صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Non sane illepidum, nec invenustum.
· Huc ut venimus, incidere nobis
Sermones varii : in quibus, quid esset
Jam Bithynia, quomodo se haberet,
Et quonam mihi profuisset ære?
Respondi, id quod erat: nihil neque ipsis,
Nec prætoribus esse, nec cohorti,
Cur quisquam caput unctius referret:

10

accessimus, multiplices sermones nobis inciderunt, inter quos qualis esset nunc Bithynia, et in quo statu versaretur, et quante utilitati mihi fuisset pecunia. Ego respondi id quod verum erat, neque mibi ipsi, neque pratoribus, neque comitatui fuisse, unde ullus nostrum caput odoratius reportaret; cum præcipue illi provin

Dresd. Vicent. et Venett. ut deest in Ald. 1.-4 Omnes codd. cum Vicent. Bris. et Venett. exhibent, neque intenustum, probante Hand.-7 In Stat. codd. quomodo posse haberet ; ad posse corruptam ex pacto, gloss. Toù modo, esse putavit idem Stat. sic quoque Voss. U. qui inde procudit, quomodo ops se h. improb. V. D. in Obs. Mis. p. 2. 3. et suam proferente conj. quomodo os se h.--8 Et quonam in omnibus Stat. et Mel. codd. qnod servant etiam Pa. latt. m. et p. cum Venett. Vicent. et Brix. Et quantum profert Scal. quasi lect. libb. vett. hoc falsum ; correctio enim est Ald. 1. asterisco notata : Voss, codd. præstant, qm. vel quoniam ; et sic in Dresd. Legendum putavit Scal. quantum m. profuisset : e re Respondi, improbante Gronov, qui conj. Ecquonam, ut longe antea Statius. Heins, emend. Et quanto, &c. quod jam proposuerat Livin.-9 Lectio nihil neque ipsis est ex conj. Avantii: Stat. codd. habent, neque in ipsis ; Dresd. nec in ipsis; Vicent. et Brix. mihi nec ipsis : Avantii correctionem recepit Venet. an. 1500. Ald. vero, nihil neque ipsi: in Commel, invenit Voss, nihilmet ipsis, quod recepit Vulp. inde recentiores quidam, nihil neque ipsis-met p. Statii et Scal. emendationem mihi nec ipsi rejecit Gronov. Tandem Hand. ita tent. Respondi i. q. erat : sibi neque ipsis, Nec p. 86.-10 Mur. legeret, quæstoribus ; Heins. præconibus.—13 Cuj. Dresd.

NOTÆ

nunc 'Varas,' nunc · Varius' dicitur. 10 Nec prætoribus esse, nec cohorti] Sunt tamen qui velint Varum et Va. Hic Prætores appellantur amici Præ. riam eodem tempore Poëtas diversos toris, qui quasi alteri Prætores videfuisse.

bantur. Nam præter cohortem præ7 Jam Bithynia] Regio est minoris toriam, quam a republica accipiebat Asiæ ab Euxino mari juxta Bosporum magistratus in provinciam proficis. Thracium ad Propontidem protensa, cens, ipse sibi deligebat comites ac quo Catullus C. Memmium Gemel domesticos convictores; qui, ut ait lain illnc a Republica Prætorem mis- Cicero, quasi ex cohorte prætoria sum comitatus fuerat.

appellari solerent. De utraque co. 6 Ære] Id est, pecunia, quæ primo horte mentio est apud Cic. Epist. Servio Tullio regnante Romæ signata prima ad Q. Fratrem. est pecudis imagine, unde pecunia 11 Caput unctius] Argumentum di. dicta. Ut testatur Plin.

vitiarum est caput unctum. Unde

Præsertim quibus esset irrumator
Prætor, nec faceret pili cohortem.
At certe tamen, inquiunt, quod illic
Natum dicitur esse, comparasti
Ad lecticam homines. Ego, ut puellæ
Unum me facerem beatiorem,
Non, inquam, mihi tam fuit maligne,
Ut, provincia quod mala incidisset,
Non possem octo homines parare rectos.
At mi nullus erat neque hic neque illic,
Fractum qui veteris pedem grabati
In collo sibi collocare posset.
Hic illa, ut decuit cinædiorem,

