صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys,

Non genitor Nympharum abluit Oceanus.

Nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra:
Non si demisso se ipse voret capite.

5

o Gelli, quantum nec tota Tethyos aqua nec Oceanus Nympharum pater possit eluere. Non enim aliud crimen est, quod istud superet.

5 Tethis in nonnullis; in Græv. Thetis contra metri rationem.-6 Nec genitor in Stat. codd. sed gravius repetitur Non: pro abluit in Ald. Junt. Gryph. Mur. Græv. aliis, abluat; sed illud ex veteri scriptura defendunt Scal, et Voss. utrumque recte dici putat Doer.-7 In Scal. Voss. et Bip. quod pro- · deat, sed quo est in edd. Parth. Gryph. Mur. Cant. Græv. Vulp. anon. et Gott.

NOTE

infamem, utpote qui matrem, sororem, patrui uxorem, patruumque ipsum, aliasque cognatas puellas, unus contaminaret.

5 Non ullima Tethys] Tam infandum et execrabile scelus est, ut omnibus omnino aquis Oceani non possit ablui. Putabant enim Veteres crimina marinis aquis expiari: quod etiam indicat Cic. Orat. pro Sext. Roscio. Euripides : Θάλασσα κλύζει πάντα τῶν ἀνθρώπων κακά: Mortalium mala omnia abluit mare.

8 Non si demisso] Non etiam si seipsum fellaret.

Demisso capite] Ut ad fellandum, aut ad se necandum, quod maximum est scelus seipsum occidere. Unde Virg. 'Vitamque perosi Projecere animas.' De his autem qui seipsos interimunt, vide Macrob. lib. 1. de Somnio Scipionis, Augustinum, lib. 1. de Civitate Dei, et Josephum, lib. 111. de Bello Judaico. Melius tamen de fellatione intelligitur.

CARMEN LXXXIX.

DE GELLIO.

GELLIUS est tenuis: quidni? quoi tam bona mater
Tamque valens vivat, tamque venusta soror,

Gellius est macer: cur non? cur ille cessaret esse macilentus et tenuis, cui scilicet adeo benigna parens est, et adeo robusta, et lepida soror, atque adeo humanus

NOTE

1 Gellius est tenuis] Hujus Epigrammatis argumentum ex superiori manifestum est. Dicit enim Poëta mirandum non esse, si Gellius exili,

et attenuato sit corpore, qui ex immodico Veneris usu maciem non contrahere non possit.

Tamque bonus patruus, tamque omnia plena puellis
Cognatis: quare is desinat esse macer?

Qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,
Quantumvis quare sit macer, invenies.

5

et liberalis patruus, cui cuncta denique adeo sunt repleta fœminis propinquis? Qui quia nihil tangit, nisi id quod ipsi contingere non licet; inde tibi satis superque compertum erit, cur sit macilentus.

5 Scal. legi jussit attingit, quod reposuerunt Voss. Cant. Ed. anon. Gott. et Bip.

CARMEN XC.

IN GELLIUM.

NASCATUR Magus ex Gelli matrisque nefando
Conjugio, et discat Persicum aruspicium.
Nam Magus ex matre et gnato gignatur oportet,

Si vera est Persarum impia religio,

Magus oriatur ex Gellii ejusque matris incestuoso connubio, et Persicam aruspicinam ediscat. Nam oportet ut magus e matre et filio nascatur, si vera est nefanda

1 Hoc Carm. conjunctim cum superiore legitur in Brix. Gryph. et aliis; sed sponte apparet, separatim illud a Poëta in Gellium compositum esse.3 In Gryph. Græv. ed. anon. aliis nascatur oportet.

NOTE

1 Nascatur Magus] Hoc quoque Epigrammate, quod quibusdam in libris cum superiore connexum legitur, detestatur nefariam Gellii cum matre et sorore libidinem; dicitque ex eorum concubitu magum aliquem nasci oportere; si Persarum religio vera sit; qui ejusmodi corporum commis. tiones licitas esse putant; adeoque bonum magum non posse existere, nisi quem a filio compressa ediderit

mater. Magi Persarum lingua hi sunt, quos Græci Philosophos, Galli Druidas, Egyptii Prophetas, nos Sapientes appellamus.

