صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ubi iste, post Phaselus, antea fuit
Comata sylva: nam Cytorio in jugo
Loquente sæpe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica, et Cytore buxifer,
Tibi hæc fuisse et esse cognitissima
Ait Phaselus: ultima ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in æquore,
Et inde tot per impotentia freta
Herum tulisse; læva, sive dextera
Vocaret aura, sive utrumque Jupiter
Simul secundus incidisset in pedem;
Neque ulla vota littoralibus Diis

10

15

20

ea fuit navigium, antea fuerat sylva frondosa: crebro enim frondibus resonantibus sibilavit in Cytorio vertice. Idem Phaselus addit, ista notissima fuisse alias, et adhuc esse vobis, o Amastri urbs Pontica, et Cytore mons buxis abundans: ait se fuisse in tuo vertice a summo principio, et tinxisse remos suos tuis aquis, et postea portasse me dominum suum per tam multa maria ferocia, sive dextra, sive sinistra impelleret aura, sive Jupiter favens incubuisset una in geminos pedes ; neque unquam

Græco more producitur.-10 Et hic quoque, et v. 15. Aldd. et Scal. servant Phasellus.—11 In nonnullis edd. vett. Cythorio, et v. 13. Cythore; sed Stat. codd. hæc verba ut in nostro textu exhibent.-22 Quidam legunt Nec: Scal.

NOTE

est, nebulosus; et quia non est profundus, fluctuosns est, et fervens, et ventis maxime obnoxius, Plin. l. vI.

11 Cytorio in jugo] Cytorus mons est Paphlagoniæ, juxta Amastrim urbem, buxo abundans. Unde Virg. 'Et juvat undantem buxo spectare Cytorum.' Quod etiam noster Poëta innuit, cum dicit, Cytore buxifer. Fuit et civitas Cytorus seu Cytorum dicta, Sinopensium Emporium. Strab. lib. XII.

13 Amastri] Amastris urbs est Paphlagoniæ, Sesamon olim secundum Strabonem vocitata, non procul a Cytoro monte ad Pontum Euxinum.

20 Sive utrumque Jupiter incidisset in pedem] Pes in navi ima pars est veli, seu angulus, quo fune religatur;

duo autem pedes sunt, dexter et sinister. Dicitur itaque Jupiter, sive ventus secundus, incidere in utrumque pedem, cum navis a vento plenis seu æquatis velis impellitur. Alii pedem in navi accipiunt funem, quo velum tenditur; unde idem dicunt esse, ' facere pedem,' quod, vela facere. Virgil. Una omnes fecere pedem,' &c. Seneca Trag. in Medea. Nunc præalto pede transversos captare Notos,' &c.

22 Neque ulla vota] Prædicat se tanta navigandi felicitate semper cursum confecisse, nulla ut vota nuncupanda Diis littoralibus fuerint, scilicet Glauco, Nereo, Melicertæ, Neptuno, Thetidi, et ceteris, quibus templa in littoribus erant consecrata,

Sibi esse facta, cum veniret a mare

Novissimo hunc ad usque limpidum lacum.

Sed hæc prius fuere: nunc recondita

Senet quiete, seque dedicat tibi,

Gemelle Castor, et gemelle Castoris.

25

a se nuncupata esse ulla vota numinibus littoris præsidibus; etiamsi proficisceretur ab extremo pelago usque ad stagnum hoc nitidum. At ista præterierunt; jam vero composito otio consenescit, et se tibi consecrat, o Castor frater gemine Pollucis, et tibi, o Pollux frater gemine Castoris.

habet Deis.-23 Priscian. affert a mare, ut in Maff. 1. quod Gramm. defendunt ex Plaut. Lucr. et Ovid. in aliis codd. amaret.-24 In omnibus codd. Stat. et Scal. Novissime.-25 Hic locus ita citatur a Prisciano, nunc recondita Senecta quiete.-27 Gemelle Castorum, et gemelle Castoris invenit Voss. in codd.

