صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

CARMEN II.

AD PASSEREM LESBIÆ.

PASSER, deliciæ meæ puellæ,
Quicum ludere, quem in sinu tenere,
Quoi primum digitum dare appetenti,
Et acres solet incitare morsus:
Cum desiderio meo nitenti
Carum nescio quid lubet jocari,
(Ut solatiolum sui doloris :
Credo, ut tum gravis acquiescat ardor,)
Tecum ludere, sicut ipsa, possem,
Et tristes animi levare curas;

10

Passer, voluptas amicæ meæ, cum quo ipsa consuevit oblectari, quem gremio complecti, cui inhianti offerre extremum digitum, et irritare morsus asperos, quoties placet nitido amori meo ludere nescio quid jucundum; ut vulgo putant esse aliquod levamentum molestiae suæ, quando vehemens astus sedatur. Utinam queam tanquam ipsa jocari tecum, ac graves mentis solicitudines mitigare, id mihi esset ita

1 Alii in codd. se legisse affirmant delicium.--2 Particulam in a mala manu esse suspicabatur Dous. F.-3 Qui in uno Stat. cod. more veterum, pro Quoi, vel Cui. Voss. ex libb. vett. reposuit ac patentes ; 'sed nostra lect. multo est accommodatior.' Doer.-5 Cum desiderio mei intuentis Parum nescio, &c. conj. Heins. Quum, i. e, quandoquidem, Scal.—7.8 Et legitur in scriptis libb. teste Scal. ut in Dresd. et sic in Venett. Vicent, et Brix. Ald. corr. Credo ut tum gravis acquiescat ardor ; quomodo etiam edidit Vulp. Pro Credo ut tentabat Scal. Credunt. Heins. pro ut legendum esse suspicatus est tu; et, cum ne sic quidem difficultates remotas videret, versus ita constituendos esse putavit; Corde cum gravis acquiescit ardor, Ut solatiolo sui doloris Tecum....possim: denique totum versum excidisse putat, quo dopatum sibi a puella passerem poëta sit testatus. Cuj. exhibet ut quóm gravis ac. quiescet error, i. e. amor; Dresd. et Vicent. et Venet. an. 1500. habent quoque acquiescet, sed Brix. acquiesset. Mel, legit et tum gravis acquiescit ardor : Dous. P. conj. Credo: ut tam g. acquiescat ardor, Tecum....possim ; et Marcil. Ut solatiolum siet doloris Credo. Ut mi g. acquiescat ardor, Tecum, 8c. Hand. sic legit et interpungit, Quum desiderio meo nitenti Carum nescio quid lubet jocari. Est solatiolum sui doloris, Credo, ut t. g. a. ardor. Tecum, 80.-9 Secum....ipse Ald. 1. ex Avantii antiq. cod. posse Voss. Vulp. et alii.-10 In omnibus

NOTÆ 1 Passer) Catullus ab amica excln. ludendo tam facile curas animi, qui. sus passerem, quo illa delectabatur, bus angitur, levare posset, quam ipsa alloquitur ; optatque, ut ipse cum eo Lesbia.

Tam gratum mihi, quam ferunt puellæ
Pernici aureolum fuisse malum,
Quod zonam soluit diu ligatam.

jucundum, ut dicunt veloci virgini acceptum fuisse pomum aureum, quod recinxit cingulum diu vinctum.

codd. tristis.—11 Tam gratum id mihi Mnr. Tam gratum est Voss. et Vulp.13 In cod. antiq. Avant, negatam pro ligatam.

NOTE 11 Puellæ Pernici] Atalantam in- nupsisset, prima nocte vir solvebat telligit, quam cum pater nuptui tra in lecto : testis Festus. 'Cingulo,' dere nollet, nisi ei, qui eam cursu, inquit, nova nupta præcingebatur, quo præcellebat ipsa, superasset, quod vir in lecto solvebat,' &c. Et postquam multi proci eo in certamine paulo infra: Cinxiæ item Junonis victi essent et occisi, ipsa demum ab sanctum nomen habebatur in nuptiis, Hippomene victa est, malorum au. quod initio conjugii solutio erat cinreorum, quæ ille a Venere acceperat, guli, quo nova nupta erat cincta.' pulchritudine capta et retardata, ei. Unde Catullus alibi, Zonam solvere que in uxorem data est.

virgineam.' Græci quoque avoišá13 Zonam diu ligatam] Olim cingn. vous, puellas Venerem expertas volo, quod ex lana ovis fiebat, virgines cant. præcingebantur, quod cum puella

C

CARMEN III.

LUCTUS IN MORTE PASSERIS.

LUGETE, o Veneres, Cupidinesque,
Et quantum est hominum venustiorum.

