صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ubi iste, post Phaselus, antea fuit
Comata sylva : nam Cytorio in jugo
Loquente sæpe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica, et Cytore buxifer,
Tibi hæc fuisse et esse cognitissima
Ait Phaselus : ultima ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in æquore,
Et inde tot per impotentia freta
Herum tulisse ; læva, sive dextera
Vocaret aura, sive utrumque Jupiter
Simul secundus incidisset in pedem ;
Neque ulla vota littoralibus Diis

ea fuit navigium, antea fuerat sylva frondosa : crebro enim frondibus resonantibus sibilavit in Cytorio vertice. Idem Phaselus addit, ista notissima fuisse alias, et adhuc esse vobis, o Amustri urbs Pontica, et Cytore mons buxis abundans: ait se fuisse in tuo vertice a summo principio, et tinxisse remos suos tuis aquis, et postea portasse me dominum suum per tam multa maria ferociu, sive dextra, sive sinistra impelleret aura, sive Jupiter favens incubuisset una in geminos pedes ; neque unquam

Græco more producitur.—10 Et bic quoqne, et v. 15. Aldd. et Scal. servant Phasellus.-11 In nonnullis edd. vett. Cythorio, et v. 13. Cythore ; sed Stat. codd. hæc verba ut in nostro textu exhibent.--22 Quidam legunt Nec: Scal.

NOTÆ

est, nebulosus; et quia non est pro- duo autem pedes sunt, dexter et si. fundus, fluctuosus est, et fervens, et nister. Dicitur itaque Jupiter, sive ventis maxime obnoxius, Plin. l. vi. ventus secundus, incidere in utrumque

11 Cytorio in jugo] Cytorus mons pedem, cum navis a vento plenis seu est Paphlagoniæ, juxta Amastrim ur. æquatis velis impellitur. Alii pedem bem, buxo abundans. Unde Virg. in navi accipiunt funem, quo velum * Et juvat undantem buxo spectare tenditur; unde idem dicunt esse, 'faCytorum. Quod etiam noster Poëta cere pedem, quod, vela facere. Vir. innuit, cum dicit, Cytore. buxifer. gil. · Una omnes fecere pedem,' &c. Fuit et civitas Cytorus seu Cytorum Seneca Trag. in Medea. Nunc prædicta, Sinopensium Emporium. Strab. alto pede transversos captare Notos,' lib. XII.

&c. 13 Amastri] Amastris urbs est Pa- 22 Neque ulla vota] Prædicat se phlagoniæ, Sesamon olim secundum tanta navigandi felicitate semper curStrabonem vocitata, non procul a sum confecisse, nulla ut vota nuncuCytoro monte ad Pontum Euxinum. panda Dijs littoralibus fuerint, scili

20 Sive utrumque Jupiter incidisset cet Glanco, Nereo, Melicertæ, Nep. in pedem] Pes in navi ima pars est tuno, Thetidi, et ceteris, quibus temveli, seu angulus, quo fune religatur; pla in littoribus erant consecrata,

Sibi esse facta, cum veniret a mare
Novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
Sed hæc prius fuere : nunc recondita
Senet quiete, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et gemelle Castoris.

a se nuncupata esse ulla vota numinibus littoris præsidibus ; etiamsi proficisceretur ab extremo pelago usque ad stagnum hoc nitidum. At ista præterierunt ; jam vero composito otio consenescit, et se tibi consecrat, o Castor frater gemine Pollucis, et tibi, o Pollux frater gemine Castoris.

habet Deis.—23 Priscian, affert a mare, nt in Maff. 1. quod Gramm. defendunt ex Plaut. Lucr. et Ovid. in aliis codd. amaret.- 24 In omnibus codd. Stat. et Scal. Novissime.-25 Hic locus ita citatur a Prisciano, nunc recondita Senecta quiete.-27 Gemelle Castorum, et gemelle Castoris invenit Voss. in codd.

NOTÆ 26 Senet] Antiquum verbum, pro geminos, ex Leda a Jove sub Cycni senescit : Accius in Telepho, ' Pecora forma compressa natos, qui et Tyulanguentque senentque. Lucret. l. daridæ dicuntur. Ab antiquis sunt vi. ' Nunc etiam senet, et trepido habiti Dii navigantibus maxime proterrore repleta est.'

pitii. Unde Horat. iv. Od. 8. • Cla27 Gemelle Castor] Nemo nescit rum 'Tyndaridæ sidus ab infimis Quas. Castorem et Pollucem fuisse fratres sas eripiunt æquoribus rates.'

CARMEN V.

AD LESBIAM.