20

ciales, quibus esset prætor spurcus homo, nihil facerent prætoris comites, Saltern tamen, inquit illa, acquisivisti homines ad lecticam tuam ferendam, quod genus hominum in ea regione ortum esse traditur. Ego, ut me puellæ isti jactarem unum fuisse fortunatiorem, Non mihi, aio, res tam male cessit, ut quamuis mihi accidisset provincia infructuosa, nihilominus possem acquirere mihi octo lecticarios proceros; tamen nullus mihi erat, neque eo in loco, neque in illo, qui valeret imponere collo suo ruptum pedem vetusti lecti. Tunc ait illa, ut convenit impudentiori :

Vicent. Brix. et Venett. exhibent, non facerent ; Voss. non faceret ; Gronov. num facerent? vel, non faciens : Lectio nec faceret debetur Avant. extatque in Ald. 1. et inde in alias recepta, etiam in Cant. Legendum censebat Hand. nec facerent.—14 Turnebi conj. inquit id quod, et Scaligeri inquit damnavit Gronov.-15 Quidam ære, vel asse comp. malebant, probante Hand. Notum d. esse conj. Mel.-16 In edd. vett. hominum.-17 Nostram lect. tuentur omnes Stat. codd. cum Cuj. Dresd. Vicent. Brix, et Venett. Avantii conj. beatiorum rejecit Scal.- 19 Perr. Exc. exhibent si mala : Maff. I. quod mala, ut conj. Avant. omnes alii codd. qui mala : Stat. emend. quam m. Vicent. Brix, et Venett. habent quæ m. Hand. conj. quum m. i. quoniam qui in gm. (i. e. quum) in codd. facile corrumpatur.—20 Ex corruptis lectt. octo literas, sive litas, sive mines, reposuit Voss. octo Midas, i, e, mancipia Bithynica

NOTÆ Lucil. “ Hi quos divitiæ producunt, dicitur; unde et fellator' et 'irru. et caput ungunt.' Unde etiam divi. mator,' 'fellatrix' et 'irrumatrix.' tes uncti dicuntur: Juvenal. Unc. 13 Nec faceret pili] Id est, nihili. tamque Corinthon. Cic. Orat. iv. c. Sicut dixit ante, • unius æstimemus Verrem : Ita Palæstritas defende assis ;' unde et alibi idem noster Ca. bat, ut ab illis unctior discederet.' tullus : “ Ludere hanc sinit, nt lubet,

12 Irrumator] A 'ruma,' hoc est, nec pili facit uni.' a mamma, dicitur “irrumare,' per 22 Grabati] Id est, lecti, seu lecquandam similitudinem ; est enim ticæ annosæ, et veteris, et vilis ful

irrumare' virilia ad libidinem in os crum. præbere, qui vero recipit, fellare' 24 Cinædiorem] Procaciorem, mol.

Quæso, inquit, mihi, mi Catulle, paulum
Istos commoda, nam volo ad Serapin
Deferri. Mane, inquii puellæ ;
Istud, quod modo dixeram me habere,
Fugit me ratio. Meus sodalis
Cinna est Caius: is sibi paravit.
Verum, utrum illius, an mei, quid ad me?
Utor tam bene, quam mihi pararim.
Sed tu insulsa male, et molesta vivis,

30

Rogo te, mi Catulle, commoda mihi istos tantisper : cupio enim deportari in tempore ad Serapin ; hoc non est verum inquam puellæ, quod jam narraveram me possi. dere, aberrarit unimus ; sed Caius Cinna socius meus sibi istos comparavit. Sed, quid mea refert, an sint illius, an mei? nam tam libenter iis utor quam si mihi illos acquisierim. At tu male inepta es, et odiosa, per quam mihi non conceditur oscitantem esse.

