صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

20

Cum suis vivat valeatque machis,
Quos simul complexa tenet trecentos,
Nullum amans vere, sed identidem omnium

Ilia rumpens.
Nec meum respectet, ut ante, amorem,
Qui illius culpa cecidit; velut prati
Ultimi flos, prætereunte postquam

Tactus aratro est.

valeat cum suis scortatoribus, quos pariter trecentos amplexa habet, neminem ex iis sincere diligens, sed * * * Neque cogitet, sicut prius, amorem meum, qui ejus citio extinctus est, tanquain flos extremi prati, ubi transeunte aratro violatus est.

-21 Nostram lect, confirmant omnes Stat. codd. in edd. vett. spectet, velut ante, amorem: in marg. lib. cujusdam, speret velut.-22 Heins. nimia festinatione, pro prati, legi jubet parati, cum jam versus est hypermeter.—23 In nonnullis edd. vett. Ultimus; sed omnes codd. exhibent ultimi: mox pro Tactus Thuan. habet Fractus; et edd. vett. nonnullæ Tractus : unde Voss. proponit, Stratus.

NOTE

19 Identidem] Sæpe. Suetonius in tur ut ilia Codro.' Vel quia omnibus Domitiano: "Recuperatores ne se dat, et ilia libidine consumuntur. persuasoriis assentationibus accom- Ilia,' ut scribit Plin. lib. 11. 'ap. modarent identidem admonuit.' Idem pellantur arteriæ quædam quæ inter in Vespasiano: “Dum eum identidem vesicam et alvum sitæ tendunt ad per contumeliam fratris appellat.' Et pubem.' In singulari vero secundæ inferius dicet Catullus : Qui sedens declinationis invenitur. Plin. I. XXI. adversus identidem te Spectat et au- hoc et medetur et tussi veteri, inde dit.' Cic. in Somo. Scipionis : ‘Hanciliosi' qui morbo illo laborant, id ego admirans referebam tamen oculos est, nayovonoiw. Sed identidem omnium: ad terram identidem.

in hoc carmine syllaba una est superOmnium Ilia rumpens] Neminem, flua, quæ abjicitur ob vocalem prioinquit, vere amat, sed omnibus utitur rem sabseqnentis carminis, ut sæpe ad satiandum libidinis suæ indomitæ fieri novimus; sic et in seqnenti carimmoderatum appetitum. Rumpens mine, prati Ultimi flos. vero dixit ex æmulatione, dum unus. 22 Prati Ultimi flos) Elegans comquisque putat alterum sibi anteponi paratio, qua demonstrat Poëta amo. in amore. Virgil. Invidia rumpan rem suum extinctum,

CARMEN XII.

AD ASINIUM.

MARRUCINE Asini, manu sinistra
Non belle uteris in joco atque vino :
Tollis lintea negligentiorum.
Hoc salsum esse putas? fugit te, inepte,
Quamvis sordida res et invenusta est.
Non credis mihi? Crede Pollioni
Fratri, qui tua furta vel talento
Mutari velit: est enim leporum
Disertus puer, ac facetiarum.
Quare aut hendecasyllabos trecentos
Expecta, aut mibi linteum remitte,
Quod me non movet æstimatione,

Asini Marrucine, male uteris læra tua manu per lusum et vinum ; nam furaris lintea incautiorum. An existimas hoc jocosum esse? Nescis, homo insulse, quam turpis sit et inurbana res illa. Non mihi fidem habes? Fidem habe germano tuo Pollioni, qui cupiat etiam talento redimi compilationes tuas. Ille numque facundus juvenis gratiarum, ac venustatis plenus est. Itaque aut expecta a me trecentos Phaleucos, aut redde mihi linteum meum, quod me minime tangit pro pretio suo,

1 Inter cænam, Assini legebat Avant. quod in Aldd. et aliis propagatum est, improb. Mur, et Scal.--8 Voss. e Vat. affert Mulctari; sed vulg. præferenda, quia vel maxime decet fratrem, quovis pretio fratris culpam redimere velle, -9. Passer, et Voss. legi volunt Difertus pro Differtus ; sed primnm hæc locutio æque exemplo caret, ac nostra leporum Disertus ; deinde vix dici posse puto in bonam partem leporum Differtus. Nonnulli pater pro puer, male,

