صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Eripere ei noli, multo quod carius illi
Est oculis, si quid carius est oculis.

est oculis carius; noli ipsi rapere id quod longe ipsi carius eo quod est oculis carius, aliquid est oculis carius.

si

bum est per synæresin.-4 Statio debetur si quid, quem præter Voss. et Vulp. neminem secutum esse miratur Doeringius: seu, h. 1. notans 'vel si,' quod testantur omnes codd. cum Venett. Brix. Vicent. Rheg. Venet. an. 1500. Ald. Junt. Gryph. Mur. Scal. aliis, revocandum putat Bach ad Tibull. p. 67. Vide Tibull. 11. 4. 43. Propert. II. 26. 29. Lachm. ad 11. 1. 51. et Pers. Sat. 1. 67. Doer. hunc usum Toû seu non videns, ita scribit, si quid jam est multo carius oculis, qui, quæso, adjici potest sen quid carius est oculis ; ut taceam, particulam seu non quid, sed quod in hoc orationis nexu postulare?'

NOTÆ

3 Quod carius illi] Noli eripere il- ipsis carius, si quid est etiam oculis lud quod est carius eo quod est oculis

carius.

CARMEN LXXXIII.

IN MARITUM LESBIÆ.

LESBIA mi, præsente viro, mala plurima dicit:

Hoc illi fatuo maxima lætitia est.

Mule, nihil sentis. Si nostri oblita taceret,

Sana esset: quod nunc gannit et obloquitur,

Lesbia, astante et spectante marito suo, innumera maledicta congerit in me. Istud stulto illi ingens dat gaudium. Nihil sensu percipis, o fatue: si Lesbia mei immemor de me sileret, ab amore bene valeret: sed quia jam blaterat et oblatrat,

3 In quibusdam Stat. codd. Mulle; in Pat. et vet. cod. ap. Passer. Nulle mihi sentis, i. e. 'meo judicio merus es stupor.'-4 Samia vel Sannia in Stat.

NOTE

1 Lesbia mi, præsente viro] Lesbiæ maritum deridet, qui cum ipsam multa de Catullo irato animo dicere videret, gaudio exultabat, ratus ex his maledictis suam sibi postea Lesbiam totam fore, neque amplius Catullo daturam delicias, quem jam tantopere exosum haberet. At Catullus longe aliter rem se habere dicit. Si

Lesbia, inquit, mei amorem serio deposuisset tum me ne nominaret quidem; nunc autem cum tam sæpe mihi maledicat, hoc ipso indicat ita se uri, ut tacere non possit. Quod sane de Lesbia hic dicit Poëta, illud absolute de toto ejusmodi mulierum genere potest affirmari.

3 Mule, nihil sentis] Mulus hic su

Non solum meminit; sed, quæ multo acrior est res,
Irata est: hoc est, uritur et loquitur.

5

non modo mei recordatur, verum etiam, quod longe pejus est, irata est, id est, amore mei ardet, et, quod eam deseruerim, mihi male dicit.

codd. unde conj. Sanna, quod irrisionem significat: gannit in Stat. codd. quod reposuerunt Scal. Græv. Voss. Cant. Vulp. Ed. anon. Bip. alii: garrit in Brix. Venet. an. 1500. Ald. Junt. Gryph. et Mur.-6 Heins. conj. uritur et coquitur, et sic legit jam Lips. ap. Dous. F. 'sed quis hoc ferat ob versum primum et quartum?' Doer.

NOTE

mitur pro fatuo: unde mulos omnino ipsos non dubitem fuisse qui hoc loco

mulum ut nomen proprium viri ac. ceperunt.

CARMEN LXXXIV.

DE ARRIO.

CHOMMODA dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et hinsidias Arrius insidias :
Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Cum, quantum poterat, dixerat hinsidias.
Credo sic mater, sic Liber avunculus ejus,

Sic maternus avus dixerit, atque avia.

5

Arrius pronuntiabat chommoda, si cuperet interdum proferre illud vocabulum, commoda, ac insidias efferebat ut hinsidias ; ac tunc putabat se mirabiliter dixisse, quando totis viribus aspirando pronuntiaverat, hinsidias. Ut puto, ita parens ejus, ita Liber ejus avunculus, ita avus maternus, et aria ipsius pronuntiaverit. At post

2 In Voss. ll. Aretius, unde ille Ætius fortasse scribendum putat.-3. 4 Hoc distichon in ed. Parth. post vs. 10. Cum subito, &c. transpositum est.-5 In

NOTÆ

1 Chommoda dicebat] Arrium quemdam dictionibus quibusdam, quibus opus minime erat, aspirationem addentem carpit: is namque chommoda, hinsidias, Hionios fluctus præter usum Grammatices cum aspiratione pronuntiabat. De hoc autem Epigrammate vide Angelum Politianum lib. Miscellan. cap. 19. et Scaligerum de

Causis Linguæ Lat. lib. 1. cap. 45. Plures inveniuntur olim fuisse apud Romanos nomine Arrii. Quinti Arrii meminit Pædianus argumento Ciceronianæ Declamationis.

5 Liber avunculus ejus] Cognomento Liberi' dicti sunt apud Roma. nos, qui exsecto matris utero editi sunt in lucem, si fides adhibeatur Ter

Hoc misso in Syriam, requierant omnibus aures,
Audibant eadem hæc leniter et leviter.

Nec sibi postilla metuebant talia verba,
Cum subito affertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
Jam non Ionios esse, sed Hionios.

