صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

AD

SERENISSIMUM DELPHINU M

PHILIPPUS SILVIUS

T. E. C. P.

Cui dono lepidum Librum Catulli
Commentariolo novo explicatum ?
O DELPHIN, tibi. Namque tu solebas
Catulli Veneres, facetiasque,
Urbanumque salem, elegantiasque,
Risus, delicias, jocos dicaces,
Ipsas esse aliquid putare nugas,
Jam tum, cum manibus tuis Marones,
Flaccosque, et Senecæ gravem cothurnum,
Et si quid Latiis modis Camoenæ
Plectro unquam cecinere grandiori,
Tractabas, vigiles et ad lucernas
Arpinis aciem usque et usque chartis,
Defixumque animum æmulus tenebas;
Aut per Romulidum priora sæcla
Decurrens, Dominæ ampla fata Romæ,
Altricem Populi Lupam Togati,
Prætextas, Trabeas, feras Secures,
Minaces Aquilas, Forum, Senatum,
Fasces, prælia, foederumque ritus,
Legesque, et Sacra, Cærimoniasque

Divum multiplices, theatra, thermas,
Delph. et Var. Clas.

Catul.

Instructas acies, locata castra,
Juges excubias, et arma cunctas
Formidata diu per orbis oras
Discebas avidus ; ferumque Pænum
Ad Cannas Thrasymenicasque lauros
Scandentem gelidas sequens per Alpes,
Aut Byrsæ meritam vicem inferentem
Mirans Scipiaden, morave cauta
Vincentem Fabium, aut Macedonum arvis
Sternentem Æmilium æreas phalanges, .
Et quicquid decorum exhibent Quiritum
Annales cupide legens, Paternis
Suescebas aciem applicare factis,
Magnis, Jupiter! et laboriosis.
Tum te nec manibus bonum Catullum,
Jocorum et salium patrem Catullum
Pigebat tenuisse, et hoc severo
Contractam studio explicare frontem,
Sæpe et Virgilii gravem jocosis
Mutare Hendecasyllabis Camoenam.
En! nostra tibi pumice expolitus
Leporum ac Venerum parens Catullus
Sistit sese iterum, tuisque gestit
In famam auspiciis, et ora ferri.
Hunc tu ut excipias benignus, oro,
Tibi haud indecorem hospitem futurum,
Carum Nobilibus sodalem, et olim
Magni Cæsaris hospitem Catullum;
Et probes studium tibi offerentis,
Devotumque animum, et fidele pectus,
O Delphin, soboles beata MAGNI,
Quem totus stupet ac veretur orbis ;
Delphin, deliciæ, atque amor Lycæi,
DELPHIN, præsidium decusque nostrum,
Cui dono lepidum librum Catulli.

Lutetia Parisiorum, kal. Mart, an. Chr. 1685.

HANDII PRÆFATIO.

HABENT sua fata libelli. Inter eos veteres scriptores, qui longum per tempus neglecti jacuerunt, et in quibus, post curas singulis locis adhibitas, plura adhuc leguntur obscura et depravata, Catulli Carmina non ultimum locum obtinent. Etenim ex quo studia virorum doctorum Latinis Poëtis occupari coeperunt, alia omnia majori diligentia et cautiori cura versata sunt, quam nostri Poëtæ Carmina. Jamjam Parthenius, tantam, inquit, confusionem et conversionem in Catulli Carminibus fuisse, nt si ab Inferis Auctor revocaretur, sua non esset agniturus. Nec tamen is dignus erat, qui tanta casuum varietate jactaretur, et sospitatorem diu desideraret. Equidem pro Catullo ejusque virtutibus dicere, aut eum flagitiosæ impuritatis specie, qua suspectum habent, liberare, non apud me constitui; nec curo eos, qui in moribus Poëtarum magis, quam in verbis hærent, et ingenium non nisi pudicum esse volunt. Qui, vereor, ne sæpissime fallantur; nam, quæ inter mores et orationem intercedit necessitudo, non in quocumque Poëta ita valet, ut ad regulam, nescio quam, exigi possit. Placet Catullus, quia plurima in eo placent. Atque in magnis ingeniis multa reperiuntur, quibus eorum vitia expientur; nec culpa vitiorum, quæ sæculi sunt, in singulos homines, qui iis laborant, conjici debet. 'Nam castum esse decet pium poëtam Ipsum: versiculos nihil necesse est.'