VIVAMUS, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum
Omnes unius æstimemus assis.

Viramus, o Lesbia mea, et invicem diligamus, nec fuciamus pluris uno asse repre

NOTÆ

1 Vivamus Talis est Horatii ad dulci Mala vino lavere, aut exanimari amicam exhortatio : 'Miserarum est Metuentes patruæ verbera linguæ.' negne amori Dare ludum : neque idemque alibi : Dum licet, in rebus

Soles occidere et redire possunt:
Nobis, cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda.
Da mi basia mille, deinde centum,
Dein mille altera, dein secunda centum,
Dein usque altera mille, deinde centum :
Dein, cum millia multa fecerimus,
Conturbabimus illa, ne sciamus,
Aut ne quis malus invidere possit,
Cum tantum sciat esse basiorum.

hensiones vetulorum austeriorum. Dies occidere queunt, et resurgere : quando vero tenue lumen nobis semel extinguitur, nox æterna nobis est una dormienda. Præbe mihi mille oscula, mox centum alia, tum mille altera, postea centum altera, rursus mille alia, ac rursus centum alia. Postea vero quam plura millia agitaverimus, confundemus illa, ut ipsi ignoremus quot fuerint ; aut ne improbus aliquis invidere queat, si tam multa noverit esse oscula.

8 Nostra lect. est ex emend. Stat. qui in codd. suis invenit, Dein mille altera, deinde secunda centum: edd. vett. habent, vel, Dein mille altera, da secunda c. ut in Cant. vel, Dein mi altera, da s. c. ut in Rheg. et Voss. II. unus cod. habet, Dein altera mi da s. C.-9 Stat. codd. exhibent Deinde usque, &c. ut in Cant. ceteri omnes Dein.-10 Heins. legeret fixerimus.

NOTÆ jucundis vive beatus: Vive memor lepide more suo : 'Nolo quod arguto quam sis ævi brevis,' &c.

dedit exorata Catullo Lesbia; panca Meu Lesbia] Sub nomine Lesbiæ cupit, qui numerare potest.' FeceriClodiam amicam celebrat Catullus; mus penultimam syllabam, quæ brevis ut Deliam Tibullus pro Plania, Pro. est, produxit Poëta, sicut et Ennius pertius pro Hostia seu Hostilia Cyn- penultimam dederitis ;' 'Non mi thiam illustrarunt.

aurum posco, non mihi pretium dede. 6 Nox est perpetua] Mortem intel. rītis. Quod imitatus est etiam Ovid. ligit, quam Ovid. comparat somno: lib. iv. ex Ponto, Et maris Ionii * Stolte, quid est somnus, gelidæ nisi transierītis aquas.' mortis imago? Longa quiescendi 11 Conturbabimus] Invidiæ magtempora fata dabunt. Unde el Virg. nam vim ad nocendum antiqui puta'In æternam clauduntur lumina poc. bant, cum eam sola voluntate, et ipso tem.' Propert. eodem fere modo: afflatu et contagione maleficam et

Dum nos fata sinunt, oculos satie- venenatam esse censerent; eam tamus amore: Nox tibi longa venit, nec men vim irritam esse existimabant, reditura dies.'

nisi illa rem certam, et numero com10 Cum millia multa fecerimus] Etsi prehensam teneret: hinc Catullus quæ petit basia bene multa sunt, non basia conturbat, ne quis invidus eo. sufficiunt tamen Martiali, qui de his rum numerum cognosceret.

CARMEN VI.

AD FLAVIUM.

FLAVI, delicias tuas Catullo,
Ni sint illepidæ atque inelegantes,
Velles dicere, nec tacere posses.
Verum nescio quid febriculosi
Scorti diligis : hoc pudet fateri.
Nam, te non viduas jacere noctes
Nequicquam tacitum cubile clamat,
Sertis ac Syrio fragrans olivo,
Pulvinusque peræque et hic et illic
Attritus, tremulique quassa lecti
Argutatio inambulatioque.
Nam mi prævalet ista nil tacere.

O Flavi, cuperes narrare Catullo tuo, neque celare me posses tuos amores, nisi essent illiberales et inhonesti ; sed amas nescio quid scorti morbidi, idque erubescis confiteri. Lectus enim tuus non silens, flores et Syrium spirans amomum, patefacit te non cælibes cubare noctes, el cervical hinc et illinc protritum

3 Velis dicere, n. t. possis conj. Heins.—7 Idem Heins. corr. Nequaquam ; sed hanc emend. jam proposuerat Stat.-8 Sertisque Assyrio legebat Stat. sed in codd. suis invenit Sertis Assyrio: Avant. conj. Sertis ac Syrio. Pro fragrans Broukb. et alii flagrans.-9 In omnibus Stat. codd. hic et ille.-

NOTÆ 1 Flavi] Quinam e multis Flaviis porro indicat veteres unguentis et amicus iste Catulli fuerit, valde du. odoribus etiam in lectis usos, bium.