2 Persicum aruspicium] Aruspicium dicitur extorum inspectio: unde aruspex ex hara et specio. Declarat quomodo nascatur magus apud Persas, et quodnam sit ejus officium, scilicet omento et carmine Numina placare.

Gnatus ut accepto veneretur carmine Divos,
Omentum in flamma pingue liquefaciens.

5

religio Persarum; ut in lucem editus grato carmine Deos veneretur omentum obesum igne liquefaciens.

NOTE

6 Omentum in flamma] Ritus erat et consuetudo Veterum in sacrificiis, ut quas hostiæ partes adolerent, eas

omento et adipe operirent, ut facilius arderent, pinguedine ignem alente.

CARMEN XCI.

IN GELLIUM.

NON ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum.
In misero hoc nostro, hoc perdito amore fore;
Quod te cognossem bene, constantemve putarem,
Aut posse a turpi mentem inhibere probro:

O Gelli, non propterea confidebam te mihi futurum esse fidelem in isto nostro infelici et calamitoso Lesbiæ amore; quod te probe novissem, et te crederem esse constantem, vel te posse animum cohibere ab infami patrando facinore: verum quia

2 In misero hoc nostro perdito in Ald. Junt. Gryph. Mur. Scal. Græv. hoc perdito in antiquioribus, quod revocarunt Stat. Voss. Vulp. Ed. anon. Bip. alii.-3. 4 Qui te cognossem in cod. Scal. Quod te non noscem Avant. Quin te Mur. constanterque putarem Haud posse a turpi legi jussit Avant. et sic est in plurimis libris tam scriptis quam impressis; sed multo aptior et orationi convenientior Doeringio visa est lectio nostra, quam servant Gryph. 2. Vulp.

NOTE

1 Non ideo, Gelli] Præclari hujus Epigrammatis, et mirabili quadam ad odium concitandum arte facti sensus hic est: Non ideo, inquit, sperabam, o Gelli, te mihi in misero hoc meo in Lesbiam amore fidum futurum, quia te constantem esse putarem; sed potius quia illam puellam, cujus amor me consumebat, neque matrem tibi esse, neque sororem videbam; quia cum in matrem et sororem libidine tua abutereris, in alias vero temperantem te fortasse crediderim, nihil a te mihi metuendum

esse arbitrabar; et licet me magno tecum amicitiæ usu conjunctum cogitarem, non tamen id sufficere putavi, ut inde tibi satis magnam faciendæ mihi injuriæ causam esse duceres, qui nullum in te nisi palma. rium scelus susciperes. At tu, ne ullam aliquando scelerate agendi occasionem prætermisisse videreris, nostram ipsam amicitiam idoneam satis ad scelus tibi causam putasti; utpote cui summum sit semper gaudium in quacumque culpa plena sceleris.

Sed quod nec matrem, nec germanam esse videbam
Hanc tibi, quojus me magnus edebat amor.

5

Et quamvis tecum multo conjungerer usu;
Non satis id causæ credideram esse tibi.

Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
Culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.

10

sciebam tibi non esse matrem, neque sororem istam puellam, cujus ingens urebat me amor, et quanquam longa tecum eram versatus consuetudine, non tamen putaveram hoc tibi sufficere, ut scelus etiam in me admitteres. Sed tu hoc sufficere existimasti, tanta tibi voluptas est in quocumque delicto est aliquid flagitii.

ed. anon. et nonnulli codd. ap. Stat.-5 Sed neque quod in Brix. Græv. Voss. ed. anon. aliis; sed multo concinniorem orationem reddit nostra lect. a Guar. prolata, et a Statio aliisque probata.' Doer.-9 Tu satis induxti in Brix, et omnibus fere Stat. codd.-10 Culpa esse legi jussit Avant.