Plorate, o Veneres, Venustates, et Amores, et quicquid est hominum elegantio

NOTÆ 1 Veneres, Cupidinesque] Multæ mater Amorum, qui licet diversis sunt, nempe quatuor Veneres, ut et parentibus geniti crediti sint, tamen tres Cupidines; quemadmodum docet ad unum Veneris filium omnia prope, Cic. lib. 1. de Natura Deor. Ab quæ de Amore dicta supt, transfer. Ovidio Venus dicitur geminorum untur.

Passer mortuus est meæ puellæ,
Passer, deliciæ meæ puellæ,
Quem plus illa oculis suis amabat :
Nam mellitus erat, suamque norat
Ipsam tam bene, quam puella matrem:
Nec sesè a gremio illius movebat;
Sed circumsiliens modo huc, modo illuc,
Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum,
Illuc, unde negant redire quenquam :
At vobis male sit, malæ tenebræ
Orci, quæ omnia bella devoratis :
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! O miselle passer,

run. Passer amicæ meæ extinctus est, passer, voluptas amicæ meæ, quem ipsa ocellis suis cariorem habebat : erat enim dulcis, et æque agnoscebat dominam suam, ut puella agnoscit parentem suam: neque recedebat ab ejus sinu, sed circumvolitans nune eo, modo illo, ad unum heram semper pipiebat ; qui jam fertur per viar obscuram, eo, unde dicunt neminem huc reverti. Tibi vero male cedat, o improba nox Inferorum, quæ absorbes res omnes venustas: eripuisti mihi passerem adeo elegan

4 Hic versus abest ab Stat. codd. et plurimis edd. sed Scal. eum iu suo cod. invenit: tuentur eundem Aldd. et Cant. ex fide M85.—7 Ipsa Voss. et Stat. codd.—10 Avant. legendum censebat pipulabat, Manutius pippiebat : in Maff. 1. iplabat, unde Stat. scriptum fuisse opinabatur piplilabat: alii piplabat, pipilabat, pipiebat.-11 In Stat. codd. tenebrosum.-12 illud habent iidem codd. – 16 Bonum fuctum male, bonus ille passer, omnes Stat. codd. unde VV. DD. legerunt ut in postro textu : pressius inhærens vestigiis legendum putavit Mel. O factum male, va pusille passer : Aldd. et Colin. habent, bellus ille

NOTÆ 10 Pipilabat] Frequentativum a Cererem videretur.' Sumitur etiam pipo, as. Unde Auctor Carm. de pro ipso Inferorum loco, ut hic a Ca. Philom. vs. 24. • Accipitres pipant, tullo, et a Propert. lib. 111. ubi voca. Milvus hiansque lipit. Varro ap. tur Minos · Arbiter Orci,' tanquam Non. contra sentit : ' Mugit bos,' in. Inferorum judex et moderator. quit, ' balat ovis, egoi binpiunt, gal. Theocr. vocat Orcum, ávétodov 'Axé lina pipat.'

porta. 13 Tenebræ Orci] Orcus a veteri- 16 O factum male] Ubi quid infebus Inferorum Dens est habitus, quem liciter evenerat, illud usurpabant,'() et Plutonem, et Ditem patrem appel. factum male!' sicut contra in certis labant. Unde Cic. in Verrem : Hic et prosperis rebus, ' O factum bene!' dolor erat tantus, ut Verres alter Or Utriusque exempla crebra sunt apud cus venisse Ennam, et non Proserpi. Terent. et Plaut. nam asportasse, sed ipsam abripuisse

Tua nunc opera, meæ puellæ
Flendo turgiduli rubent ocelli.

tem. Ogravem casum! O infortunate passercule! oculi amicæ meæ lacrymando tumidi.

Jam tui causa erubescunt

passer, et Mur. O malæ tenebre.--17 Vestra nunc opera Ald. ex Avantii cod. antiq. Cuja Voss. Nostram lect. tuentur Cant. Vulp. 2. et omnes fere codd.—18 Meliores rubent ; et sic in cod. antiq. Avant. alii tument, ut in Venett. Brix. et Vicent.

NOTÆ 18 Turgiduli] Inflati ex nimio fletu. deliciasque suas. Non quales teneri Ad quem alludens Martial. lib. vii. ploravit amica Catulli Lesbia, neqniEpigr. 13. ' Accidit infandum nostræ tiis passeris orba sui.' scelus, Aule, puellæ, Amisit lusus,

CARMEN IV.

DEDICATIO PHASELI.