NOTÆ

1 Marrucine Asini] Asinius ille, lescentes vocabant, qnamdiu viri non fur linteorum, et ' Marrucinus' per erant. Guarinus legit pater, i. e. auccontemptum, quasi stolidus dictus, tor, inventor facetiarum; quod satis frater fuisse dicitur illius Asinii Pol- placet. Forsan Catullus non scriplionis, cujus elegantiam in scribendo sit, Disertus, sed Difertus, quia vete. ita prædicat Quintilianus, ut ei pri- res non geminabant consonantes, mas post Ciceronem eloquentiæ par. teste Festo : unde Difertus dicebant tes tribuere videatur.

pro Differtus. Sic Horat. “ Forum 9 Disertus puer] Pueros etiam ado. Appii Differtum nautis.'

Verum est mnemosynon mei sodalis.
Nam sudaria Sætaba ex Hiberis
Miserunt mihi muneri Fabullus
Et Verannius. Hæc amem necesse est
Ut Veranpiolum meum et Fabullum.

15

sed est monumentum amoris socii mei. Nam Fabullus et Verannius dono dederunt mihi ex Iberis hæc lintea Setaba. Oportet autem, ut illud carum habeam, quomodo Verannium et Fabullum meum.

jndicante Voss. Doer.-13 Scal. legit, mnemosynum, contra codd. fidem.14 Ex corrupta lect. Setaba exhibere fecit Voss. Setabe ex Hibera, ut sit ipsum urbis nomen. Sed cum plurimæ edd. et libri scripti offerant Setaba, et plane eodem modo 'Sudarium Setabum' dicatur Carm. xxv. 7. tenenda est nostra lectio. Rectius autem per diphthongum exhibetur Sætaba, quod ex nummo antiquo ab Antonio Augustino memorato Dial. vii. in quo SÆTA BIS scribitur, probatum ivit Drackenb. ad Sil. Ital. 111. 374.-16 Alii, quos secuta Bip. pro Hæc legunt Hoc, ut referatur ad linleum: Dresd. habet Hic amem.... Et; in nonnullis edd. quoque Et pro Ut.

NOTÆ

13 Mnemosynon] Vocabulum Græ. ficiuntur livtea pretiosa, quæ Setacum, urnubouvov, Latine monumentum, ba' vocant, seu 'Setabina :' est et pignus, et, si dici potest, memoriale; amnis in eadem regione Setabis nolinteam enim illnd datum fuerat Ca. mine secundum Strab. Melam, et tullo, tanquam amoris pignus.

Plin. 14 Sudaria Sætaba] Urbs est cite- Hiberis] Iberi sunt Hispani, nt surioris Hispaniæ apud Contestanos pra vidimus. Lucan. Si tibi durus Setabis appellata, in cujus agro li. Iber, vel si tibi terga dedisset Canpum nascitur exquisitum, ex quo con- taber.'

CARMEN XIII.

AD FABULLUM.

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
Paucis, si tibi Di favent, diebus,

Mi Fabulle, si te Di amant, bene cænabis domi meæ intra aliquot dies : si tecum

2 Voss. dedit favint pro faveriut,' ex antiq. lect. faxint, improbante Doer,

Si tecum attuleris bonam atque magnam
Cænam, non sine candida puella,
Et vino et sale, et omnibus cachinnis.
Hæc si, inquam, attuleris, venuste noster,
Canabis bene: nam tui Catulli
Plenus sacculus est aranearum.
Sed contra accipies meros amores,
Seu quid suavius elegantiusve est :
Nam unguentum dabo, quod meæ puellæ
Donarunt Veneres Cupidinesque:
Quod ta cum olfacies, Deos rogabis,
Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

