.

CARMEN LXXXI.

AD JUVENTIUM.

NEMONE in tanto potuit populo esse, Juventi,
Bellus homo, quem tu diligere inciperes,

◇ Juventi, an nullus esse potuit formosus vir in tanta populi Romani multi

NOTE

1 Nemone] Invidia forsan ductus Poëta Juventium adolescentem re

Præterquam iste tuus moribunda a sede Pisauri
Hospes, inaurata pallidior statua?

Qui tibi nunc cordi est, quem tu præponere nobis
Audes. Ah! nescis, quod facinus facias.

5

tudine, quem tu amare inchoares, nisi unus iste tuus hospes ex urbe morbosa Pisauro, deaurato pallidior simulacro? Qui modo tibi acceptus est: quem tu non dubitas nobis præferre. Ast ignoras quodnam scelus admittas.

3 Mel. cum pro a sede Palat. m. haberent ad sede et Commel. ab sede, legendum censet ah! sepe, explicans de dentibus senio cariosis et cadaverosis; nimis argute, inquit Doer.-5 Qui tibi nunc cordi, quem legit Avant.6 At nescis in edd. vett. Ald. Gryph. Mur. Stat. et Græv. Ah! nescis tacite recepit Scal. quem secuti sunt Cant. Voss. Vulp. Ed. anon. Gott. Bip. et recentiores.

NOTÆ

prehendit, quod Pisaurensis cujusdam hominis pallidissimi, spretis reliquis omnibus, amore detineretur. Quis autem fuerit ille Juventius dictum est Carmine XLVIII.

3 A sede Pisauri] Pisaurus, seu Pisaurum, urbs est Umbriæ maritima, ad flumen ejusdem nominis, ob aëris insalubritatem apud omnes male audiens: unde vocat eam Catullus 'moribundam.'

4 Inaurata pallidior statua] Aurum suapte natura pallidum est. Cujus rei causam rogatum aliquando Diogenem respondisse ferunt: Aurum non immerito pallere, cum tam multos undique habeat sibi insidiantes. Porro de pallore auri Catullo familiaris est loquendi modus, ut supra: 'Quantum sæpe magis fulgore expalluit auri!'

CARMEN LXXXII.

AD QUINTIUM.

QUINTI, si tibi vis oculos debere Catullum,

Aut aliud, si quid carius est oculis;

O Quinti, si cupis Catullum oculos suos tibi debere, aut quidvis aliud, si aliquid

1 Quincti in quibusdam edd.—3 Eripere hei noli Avant. sed ei monosylla

NOTE

1 Quinti, si tibi vis] Lepide Catullus agit cum Quintio, qui sibi amicam præripere cupiebat. Jocose

itaque eum admonet, et lepide, ut ab incepto desistat, si ipse quoque vult amari.

« السابقةمتابعة »