PHASELUS ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis
Nequisse præterire, sive palmulis

Navigium istud, quod cernitis, o amici, dicit se fuisse velocissimum navigiorum, et potuisse superare velocitatem cujusvis ratis navigantis, sive remis, sire velis

1 Phasellus Aldd. et Scal. ex codd. Stat. et sic Græv.—2 Nonnullæ edd. vett. habent celerrimum.-3 Hunc versum ita ex codd. suis affert Colum. ad Enn. p. 143. Neque ullius volantis impetum alitis, &c. et sic etiam Pucc. in Vicent. Auctor Parodiæ to rolantis quoque servat. 'In omnibus antiq. edd. legitur trabis impetum, non impetum trabis ; quasi, omisso ultimo vocabulo, glos

NOTÆ 1 Phaselus ille) Hoc Carmine Poë. Gallia Cisalpina, unde natus credi. ta laudat navigium suum, quo vectus, tur, redierat; illudque consecrat Casex Bithynia per diversa maria usque tori et Polluci, Diis nautarum tutead Sirmionem oppidulum ad lacum laribus. Benacum, vulgo Lago di Garda, in Delph. et Vur. Clus.

Catul.

[ocr errors]

Opus foret volare, sive linteo.
Et hoc negat minacis Adriatici
Negare littus, insulasve Cycladas,
Rhodumve nobilem, horridamve Thraciam,
Propontida, trucemve Ponticum sinum;

necesse esset cursum tenere ; et ait oram Adriatici pelagi periculosi non posse hoc inficiari, neque Cycladas insulas, neque claram Rhodum, nec Thraciam gelidam, nec Propontidem, nec sinum Ponticum terribilem ; juxta quem Phaselus iste, qui post

sema in textum inculcatum esset.' Hand.-6 · Voss. qnia in nonnullis codd. legerat negant, reponit nec aut, male; nam sic perit quæsita poëtæ elegantia.' Doer.-8 Græv. legit Rhodumque.-9 Nonnulli 'Proponiidem, absque necessitate ; nam ultima syllaba da, propter consonantes tr verbi sequentis,

NOTÆ 6 Adriatici] Adriaticum mare di. Ut Lucanus : • Claramque reliquit citur ille sinus inter Lacinium extre. Sole Rhodum.' mum Italiæ, et Acroceraunium Epiri Horridumve Thraciam] Pars est Promontorium excurrens, quod et Europæ ad Septemtrionem vergens, Superum mare appellatur, et Adria. quæ ab Ortu Propontidem, et a Me. ticum, ab Adria urbe ad istius maris ridie mare Ægæum spectat. Habet littus, et ad Padi ostium a Tuscis præter alias urbes ab auctoribus cecondita, juxta Plinium lib. II. 16. lebratas Byzantium, seu Constanti. "Nobili portu oppidi Tuscorum A. nopolim, ad Bosporum, ubi nunc se. driæ, a quo Adriacum antea mare dem babet Turcarum Imperator. appellatum, quod nunc Adriaticum.' Thracia vero dicitur horrida, vel ab Unde et Horat.“ Improbo iracundior incolarum feritate, vel a frigore qao Adria.' Lucan. lib. v. 'Sonat Ionio deformatur. vagns Adria ponto.' Propert. lib. 9 Propontida] Ultima syllaba pro. 11. Ergo ego nunc rudis Adriaci ducenda, ob duas sequentes consonas, vehar æquoris hospes.'

vel legendum Propontidem, ut non7 Cycladas] Insulæ sunt in mari nulli legunt. Propontis autem mare Ægæo, circa Delum veluti in orbem est illud paulo laxius, quod ab Hel. sitæ, unde nomen traxerunt. . lesponti angustiis ad Thracium usque

8 Rhodumve nobilem) Rhodus insula Bosporum protenditur; primas edim maris Carpathii Cariæ adjacens, in angustias maris Ægæi sese coarctanter Asiæ insulas tertia numeratur; tis Hellespontum vocant. Ubi latius cui Rhodos Neptuni filia ab Apolline exspatiatur æquor, Propontis appeladamata nopien dedit; ut ait Diodor. latur, qnasi ante pontum ; ubi vero lib. vi. Urbem ejusdem nominis ha- rursus in arctum coit Bosporus Tbra. buit hæc insula, quæ multis annis im. cius nuncupatur. Inde iterum effun. perio maris potita est : fuit et in ea ditur, vocaturque Pontus Euxinus. insula admirandæ magnitudinis Co., Ponticum sinum) Ad Boream supra lossus, seu statua Solis; quem fecerat Bosporum Thracium est Ponticus siChares Lydius, Lysippi discipulus, nus, vulgo dictus Pontus Euxinus, unde Rhodii Colossenses dicti sunt. olim Axenus, i. e, inhospitalis, atrox

« السابقةمتابعة »