10

apportareris cibos multos et bonos * * nec absque mero, risu, et omnibus facetiis. Si ista, inquam, apportaveris, mi jucunde amice, bene cænabis mecum ; nam crumena tui Catulli referta est araneis. Tu vicissim referes a me sincerum amorem, aut si quid aliud est jucundius aut venustius ; etenim conferam tibi unguentum, quod Gratiæ et Amores largiti sunt amicæ meæ. Quando tu illud odoraberis, precaberis Cælites, o Fabulle, ut te totum nasum efficiant.

at sic penult. contra leges Hendecasyllabi longa est.-6 Fabulle noster Venet. Gryph. et aliæ edd. vett.-9 In Vicent. Brix. et Venett. meos amores; et sic conj. Statius : in Ald. 1. Mar. Voss. et Vulp. meros.—10 Seu quod malit Doer. improbante Hand.

NOTÆ

8 Plenus sacculus est aranearum] Sig- amico promittit anguentum fragran. nificat sibi non sufficere unde cænam tissimum, tanta elegantia et venusparet, cum in marsupio nihil sit præ- tate comparatum, ut olfaciens Deos ter araneas : juxta illud, Afranius rogabit, ut se totum nasum faciant. apud Festum, ' Jamne arcula tua ple- 14 Totum ut te faciant nasum] Tanna est aranearum ?

ta enim olfaciendi voluptate detine. 11 Unguentum dabo] In convivjis beris, ut sis optaturus totum corpus veteres uncti discumbebant; quod tuum ad illam consequendam in nanobis pluribus in locis indicant Ho. sum converti. rat. et Martialis. Unde Catullus

CARMEN XIV.

AD CALIUM LICINIUM.

Ni te plus oculis meis amarem,
Jucundissime Calve, munere isto
Odissem te odio Vatiniano.
Nam quid foci ego, quidve sum locutus,
Cur me tot male perderes poëtis ?
Isti Di mala multa dent clienti,
Qui tantum tibi misit impiorum.
Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
Munus dat tibi Sylla literator:
Non est mi male, sed bene ac beate,
Quod non dispereunt tui labores.
Di magni, horribilem et sacrum libellum,

[ocr errors][merged small]

O Calve suavissime, nisi ipse diligerem te plus oculis meis, teipsum hoc tuo dono odissem odio Vatiniano. Quid enim ego commisi ? aut quid dixi, quamobrem me male profligares tam multis poëtis? Superi multa incommoda inferant tuo isti clienti, qui tibi dedit tot carmina flagitiosa : quod si, ut conjicio, Sylla Grammaticus tibi donum istud mittit, novum, et recens inventum: non male tibi est, mi amice, immo vero bene ac prospere succedit, quod tua opera non perit. Magni Cælites perdant hunc horrendum et execrandum librum, quem tu videlicet dedisti

5 In edd. vett. Ut me tot malis : Avant. legeret, Ut m. t. male: in omnibus Stat. codd. Cur m. t. malis,-6 Voss. edidit dant.—8 Nostram lect. servabant Stat. codd. in Dresd. pro ac legitur et ; Stat, conj. hoc repertum; Voss. ac refertum, improbantibus Doer. et Hand.-9 Nonnulli Sulla; Mur. et alii

NOTÆ 2 Jucundissime Calve] Fuit ille Cor. Ciceronis in eum testatur Oratio : nelius Licinius Calvus, cujus meminit Odio enim tui,' inquit, in quo etsi Quintil. insignis Orator, item et Poë. omnes propter tuum in me scelus su. ta, qui Saturnaliorum diebus, quo perare debeo, tamen ab omnibus vintempore munera sibi invicem mittere cor,' &c. Potest et intelligi odium, consuevissent, Catullo per jocum mi- quo Vatinius flagrabat in Ciceronem. serat multa Carmina obscurorum 9 Sylla literator] Sylla Grammati. quorundam Poëtarum.

cus; ita vocabantur olim Poëtarum 3 Odio Vatiniano] Odio quo popu. interpretes. Vide Sueton, de Claris Ins Romanus prosecutus est Vati. Gramm. cap. 4, nium, quem omnibus odiosum fuisse

« السابقةمتابعة »