9 Et hic et illic] In duobus locis, 6 Nam, te non viduas Multa indi. quod arguit, duos cubare. cant te non cubare solum. Viduas 10 Attritus] Scorti volutatione. autem dixit noctes, quomodo Ovid. Quassa lecti Argutatio] Argutari est 'Cur ego tot viduas exegi frigida subsilire, ut Nonius inquit in Fide. noctes.'

nia. Inde fit argutatio, i. e. subsalta. 7 Nequicquam] Id est, non : ita tio in lecto, quam faciunt amatores. posuit Virgil. 'E summo clypei ne 11 Inambulatio] Ex freqnenti enim quicquam umbone pependit.'

illorum motu lectus concutiebatur, 8 Syrio olico] Ex Syria amomum et quodammodo deambulare videba. optimum afferebatur, quod vocat Ho- tur. rat. Malobathrum Syrium ; hoc

Cur nunc tam latera exfututa pandas
Ni tu quid facias ineptiarum ?
Quare quicquid habes boni malique,
Dic nobis. Volo te ac tuos amores
Ad coelum lepido vocare versu.

15

quapropter commemora mihi quidvis boni et mali nancisceris : cupio ad astra tollere teipsum, ac tuas delicias eleganti carmine.

12 Prisca lect, testante Scal, fuit, Nam ni ista prevalet nihil lacere, Cur non 1. l. e. pandam, Nec tu quid f. i. quam Stat. ita affert, Nam in ista p. nihil t, C. non t. l. et futura panda, Nec tu, &c. unde Scal. 1. Nam ni stupra, talet nihil t. Curcantem l. exf. panda Noctu q. f. i. sed in 2. Nam ni stupra, v. n. t. (Cur ?

. t. I. exf. pandant?) Nec tu quid, 8c. Stat. vero tentabat, Nam ni est turpe, rolens nihil taceres, Cui nunc t. l. exf. pandas, Ni tu, 8c. sed Mur, ex istis tribus vs. duos fecit, hoc modo, Nam cur tam l. e. pandas, Ni tu, &c. In Voss, exempl. extabat pandas; Commel. habet in marg. pādā: Voss. corr. Nam ni istapte, ralet nihil t. Cui non jam l. e. pandant Noctu q. f. ineptiarum ? qnam lect. recepit Vulp. et sic Cant. nisi quod pro Cui non exhibet Cui nunc : Heins. conj. Quum nil prævalet ista mi tacere, Cur nunc jam l. e. pandas. Bond. ex Ruhnk. Exc. affert, Nam ni te pudeat, nihil taceres; idem testatur in marg. Ald, 1. legi, Ni te pigeat ; totum autem locum sic refingit, Nam ni te pudeat, nihil taceres, Cum nunc tam l. e. pandant, Noctu quid f. i. Nostra lect. confor. mata est ad edd. Corrad. Gott. et Bip. Silv. habet, Nam ni prævaleat ista nihil, &c. manifesto errore. Ed. anon. Nam nil prævalet ista, nil, tacere. 15 Jani ad Hor. 1, Od. 27. 17. vult. boni malive.

NOTÆ

12 Nam mi prævalet ista] Ista scili. culosum scortum ; et ideo in sequencet mulier quæ turpitudine sua præ- ti carmine, Ni tu quid facias, legéngravat, nt cogat te tacere, aliter om- dum est, non autem, Nec tu, nisi vo. nia mihi diceres, cum tibi id sit vitii, luerimus hunc esse ordinem : Cur nec ut tacere nequeas. Nec mirum vi- tu pandas quid facias ineptiarum. Sed deatur, cum dixerit scortum, quod melior prima lectio, ex qua clarior subjungat ista; respicit namque signi- sequitur sensus. ficatum. Sic Terent. Ubi illic est Exfututa] Coitu exhausta. scelus quod me perdidit.

17 Ad cælum vocare] Applaudere 13 Cur nunc [non] tam latera] Sensus nimiumque sibi ipse tribuere videtur est, Cur enim non manifestares latera Poëta, tanquam sit ipse in cælum tua coitu tam exhausta, nisi hæc causa scriptis suis sublatus, illucque alios retineret te, quia facis nescio quid possit efferre. ineptiarum, dum scilicet futuis febri

« السابقةمتابعة »