صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

NOTE

'Negat,' inquit, se magni facere aliquis Poëtarum, utrum Cæsar sit albus an ater homo.' Proverbialiter antem hoc dictum est etiam a Cic. Philip. 11. 'Et quidem,' inquit, vide quam te amarit is, qui albus aterne fueris ignorans fratris filium præ

teriit.' Sic etiam Plaut. Pseud. 'Quem ego hominem nullius coloris novi.' Phædr. in Fab. Unde illa scivit nigra an alba nascerer? D. Hieronymus lib. contra Helvid. 'Quare balbutis et erubescis? Albus, ut aiunt, aterne sis, nescio.'

CARMEN XCIV.

IN MENTULAM.

MENTULA mochatur: moechatur mentula certe.
Hoc est, quod dicunt: Ipsa olera olla legit.

2' Ipsa olere olla facit dedit ex aliis, ut ait, exemplaribus Voss. sed cum nemo alius hanc lect. commemoraverit, finxisse eam virum doctum doctrinæ ostentandæ causa, facile tibi persuadeas; nam translatum ille putat ab ollis Græcorum, quæ in Anthesteriis circumducebantur, in quas comportabantur omnis generis olera, quæ tamen nemo degustaret; ut breviter dicam, Vossius Catullum existimat Mamurram sub obscoena imagine comparasse olla, quæ solo sacra faciat olere!' Doer.

NOTE

1 Mentula machatur] Hoc est, per se sperma effundit, et iisdem verbis id ita esse affirmat.

sint facere quin peccent. Ideo hoc loco Poëta contra Julium Cæsarem proverbio usus videtur, quia ita fuit

2 Hoc est, quod dicunt] Id est, quod ad libidinem in masculos proclivis, est in communi proverbio.

[ocr errors][merged small]

ut per se sola allocutione semen effunderet. Simile quidam cum hoc proverbio habent id quod hodie quoque vulgo a nostris dicitur, 'per se messem colligit.'

CARMEN XCV.

DE SMYRNA CINNE POETE.

SMYRNA mei Cinnæ nonam post denique messem,
Quam cœpta est, nonamque edita post hyemem :
Millia cum interea quingenta Hortensius uno

[blocks in formation]

Smyrna cavas Atacis penitus mittetur ad undas,

Smyrnam incana diu sæcula pervoluent.

At Volusi annales

Et laxas scombris sæpe dabunt tunicas.

5

Smyrna tandem sodalis mei Cinnæ emissa est in lucem post novem æstates, et post novem hyemes, quam inchoata est, dum interim Hortensius uno consistens in pede ructat quingenta millia carminum. At Smyrna penetrabit usque ad aquas profundas Atracis fluvii. Tempora perpetua Smyrnam Cinnæ volutabunt. Sed Volusii Annales intra urbem ipsam Paduam peribunt, et frequenter præbebunt

1 'Zmyrna rectius ex mente Vossii, ad librorum vetustatem, nummos, et inscriptiones provocantis, scribitur; Græci tamen scribunt Zuúpvny. Vide Verheyk ad Ant. Lib. p. 299.' Doer.-2 In nonnullis vett. hiemen.-3 In Brix. Vilia cum.-4 Hunc versum, qui in omnibus codd. deest, supplevit Parth. ita, In pede stuns fixo carmina ructat hians; alius ap. Mur. sic, Accipit autumno versuum ab Antimacho.-5 Smyrna cavas Atracis in vulgg. sed, ut observat Heins. nec fluvius est Atrax, nec prima syll. in Atracis corripitur: Livin. defendit Atacis, probante Doer. in aliis ap. Mur. Athesis: Smyrna albas Atacis in vet. cod. Heins. ap. Ed. Cant. Zmyrna cavas harathri in Voss. ll. vett. unde ille reponit cavas barathri; nam, ut addit, non tantum quartus hujus Carminis versiculus deest, sed etiam initium quinti, quem, ut ei succurrerent librarii aut intempestivi correctores, e sequenti versu supplere conati sunt.-6 Smyrna incana diu sæcula pervoluit in plerisque Stat. codd. in aliis ejusdem codd. Smyrnam cana diu sæcula pervoluet, i. e. pervoluent, quod ille probat, laudans Martial. lib. 1x. Epigr. 80. 2.-7 Hujus quoque versus

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Parva mei mihi sunt cordi monumenta

At populus tumido gaudeat Antimacho.