25. 26 In omnibus Stat. codd, ut in textu nostro, præterquam in uno, in quo erat paululum, nt ultima syll, a sequenti excipiatur. Versus autem 26. stare, ac procedere non videtur, impediente extrema syll. Toù commoda: Stat, sic emend. Quæso, inquit, mihi mi Catulle paululum Istos ; nam volo commode ad S. &c. pro commoda Scal. conj. commodo, i, e. in tempore: in Ald. 1. legitur, Istos commodita, volo, &c. V. D. in Obs. Mis. I. c. fingit in hunc modum,' Istos commoda, enim. Voss. putat Catullum ultimam in commoda corripuisse. Doer. legeret commode, ut sit vocativus, i. e. benigne, ut ap. Hor. iv. Od. 8. 1. 2. sed hanc conj. damnat Hand. suam afferens, Quæ80.... paulum Istos. Commodum enim rolo, &c. coi subjungit ; ' codd. scriptura commod7 enim facile potuit transire in commoda nam,' In Mur, codd. ad Serapis, ut ad Diana' ap. Terent.—27 Mane me, inquit, puellæ in codd. Stat. mane tum, inquio in Brix. et Venett. mane tum, inquam in Vicent, minime, inquio in Ald. 1. Guar. P. conj. Ferri: mane mane, inquio, ut sit alterum mane, i. q. cras. Omnes codd. Caj. Voss. Commel. Pallait, m. et p. et Dresd. cum Statianis conspirant: legit itaque Hand. Mane, me....inquii puella ,.... Illud ,....habere,.... Fugit me, šc. Heins. conj. itane ? inquio ; alii manedum, vel, mane dum : in Bip. 1. Mane me, inquü: Stat. legendum putavit, Mane, inquio ; unde Scal. edidit ut in textn nostro.--30 Est Cinna gravis legeret Avant.-31 Voss. legit, Verumne illius an mei.—32 In Stat. codd. pararim, extrema lit. sic scripta, ut a figura s parum absit; unde conj. paratis ; Voss. paravit ; Gnar. parassem ; Vicent. Brix, et Venett. habent pararem: sed lect. nostram confirmant codd. Stat. et Dresd.

-33 In Vicent. Brix, et Venett, insulsa, mala et m. v, unde Ald. 1. typogra. phi errore, ut putat Hand, dedit, insulsa male, &c. alii, male et nimis molesta es, vel, mala et nimis molesta es: Voss. Sed tu invisa, male et, &c. Heins,

NOTÆ liorem, impudiciorem.

Pomærium : quod testatur Dio I. iv. 26 Nam volo ad Serapin Serapis 30 Cinna est Caius Is Caius Hel. Ægyptiorum Dens, qui et Apis et vius Cinna dictus est Epigrammatum Osyris dictus est. Poteratne ire pe. auctor, de quo Ovid. Trist. ii. dum des? Illo tempore non licebat Sera- commemorat Poëtas, qui de rebus pim intra urbem habere, sed extra amatoriis scripserunt.

Per quam non licet esse negligentem.

conj. Sed tu insulsa vale et molesta ubivis, vel cuivis. Dresd. exhibet, male ac moleste vicis.---34 Heins. malit, negligenti, quod jam in mentem venit Donsa.

CARMEN XI.

AD FURIUM ET AURELIUM.

Furi et Aureli, comites Catulli,
Sive in extremos penetrabit Indos,
Littus ut longe resonante Eoa

Tunditur unda;
Sive in Hircanos, Arabasque molles,
Seu Sacas, sagittiferosque Parthos,

O Furi, et Aureli, Catulli socii, sire progredietur usque ad Indos ultimos, ubi ora verberatur fluctu Orientali procul personante : sive pervadet ad Hircanos, sive ad Arabas effæminatos ; sive ad Sacas ; sive ad Parthos sagittiferos ; sive illuc

2 Alii, penetrarit.-3 Longe ubi littus conj. Marcil, pro resonante Stat. malit resonans.-5 In edd. vett. mollis.—6 Passer. in vet. lib. invenit, cotiriferosque ; vide Virg. Æn. x. 169. in marg. Heins. lib. pharetriferosque : sed nostræ lect. addicunt fere omnes; modo observes Catullum, more Græcorum, spondæi