Elegantissima Carmina conscripsit Catullus, mira simplicitate ac venustate; neque ipse destitutus erat ingenii vi, quæ

neque artem nec laborem redolet. De negligentia et audacia ejus non uno modo potest disputari. Quæ vero viri docti de ea re dixerunt, vereor, ne maximam partem nimia sint atque iniqua. Melius consuluissent Poëtæ, si Carmina ejus ita restituissent, utjudicium firmum ac certum de iis haberi posset. Quamdiu enim de pluribus partibus dubitatur, non potest de universa re judicari. Editiones autem Catulli, quæ recentioribus temporibus prodierunt, Carmina non peræque exhibent, quemadmodum a Poëta profecta sunt. Sunt enim ita comparatæ, ut lectionis vulgatæ rationes et causæ prorsus ignorentur. Ex iis non cognosces, unde ducta sit hæc et illa lectio, vel bona vel absurda, neque invenies nomina virorum doctorum, quorum studio plures singuli loci optime sanati; immo vana mendacia ac.negligentiæ sordes tantum tibi tædium afferent, ut totum librum abjicias. Judicium ac censura, quam Interpretes ante omnia instituere debebant, codicum et vett. editt. earumque auctoritatis nusquam estat, et textus firmo fundamento plane destitutus est. Sine codicum et vett. librorum ope neque institui neque effici potuit recensio textus. Nec sufficiebat, tantum inscriptiones editionum commemorare, hinc et illinc varietatem lectionis afferre, et aliorum vestigia sine ulla dubitatione persequi. Quantum igitur dolorem omnes, quibus studia humanitatis et inprimis Carmina Catulli curæ sunt, percipere debuerunt ex morte Santenii, cujus mentio tristior est lacrymis Simonideis.

Historia casuum, quibus jactatus est Catulli Liber, satis mirabilis docet, paucissimos inveniri potuisse codices antiquiores; et variarum lectionum, quas illi exhibent, majorem partem e scribarum ignorantia atque monachorum lascivia, qua in scriptoribus veteribus grassati sint, ortam esse. Atque hoc jam Scaliger observavit, de exemplari, ex quo omnes codices propagati, locutus. Variis ex argumentis et præcipue ex consensu omnium, quos hucusque cognitos habemus, codicum in locis corruptis et mutilatis demonstrari potest, unum librum fuisse fontem omnium aliorum, qui inde a sæculo quinto decimo scripti sunt. Matthæus Palmerius in codice, quem sua manu a. 1428. scripserat, et quo usus erat Andreas Schottus (Observ. lib. II. c. 16. p. 53.), hæc annotavit: ‘Anno 1425. primum repertum esse Catullum, pessimeque acceptum in manus hominum venisse. Extat etiam Epigramma, commemoratione satis dignum, viri cujusdam docti Veronensis, quem Apostolus Zenus (in Ephemerid. Lit. Ital. Vol. XII. 11.) Guarinum patrem, Burmannus Guarinum filium esse voluit. In eo narratur Librum Catulli, a Francisco quodam scriptum, ex horrei tenebris Veronam delatum esse. Maffeius in libro Verona Illustrata Vol. 11. p. 7.), ad decimum usque sæculum Catullum plane ignotum fuisse suis civibus, confirmat inedita quadam scriptione : 'In Verona aveasi Catullo fin del secol decimo, perchè io trovo in uno degl' inediti sermoni, che ho presso me di Raterio, venuto d'oltra monti a questo Vescovado, com egli lesse, qui Catullo, non avendol letto per l'avanti; e trovo che l' avea alle mani nel decimo quarto secolo Gugielmo Pastrengo, amico del Petrarca, il quale nell' opera sua versi ne cita in due luoghi.'Quis fuerit ille Francisci codex et an adhuc extet, nihilo magis affirmare possum quam alii. Maffeius (lib. 1. p. 32.) de manuscriptis libris ita loquitur: 'Son tutti di poca eta, e i piu vecchi non paiono oltrepassar di molto la meta del decimo quinto secolo.' Catulli vero librum, in Gallia repertum, malas in manus venisse, id est, quod omnes fere commentariorum antiquiorum auctores monuerunt ac questi sunt.

Sub sæculi xv. exitum, typis excudi curarunt Catulli Carmina una cum Tibulli et Propertii Elegiis. Primum prodierunt Venet. 1472. (Maffeius annum 1471. allegat.) Ex quonam vero codice hæc editio descripta sit, nondum potuit comperiri, cum neque Broukhusio ad Tibullum, neque Burmanno ad Propertium emendandum eo uti liceret. Cf. Santen. ad. Carm. LXVIII. 49. Venetæ secundæ anni 1475. lectionem præbuit codex Palmerii, ut Maffeius refert lib. 1.; editio vero Rhegiensis vel ad exemplar princ. expressa, vel ex alio codice descripta videtur ; nam pluribus

« السابقةمتابعة »