10

latas vestes scombris. Pauca scripta mei Cinnæ mihi placent. Turba vero delectetur, quantum voluerit, inflato Antimacho.

reliqua pars in veteribus libris desideratur.' Mur. alii legunt, At Volusî annales Paduam morientur ad ipsam; in Stat. codd. quoque Paduam, at pro eo fuit aliud, quod scribæ ita corruperunt, ut conjecturam facere vanum sit; in Scal. cod. paduam portentur ad ipsam; unde ille apuam porgentur ad ipsam, ob similitudinem inter t, c, et g in codd. antiquis; rò apuam interpr. piscicnlum, quem muria conditum chartis ineptis amicire solebant: in Brix. et aliis, Patavi morientur ad urbem, quod reciperet Mur. si vett. codd. testimonio nite retur; Capuam morientur ad ipsam conj. Passer. Aduam morientur ad ipsum Voss. probante Heins. Aduam enim scribit fluvium esse Galliæ Cisalpinæ, qui ex Alpibus in lacum Larium se exonerat: Gadium portentur ad ipsam Corrad.-9 In codd. Stat. sint pro sunt: in omnibus Mur. Voss. et ejusdem Stat. codd. hujus versus abest verbum ultimum; codd. Petri Victorii et Scal. exhibent monumenta laboris, quod reposuerunt Scal. Ed. anon. Delph. Bip. alii : ex VV. DD. conjecturis, sodalis, et poëtæ, et tribuni, vox sodalis arridet Mureto et Doer.

NOTE

'Scombris tunicas dabis molestas.' Hoc autem exitium carminibus suis minantur omnes fere Poëtæ: Persius; Nec scombros metuentia carmina, nec thus.'

10 Gaudeat Antimacho] Antimachus Grammaticus fuit et Poëta Colophonius, ut testatur Suidas, cujus etiam meminit Quintil. Instit. Orat. lib. X. Hunc etiam Horatius in Art. Poët. notavit; qui cum bellum The

banum exorsus esset viginti et quatuor volumina confecit, antequam Duces Thebas duceret. Tumidus ' porro vel ob stylum, vel ob operis magnitudinem dicitur Catullo, qui videtur Volusium Antimachi' nomine appellare ob garrulitatis similitudinem: ut ob poëmatis similitudinem se Romanum vocavit Callimachum.

CARMEN XCVI.

AD CALVUM DE QUINTILIA.

SI quicquam mutis gratum acceptumque sepulcris
Accidere a nostro, Calve, dolore potest,

O Calve, si aliquid ex mœrore nostro potest evenire jucundum vel suave silentibus

NOTÆ

1 Si quicquam] Calvi Poëtæ officium pietatemque in deploranda Quin

tiliæ puellæ, quam vivam amaverat, præmatura morte, commendat; ait

Quo desiderio veteres renovamus amores,
Atque olim amissas flemus amicitias;
Certe non tanto mors immatura dolori est

Quintiliæ, quantum gaudet amore tuo.

5

mortuorum Manibus, dum votis pristinas integramus amicitias, amoresque quondam depositos lugemus; profecto Quintilia non tam dolet præmaturum obitum suum quam lætatur tuo in se ardore.

3 Quom vel Cum in Ald. Junt. Gryph. Mur. Stat. Græv. aliis ; sed lect. nostram ex codd. et edd. antiquiss. dedit Scal.-4 Atque olim missas in Brix. Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. Stat. Scal. Delph. Græv. Bip. aliis; sed lect. nostram reposuit Voss. e codd. suis et aliquot Statianis: Vossium secuti sunt Vulp. et Ed. anon.

NOTE

que, quod si ex dolore nostro, seu ex iis quæ hic geruntur, mortuis gratum aliquid potest accidere, non tantum Quintilia doluit de præmatura morte, et acerbo interitu suo, quantum lætata est, quod tam impense a Calvo amaretur, qui dolorem etiam suum Elegiis testatus est. Hac ipsa de re Propert. lib. II. Eleg. ultima: Hoc etiam docti confessa est pagina Calvi, Cum caneret miseræ funera Quintiliæ.' Muta porro sepulcra sumit bic Catullus κατὰ συνεκδοχὴν pro mortuis silentibus, seu pro silentio mortuorum, sicut infra Carm. ci. Et mutum nequicquam alloquerer cinerem.'