NOTÆ

1 Furi et Aureli] Furium cognomi- Indicum devolvitur, nomen dedit. ne Bibaculum Cremonæ natum Quin. Extremos etiam vocat Horat.' Impitilianus inter Iambicos scriptores nu- ger extremos curris mercator ad Inmerat. Fuit et alter Furius, quem dos. Cato de repetundis accusavit : utrum 3 Eoa unda] Id est, Oceano Orien. autem compellet Poëta, an non uter- tali; Eous, -a, -um, derivatum a vo. que idem, non satis liquet. Aurelius cabulo Græco nus, quod Auroram sig. autem iste forte est L. Aurelius Cotta nificat. prætor, qui legem promulgarat de 5 Sive in Hircanos] Hircania est restituendis judiciis equestri ordini. Asiæ Majoris regio, ad mare Caspium,

2 Indos] Indi sunt Asiæ populi in tigribus nota. extremo Oriente positi, quorum re- Arabasque] Arabes Asiæ populi in. gioni Indus amnis ingens, qui in mare tra sinnm Persicum et Arabicum, ad

Sive qua septemgeminus colorat

. . Æquora Nilus ;
Sive trans altas gradietur Alpes,
Cæsaris visens monumenta magni,
Gallicum Rhenum, horribilesque ulti-

mosque Britannos :
Omnia hæc, quæcumque feret voluntas
Cælitum, tentare simul parati,
Pauca nuntiate meæ puellæ

Non bona dicta:

15

ubi Nilus septemplex inficit mare; sive ibit ultra excelsas Alpes, invisens tropea magni Cæsaris, sive transibit Rhenum Gallicanum, sive feros et extremos Britannos: cos igitur promti mecum una adire cuncta ista loca, quocumque voluntas Deorum impellat, renuntiate amicæ meæ pauca hæc verba minime grata, ut virat et

loco in altera regione posuisse trochæum, ut v. 15.—7 Sire qui in Kheg. et quibusdam Stat. codd. in Matf. 1. que, unde legendum putavit Stat. quæ : Voss. ex libb. vett. profert quis.-9 In edd. vett. Alpis.-11 In omnibus Stat. codd. horribilesque et ultimosque B. quod Marcil, interpr. et ultimos quoque Britannos; eo modo quo dicimus . hodieque' pro hodie qnoque,' &c. in edd. vett. horribilis et, ultimosque. Stat. conj. Td et delendum esse it edidimus.

NOTA Oceanum Erythræum seu Æthiopi- Italia dividunt. Dicuntur a Mela, a cum positi. Arabia triplex, Petrea, Genua Liguriæ oppido longo cursu, Deserta, et Felix. Incolæ dicuntur direm tisque variis popnlis, in Thra. molles, vel propter cæli temperiem, ciam usque penetrare. vel quia sunt effceminati. Tibull. 10 Cæsaris magni] Ipse est Cæsar,

Quos tener e terra divite mittit A. cujus multa in Gallia extiterunt tro. rabs.

pæa, et victoriæ partæ. 6 Seu Sacas) Sacæ sunt Scythiæ 11 Gallicum Rhenum] Rhenus qui Asiaticæ populi, Jaxarti fluvio vicini, Gallos a Germanis dirimit,' Gallicus' Massagetis proximi.

dicitur, ad differentiam alterius RheSagittiferosque Parthos) Parthi sunt ni illius, qui per agrum Bononiensem Asiæ populi Medis vicini, qui bella fuit. quondam sagittis conficiebant; unde 12 Britannos] Incolæ sunt Britansagittiferos eos vocat Poëta.

niæ, qnæ olim · Albion' dicta fuit, 7 Septemgeminus Nilus] Ægyptum nunc · Anglia :' dicuntur Catullo intelligit, quam Nilus in septem al horribiles, vel quia asperi sunt et inveos divisus pervadit. Unde Virg. culti, et hospitibus feri ; unde Horat. * Et diversa sonans septem discurrit "Visam Britannos hospitibus feros :' in ora, Et viridem Ægyptum nigra vel quia quondam corpora inficiefæcundat arena.'

bant. Dicuntur "extremi' et ' ulti9 Alpes] Montes sunt altissimi, mi,' quia sunt in extremo terrarum quondam imperio Romano saluberri. termino positi. mi, qui Galliam et Germaniam ab Delph. et Vur. Clus.

Catul.

« السابقةمتابعة »