10

quam in Syriam missus est a Senatu, omnibus aures conquieverant, ista eadem audiebant, non aspere, sed molliter et sine aspiratione: neque post illud tempus sibi timebant ab ejusmodi vocabulis aspiratis; quando horrendum repente defertur nuntium, Ionium mare a tempore quo Arrius per illud transisset, non amplius dici Ionium, sed Hionium.

edd. vett. liber, litera prima minore: 'eos falli puto, qui liber censent nomen esse gentis vel familiæ; significat enim spurium, qui patruum non habuerit liberum, atque ideo nec patrem.' Passer. Marcil. conj. Iber; Heins. Cimber.-6 In Brix. Venet. an. 1500. Ald. Junt. Gryph. Mur. Stat. Græv. aliis, dixerat; sed Scal. ex antiqua scriptura reposuit dixerit, quod interpr. Elπato av, éxéķaro žv non enim affirmabundus hoc dicit: cf. Propert. 1. 20. 4. Janus Meleager male in hoc quoque disticho quærit aspirationem, illudque sic legendum opinatur, Credo sic mather, sic Liber havunculus eii est, Sic mathernus havus dixerit, atque havia.' Doer.-7 Hic in Stat. codd. unde conj. Hinc.

NOTE

tulliano lib. de Anima. Constat autem gentem fuisse apud Romanos, cujus esset cognomen Liberi.'

7 Hoc misso in Syriam] Cum Arrius a Senatu vel ab alio esset in Syriam missus requieverant omnibus aures, quæ illa aspiratione amplius non offendebantur.

9 Postilla] Postea. Terent. Phorm. 'Neque postilla unquam attigit,' Plaut. Curcul. Sed eum, qui mihi vendidit illam, Nunquam postilla vi

di.' Veteres autem tribus modis præpositionem 'post' composuerunt, postea,'' postilla,'' postinde.'

11 Ionios fluctus] Mare Ionium illud est quod Græci in Siculum et Creticum dividunt, ut Plin. lib. iv. cap. 2. docet. Servius autem in Æneid. III. dicit Ionium mare dividi in Adriaticum, Achaicum, Epiroticum et Siculum. Hujus Epigrammatis meminit Quintil. Instit. Orat. lib. I.

CARMEN LXXXV.

DE AMORE SUO.

ODI et amo. Quare id faciam, fortasse requiris.
Nescio: sed fieri sentio, et excrucior.

Odio habeo, simulque quandam puellam diligo. Cur ego hoc agam, forsan a me quæris. Ignoro; verum hoc esse sentio, et torqueor.

1 Hoc distichon in edd. Guar. Ald. 2. Gryph. 2. et Stat. hic prætermissum, et Carm. LXXII. annexum est: vide ibi Var. Lect. pro Quare Stat. legit qua re divisum.

NOTE

1 Odi et amo] Ingenium et mores Lesbiæ dicit se odisse; amare autem formam illius et venustatem. Hoc fere imitatur Martial. Non amo te,

Sabidi, nec possum dicere quare: Hoc tantum possum dicere, non amo te.'

CARMEN LXXXVI.

DE QUINTIA et lesbia.

QUINTIA formosa est multis: mihi candida, longa,
Recta est. Hoc ego: sic singula confiteor.
Totum illud, formosa, nego: nam nulla venustas,
Nulla in tam magno est corpore mica salis.

Quintia pluribus videtur pulchra, mihi vero nitida, procera, recta videtur. Id ego non inticior. Ita fateor singula. At istud totum, pulchra, inficior. Nullus enim lepos, nulla pulchritudo, nulla est mica salis in tam procero corpore. Lesbia

1 Quinctia ex vett. monumentis reposuit Stat. vide ad Carm. LXXXII.— 2 Recta est: hæc ego sic in Marcilii membranis et edd. vett. et sic legi jussit Avant. sed Scal. ex antiqua lect. dedit, Recta est: hoc ego: sic s. confiteor; quod receperunt Cant. Voss. Vulp. Ed. anon. Bip. alii.

NOTE

1 Quintia formosa est] Quintiam quandam, etsi satis bene conformato corpore, formosam esse negat; quod insipida sit et insulsa. Lesbiam vero Delph. et Var. Clas.

sic Quintiæ comparat, ut non eam tantum ipsi, sed omnibus etiam aliis anteponat.

Catul.

4 Nulla est mica salis] Dicitur in T

Lesbia formosa est: quæ cum pulcherrima tota est,
Tum omnibus una omnes surripuit Veneres.

5

pulchra est; quæ quoniam est tota formosissima, cunctas cunctis mulieribus sola abstulit Veneres.

[blocks in formation]

QUID facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
Prurit, et abjectis pervigilat tunicis?

Quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum ?
Ecquid scis, quantum suscipiat sceleris?

O Gelli, quidnam agit ille, qui non permittit patruum suum conjugem esse? Numquid scis, quam magnum crimen committat? Tantum crimen committit,

NOTE

1 Quid facit is, Gelli] Interrogans Gellium tanquam de tertia quadam persona, ipsum mordaciter taxat, qui rem cum matre, et cum sorore, et cum patrui uxore habebat.

2 Prurit] Coit pruritu stimulatus. Pervigilat] Non dormit, sed ad coi

tum vigilat.

Abjectis tunicis] Quasi diceret nu. dus, ut ad Venerem magis sit idoneus. Alii accipiunt ob membrum extensum levatis vestibus.

3 Quid facit is] Gellium insectatur prodigiosa admodum libidine

« السابقةمتابعة »