صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Turn.

Urs. Exc.

Vall.

Vat.

Venet. 1.

Venet. 2.

Venet. 3.

Venett.

Vicent.

Voss.

Turnebus.

Fulvii Ursini Excerpta Vaticana.

Codex Vallierianus, (olim Ducis de la Valliere,) quo usus est
Santenius.

Codex Vaticanus.

Editio Veneta, an. 1472.

merii.

1475. cujus lectiones præbuit codex Pal

Editio Veneta, an. 1485.

Omnes Venetæ.

Editio Vicentina an. 1481. cura Joan. Calpurnii.

Vossius in Ed. Lond. 1684.

[blocks in formation]

C. VALERII CATULLI,

VERONENSIS

CARMIN A.*

CARMEN I.

AD CORNELIUM NEPOTEM.

Quoi dono lepidum novum libellum,

Cuinam dedico novum hunc libellum jocosum, recens lævigatum sicco pumice?

[ocr errors]

* Pro Caii Cuj. habet Quinti; et sic legit Scal. refutatus jam a Passer. et Voss.

NOTE

+ Catulli] Catullum prænomine Quintum vocat levi ductus conjectura Scaliger ex versiculo ad Januam; 'Verum isti populo Janua, Quinte, facit.' Subjicitque hoc prænomen inscriptum Catullo in Ms. codice Jacobi Cujacii. Alii vero, ut D. Hieronym. Apuleius, ceterique omnes Caium prænominant Catullum. Fuit autem Catullus e gente Valeria summæ antiquitatis. Valerii enim, qui et Valesii, in delectu et censu primi nominabantur; ut refert Festus in 'Lacus Lucrinus.' Tres porro extant ejus nominis Poëtæ, Valerius

Catullus, Valerius Flaccus, et Valerius Martialis, et unus Historicus Valerius Maximus. Extat et nomen Valerii Antiatis historiarum scriptoris antiquissimi sæpius a Livio lau. dati, et Valerii Sorani Poëtæ, quem Cic. de Orat. 'doctissimum togatorum' appellat. Fuit etiam alter præter hunc Poëta nomine Catullus Mimographus, de quo Juvenalis Sat. vIII.

Carmina] Catulli opus admodum mutilum et lacerum ad nos pervenisse nemini dubium esse debet. Veteres enim Grammatici, maxime

[merged small][ocr errors][merged small]

Tibi, o Corneli: tu enim consueveras existimare lusus meos esse aliquid ; tunc etiam quando confisus es Italorum solus explanare cuncta tempora tribus libris, quam eru

1 Cui in duobus Stat. codd. in uno Quoi; in Pat. 2. Quin.—2 Arido in omnibus codd. sed legendum est cum vett. et opt. edd. Arida, ut citatur etiam a Serv. ad Æn. XII.-4 Nostras mollius quam Meas visum esse C. Plinio in

NOTÆ

que Terentianus Maurus, plura producunt ex Catullo, quæ nusquam hodie comparent.

1 Quoi dono] Versus est Hendecasyllabus, idemque Phaleucius, constatque spondæo, dactylo, et tribus trochæis: in hoc tamen carmine Catullus ordinem non servat. Quoi, dativus est pro, 'cui,' quo se puero antiquiores usos ad pinguiorem sonum, ut ab illo 'qui' nominativi casus distingueretur, testatur Quintil. lib. 1. Institut. Orator. Hæc porro quasi Præfatio est totius libri, quem Ca tullus dedicat Cornelio Nepoti. Hunc Ausonius Gallum, Plinius accolam Padi nominat, qui in Chronicis suis Catulli, ut optimi suo sæculo Poëtæ, meminerat: is vero mentione sui honorifica delectatus libelli nuncupatione gratiam retulit bene merito.

2 Arida pumice] Alii legunt, arido. Sed Servius in Æneid. xII. Arida pumice Catullum scripsisse testatur in genere fœminino. Pumicum usus,' ait Plin. 'est in corporibus lævigan. dis, atque etiam libris.' Unde et Martial. lib. XIII. Nondum murice cultus, asperoque Morsu pumicis aridi politus, Artanum properas sequi, libelle.'