NOTE

6 Edebat amor] Virg. qui passim Catullum imitatur, ait; Hic quos •

durus amor crudeli tabe peredit.' Et alibi: Est mollis flamma medullas.'

CARMEN XCII.

DE LESBIA.

LESBIA mi dicit semper male, nec tacet unquam
De me: Lesbia me, dispeream, nisi amat.

Lesbia jugiter mihi obtrectat, neque usquam silet de me.

At peream, si Lesbia

2 In Venet. an. 1500. Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. Græv. aliis, dispe ream, me nisi Lesbia amat; sed nostram lect. testantur omnes Stat. et Scal. codd. mutatus ille in edd. vett. verborum ordo haud dubie profectus est ab

NOTE

1 Lesbia mi dicit] Est ejusdem pæne enim ipse de Lesbia assidue male diargumenti hoc Epigramma cum illo superiore num. LXXXIII. Lesbia mi præsente viro.' Hic porro Catullus iram et convicia in muliere signum amoris esse docet, quod per seipsum verum esse confirmat. Quanquam

cit, et ipsam perpetuo videtur execrari; vehementer tamen illam deperit. Sic etiam licet Catullo maledicat Lesbia, plurimum tamen illum diligit. Idem, quod Catullus, asserit Propert. Nimirum veri dantur mihi

Quo signo? quasi non totidem mox deprecor illi
Assidue: verum dispeream, nisi amo.

me non diligit. Quonam istud tu nosti indicio? inquis : quasi vero non semper eadem maledicta in ipsam regero: nihilominus tamen peream, si ipsam non amo.

aliquo, qui vellet numerorum rhythmo consulere.' Doer.-3 Cui ego, quasi eadem in codd. et edd. Parth. et Ald. Quo signo? quasi eadem in Gryph. et Mur. Quo signo? eadem totidem in aliis ap. Mur. Quo signo qua sin totidem in cod. Gellii ap. Stat. in alio cod. Gellii ap. Scal. Quo signo? quasi non totidem; quod reposuerunt Vulp. et recentiores: Stat. conj. Quo signo, quasi enim totidem: Voss. ex Mediol. profert, Quo signo? quia sunt totidem mea, (scil. maledicta), deprecor illam Assidue: verum, &c. Passer. Assidue refert ad amo: Vulp. legit deprecer' nescio unde, sed fortasse rectius,' inquit Doer.

NOTE

signa caloris; Nam sine amore gravi fœmina nulla dolet.'

3 Deprecor] Aulus Gellius lib. VI. cap. 12. verbum illud, deprecor, interpretatur, 'detestari,'' de

spuere,' et execrari:' quod quidem non probatur. Dicit enim Catullus se quoque vicissim Lesbiæ male dicere, et tamen illius amore flagrare.

CARMEN XCIII.

IN CÆSAREM.

NIL nimium studeo, Cæsar, tibi velle placere,
Nec scire, utrum sis albus, an ater homo.

O Casar, non curo tibi nimis placere velle, neque nosse an tu vir sis candidus an niger.

2 Nec si orem, utrum sis salvus an alter homo in Brix. Nec si ore in Voss. ll. antiq. unde conj. Nescio ore utrum, &c. sed Voss. legit, Nescio utrum sis, &c. in Rheg. Ne si orem; in marg. cod. Heins. ap. Ed. Cant. Nec curo utrum, et sic placet Bondano Var. Lect. p. 126. Nec scio te e Commel. probat Mel. Conjungitur hoc distichon cum sequenti in Brix. et Gryph. probante Scal. sed non video, quomodo inter se conciliari queat insignis sententiarum dissimilitudo.' Doer.

[ocr errors]

NOTÆ

1 Nil nimium studeo] Cæsarem in mares ita pronum, ut sola allocutione exarderet, carpit, cui se nolle placere affirmat.

2 Albus, an ater homo] Mirum sibi Cæsaris contemtum his verbis esse significat Poëta. Hunc porro locum Quintil. lib. 11. laudat his verbis:

« السابقةمتابعة »