NOTE

26 Senet] Antiquum verbum, pro senescit: Accius in Telepho, 'Pecora languentque senentque.' Lucret. 1. VI. Nunc etiam senet, et trepido terrore repleta est.'

27 Gemelle Castor] Nemo nescit Castorem et Pollucem fuisse fratres

geminos, ex Leda a Jove sub Cycni forma compressa natos, qui et Tyndaridæ dicuntur. Ab antiquis sunt habiti Dii navigantibus maxime propitii. Unde Horat. Iv. Od. 8. ' Clarum Tyndaridæ sidus ab infimis Quassas eripiunt æquoribus rates.'

CARMEN V.

AD LESBIAM.

VIVAMUS, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum

Omnes unius æstimemus assis.

Vivamus, o Lesbia mea, et invicem diligamus, nec faciamus pluris uno asse repre

NOTÆ

1 Viramus] Talis est Horatii ad amicam exhortatio: Miserarum est neque amori Dare ludum: neque

dulci Mala vino lavere, aut exanimari Metuentes patruæ verbera linguæ.' Idemque alibi: Dum licet, in rebus

Soles occidere et redire possunt:
Nobis, cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda.
Da mi basia mille, deinde centum,
Dein mille altera, dein secunda centum,
Dein usque altera mille, deinde centum :
Dein, cum millia multa fecerimus,
Conturbabimus illa, ne sciamus,
Aut ne quis malus invidere possit,
Cum tantum sciat esse basiorum.

5

10

hensiones vetulorum austeriorum. Dies occidere queunt, et resurgere: quando vero tenue lumen nobis semel extinguitur, nox æterna nobis est una dormienda. Præbe mihi mille oscula, mox centum alia, tum mille altera, postea centum altera, rursus mille alia, ac rursus centum alia. Postea vero quam plura millia agitaverimus, confundemus illa, ut ipsi ignoremus quot fuerint; aut ne improbus aliquis invidere queat, si tam multa noverit esse oscula.

8 Nostra lect. est ex emend. Stat. qui in codd. suis invenit, Dein mille altera, deinde secunda centum: edd. vett. habent, vel, Dein mille altera, da secunda c. ut in Cant. vel, Dein mi altera, da s. c. ut in Rheg. et Voss. ll. unus cod. habet, Dein altera mi da s. c.-9 Stat. codd. exhibent Deinde usque, &c. ut in Cant. ceteri omnes Dein.—10 Heins. legeret fixerimus.

NOTE

jucundis vive beatus: Vive memor quam sis ævi brevis,' &c.

Mea Lesbia] Sub nomine Lesbiæ Clodiam amicam celebrat Catullus; ut Deliam Tibullus pro Plania, Propertius pro Hostia seu Hostilia Cynthiam illustrarunt.

6 Nox est perpetua] Mortem intelligit, quam Ovid. comparat somno: 'Stolte, quid est somnus, gelidæ nisi mortis imago? Longa quiescendi tempora fata dabunt.' Unde et Virg. 'In æternam clauduntur lumina noctem.' Propert. eodem fere modo: 'Dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore: Nox tibi longa venit, nec reditura dies.'

10 Cum millia multa fecerimus] Etsi quæ petit basia bene multa sunt, non sufficiunt tamen Martiali, qui de his

[merged small][ocr errors][merged small]

CARMEN VI.

AD FLAVIUM.

FLAVI, delicias tuas Catullo,
Ni sint illepidæ atque inelegantes,
Velles dicere, nec tacere posses.
Verum nescio quid febriculosi
Scorti diligis: hoc pudet fateri.
Nam, te non viduas jacere noctes
Nequicquam tacitum cubile clamat,
Sertis ac Syrio fragrans olivo,
Pulvinusque peræque et hic et illic
Attritus, tremulique quassa lecti
Argutatio inambulatioque.

Nam mi prævalet ista nil tacere.