[ocr errors]

3 Corneli] Plures fuerunt eodem tempore hoc nomine illustres viri,

quorum auctores meminerunt. Cornelius Cinna, qui pridie quam Cæsar occideretur de eo graviter erat concionatus. Cornelius Phagita, cujus insidias Cæsar æger ac latens, ne Syllæ proderetur, vix dato præmio evasit. Cornelius Balbus, ejusdem Cæsaris in bello civili legatus. Cornelius Gallus poëta, scriptor Elegiarum, Ægypto præfectus sub Augusto, qui Catullo nostro paulo junior, cum in suspicionem venisset contra principem conjurasse, violentas sibi manus attulit. Denique Cornelius Nepos Transpadanus, cui Catullus hunc suum nuncupat librum, qui, editis aliquot libris, imperante Augusto mortem obiit. Huic etiam Attici vita tribui

tur.

4 Nugas] Sæpe versus suos Poëtæ 'nugas,' et' lusus' vocant. Horat. 'Nescio quid meditans nugarum, et totus in illis.' Martial. Qui meruit nugas primus habere meas.'

5 Unus Italorum] Præcipuus, vel solus ex omnibus Italis. Atticum tamen idem fecisse testatur Cic. in Epistolis; nisi forsan plura complexus sit Cornelius Nepos quam Atticus.

6 Tribus chartis] Ob brevitatem commendat Chronicon Nepotis, qui tribus libris omne tempus, atque eti

Doctis, Jupiter! et laboriosis.
Quare habe tibi, quicquid hoc libelli est,
Qualecumque: quod, o patrona Virgo,

Plus uno maneat perenne sæclo.

10

ditis, o Jupiter! et operosis. Itaque accipe hoc quodcumque est operis, quod tibi offero; quod utinam perduret diutius uno sæculo, o patrima Virgo.

Præf. Hist. Nat. scribit Marcil.-8 In omnibus codd. vel desideratur rò est, nt in Dresd. vel legitur quidquid est libelli; et ita habent Venett. Vicent. et Brix.-9 Nostram lect. tuentur Stat. codd. et edd. opt. et sic in Dresd. Stat. vero legit, Qualecunque quod est, patrona v. Venett. Vicent. et Brix. exhibent, Qualecunque quidem, o patroa v. quam lect. probarunt Pucc. Voss. et Vulp. mutato verbo quidem in quod. Scal. conj. o patrima v. et Mel. Peranna, i. e. Dea temporis præses: quod o peranna v. volebat Munck. ad Ant. Libe ral. c. 16. Pont. tentabat, Qualecunque per ora quod virorum; (et, teste Mel. quod, o paterna v.) hinc Aldd. et al. Qualecunque quidem ora per virorum; et Frut. per ora vulgi: Eglin. Iconius in ed. sua an. 1603. profert, Qualecunque quod est, patrone, per te Plus, &c. Heins. conj. quod e Patrone, gyro Plus....secli. Quidam perennivirgo, ut Plaut. Pers. Sc. XI. perenniservus.' In Mur. et Frut. codd. omnia post Qualecunque quidem desiderabantur; unde hunc et seq. ver. nonnulli supposititios esse putarunt.

NOTE

am antiquissima mythologica complexus fuerat. Unde Ausonius: Apologos Titiani, et Nepotis Chronica, quasi alios apologos, nam et ipsa instar fabularum sunt, ad nobilitatem tuam misi.'

9 Patrona [patrima] Virgo] Patrimi' dicuntur ii, quibus mater solam decesserit; quibus solum pater 'Matrimi' sunt. Eleganter Catullus Minervam patrimam' vocat, quæ

tantum patrem habebat. Qui legunt patrona, malunt invocari aliquam ex Musis, quæ nempe Poëtarum sunt patronæ; quod sane recte etiam convenit Minervæ, in cujus tutela et clientela sunt ingenia et artes. Eam Ennius et dominam' et 'heram' dixit. Alii legunt, Peranna, ut Poëta videatur invocare Deam temporis præsidem, quæ veteribus Peranna dicebatur.

« السابقةمتابعة »