5 Mors immatura] Immatura mors et acerba dicitur, quæ ante diem fati, vel naturæ advenerit. Tribus enim ex Servio vita continetur humana: natura scilicet, fato, fortuna. Naturæ ultra centum et viginti solstitiales annos concessum nihil est. Fato vero nonaginta anni, hoc est, tres Saturni cursus dantur; nisi forte stellarum aliarum benignitas Saturni superet cursum. Unde illud Horatii: Te Jovis impio Tutela Saturno refulgens Eripuit, volucris que fati Tardavit alas.' Ad fortunam seu casum omnia pertinent, quæ extrinsecus sunt, ad ruinam, incendia, naufragia, venena, &c.

CARMEN XCVII.

IN EMILIUM.

NON, ita me Di ament, quicquam referre putavi,
Utrumne os an culum olfacerem Æmilio.

Non existimavi aliquid interesse, sic me Superi juvent, an os an nates odorarer

1 In Di ament vocalis non eliditur, sed correpta legitur.-2 Utrum os an

NOTE

1 Non, ita me Di ament] Æmilium rivalem, quem in amore suo satis feli

Nil immundius hoc, nihiloque immundius illud.
Verum etiam culus mundior et melior:
Nam sine dentibus est. Hoc dentes sesquipedales,
Gingivas vero ploxemi habet veteris :
Præterea rictum, qualem diffissus in æstu
Meientis mulæ cunnus habere solet.

5

Hic futuit multas, et se facit esse venustum ;

Et non pistrino traditur atque asino?

10

Æmilio; nihil enim est sordidius aut spurcius utrisque Æmilii partibus. Immo vero anus ejus est purior, et tersior; caret enim dentibus. Os autem ejus habet dentes unius pedis cum dimidio, et annosæ capsa gingivas.

in omnibus Stat. codd. ut syll. um non elidatur, quod frequens est ap. Catull. Utrumne os an legit Guar. P. quod veram esse vett. codd. scripturam testatus est Muretus: Avant. legi jussit, Utrum os an culum ipse olfacerem.-3 In Stat. codd. Nihilo mundius hoc nobisque immudius illud; vel, Mundius hæc nihil est, nobisque immundius illud; unde Stat. Nihilo mundius hoc nobis quam, ut Nihilo vox sit dissyllaba: in Venett. Brix. Vicent. et Rheg. Mundius hoc nihil est, nobisque immundius illud probante Statio; in Palat. p. Nihil mundius hoc, nobisque immundius illud; in Commel. illoc pro illud; in Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. Stat, Henr. Græv. et Vulp. Nil immundius hoc, nihil est immundius illo; sed Vulp. vult, Nil immundius hoc, nihil ore immundius: illo Verum etiam culus mundior et melior. Nostram lect. ex codd. commendat Scal. quem secuti sunt Voss. Cant. Ed. anon. Corrad. Gott. et Bip.-5 Hic dentes ex codd. suis probat Stat.-6 Avant. legi jussit, ploximi; alii legunt ploxeni, vel ploxini, quod rectius scribi ostendit Voss.-7 In Venett. Brix. Vicent. et omnibus codd. qualem defessus in æstum, improbante Doer. qualem defessus in astu in Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. Henr. et Græv. Lect.

NOTÆ

cem videbat, zelotypia ductus Poëta exagitat, ejusque oris fœditatem et graveolentiam insectatur.

6 Ploxemi veteris] Quintil. Instit. Orat. lib. I. vocabulum hoc a Catullo circa Padum dicit inventum ; quia scilicet Catullus ipse de regione esset Transpadana Veronensi: sed tamen quid significet, non aperit. Festus autem ait 'ploxemum' veterem esse capsulam; ei ita Æmilii gingivas comparabit Catullus capsæ veteri a tineis

corrosæ et exesæ.

7 Præterea rictum] Rictus est cum os apertum tenemus, vel propter risum, vel aliam ob causam. Horat. 'Ergo non satis est risu diducere rictum.' Rictus, inquit, Æmilii videtur

mulæ cunnus inversus, quando min. git.

Qualem] Scilicet rictum.

8 Meientis] Id est, mingentis in æstu, quia tunc laxior solet esse. 9 Hic] Scilicet Æmilius.

Futuit multas] Scilicet mulieres. Et se facit esse venustum] Id est, jactat se esse pulchrum : ex eo quod cum multis rem habeat, postea ex indignatione infert.

10 Et non pistrino traditur] Quasi diceret, dignior esset qui asinum incitaret ad versandam pistrini rotam. Interrogative autem hoc proferri debet, et sermo ipse habet mixtam reprehensionem.

« السابقةمتابعة »