5

10

O Flavi, cuperes narrare Catullo tuo, neque celare me posses tuos amores, nisi essent illiberales et inhonesti; sed amas nescio quid scorti morbidi, idque erubescis confiteri. Lectus enim tuus non silens, flores et Syrium spirans amomum, patefacit te non cælibes cubare noctes, et cervical hinc et illinc protritum

3 Velis dicere, n. t. possis conj. Heins.-7 Idem Heins. corr. Nequaquam; sed hanc emend. jam proposuerat Stat.-8 Sertisque Assyrio legebat Stat. sed in codd. suis invenit Sertis Assyrio: Avant. conj. Sertis ac Syrio. Pro fragrans Broukh. et alii flagrans.-9 In omnibus Stat. codd. hic et ille.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Cur nunc tam latera exfututa pandas
Ni tu quid facias ineptiarum?

Quare quicquid habes boni malique,
Dic nobis. Volo te ac tuos amores

Ad cœlum lepido vocare versu.

15

quapropter commemora mihi quidvis boni et mali nancisceris: cupio ad astra tollere teipsum, ac tuas delicias eleganti carmine.

12 Prisca lect. testante Scal. fuit, Nam ni ista prævalet nihil tacere, Cur non t. l. e. pandam, Nec tu quid f. i. quam Stat. ita affert, Nam in ista p. nihil t. C. non t. l. et futura panda, Nec tu, &c. unde Scal. 1. Nam ni stupra, valet nihil t. Curvantem l. exf. panda Noctu q. f. i. sed in 2. Nam ni stupra, v. n. t. ( Cur ? n. t. 1. exf. pandant?) Nec tu quid, &c. Stat. vero tentabat, Nam ni est turpe, volens nihil taceres, Cui nunc t. 1. exf. pandas, Ni tu, &c. sed Mur, ex istis tribus vs. duos fecit, hoc modo, Nam cur tam l. e. pandas, Ni tu, &c. In Voss. exempl. extabat pandas; Commel. habet in marg. pādā: Voss. corr. Nam ni istapte, valet nihil t. Cui non jam l. e. pandant Noctu q. f. ineptiarum? quam lect. recepit Vulp. et sic Cant. nisi quod pro Cui non exhibet Cui nunc : Heins. conj. Quum nil prævalet ista mi tacere, Cur nunc jam l. e. pandas. Bond. ex Ruhnk. Exc. affert, Nam ni te pudeat, nihil taceres; idem testatur in marg. Ald. 1. legi, Ni te pigeat; totum autem locum sic refingit, Nam ni te pudeat, nihil taceres, Cum nunc tam l. e. pandant, Noctu quid f. i. Nostra lect. conformata est ad edd. Corrad. Gott. et Bip. Silv. habet, Nam ni prævaleat ista nihil, &c. manifesto errore. Ed. anon. Nam nil prævalet ista, nil, tacere.15 Jani ad Hor. 1. Od. 27. 17. vult. boni malive.

NOTE

12 Nam mi prævalet ista] Ista scilicet mulier quæ turpitudine sua prægravat, nt cogat te tacere, aliter omnia mihi diceres, cum tibi id sit vitii, ut tacere nequeas. Nec mirum videatur, cum dixerit scortum, quod subjungat ista; respicit namque significatum. Sic Terent. Ubi illic est 6

scelus quod me perdidit.'

13 Cur nunc [non] tam latera] Sensus est, Cur enim non manifestares latera tua coitu tam exhausta, nisi hæc causa retineret te, quia facis nescio quid ineptiarum, dum scilicet futuis febri

culosum scortum; et ideo in sequenti carmine, Ni tu quid facias, legéndum est, non autem, Nec tu, nisi voluerimus hunc esse ordinem: Cur nec tu pandas quid facias ineptiarum. Sed melior prima lectio, ex qua clarior sequitur sensus.

Exfututa] Coitu exhausta.

17 Ad cœlum vocare] Applaudere nimiumque sibi ipse tribuere videtur Poëta, tanquam sit ipse in cœlum scriptis suis sublatus, illucque alios possit efferre.

« السابقةمتابعة »