صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

eterne remunerationem reformatum atque reedificatum, facere deberemus, inclinati igitur vestris postulationibus, clementer annuimus et prefatum monasterium in quo divino nuncupati estis obsequio apostolice sedis patrocinio et privilegio communimus. Volumus, concedimus, statuimus, ut idem monasterium in nullo alicui nisi tantum apostolice ecclesie respondere teneatur, et ab omni alia juridictione et subjectione liberum sit et exemptum, et quod nulli imperatori, nulli regum, nulli antistitum, nulli quacumque predito dignitate, nulli unquam liceat de rebus mobilibus vel immobilibus que eidem monasterio per precepta a jam dicto piissimo imperatore Karolo sive ab aliis imperatoribus seu regibus vel ab aliis quibuscumque personis hactenus concessa sunt vel in futurum a quibuscumque de propriis fuerint jure condonate, sub cujuslibet causa occasionis, vel specie munere, vel offerre, neque suis usibus applicare, et cuncta que ibi oblata sunt vel offerri contigerit a presenti tertie decime indictionis tempore..... et sine inquietudine in substentatione jam dicti monasterii et usibus abbatum, et monachorum sub regula patris Benedicti ibi Deo militantium volumus et precipimus possideri; ea videlicet conditione quod nullus episcopus dicte civitatis, neque comes, in prefato monasterio cum omnibus ad se pertinentibus suis rebus audeat applicare atque in aliquo usurpando adjungere. Sed liceat servis Dei ibidem degentibus, sine alicujus inquietudinis molestia, libere et quiete Christo militare. Item constituimus, ut obeunte abbate ejusdem monasterii, illum dari vobis in abbatem volumus et preponi quem fratres communi consensu elegerint, aut Romanus pontifex providerit ordinandum,

aut subjectione monachorum ejusdem loci consenserit ordinatum. Hoc quoque capitulo presenti subjungimus ut locum avaritie secludamus nullum de regibus, de episcopis, de sacerdotibus velle de quibuscumque fidelibus per se suppositamve personam de ordinatione ejusdem abbatis vel clericorum aut presbyterorum vel de largitione chrismatis aut consecratione basilice vel de quibuscumque causis ad idem monasterium pertinentibus audere in qualibet specie, premii loco, quidquam accipere, neque eidem abbati pro ordinatione sua aliquid dare. Neque episcopus civitatis ipsius nisi ab abbate ipsius monasterii invitatus, ibidem missas agat publicas, neque stationes vel visitationes in eodem cenobio indicet vel faciat, ne servorum Dei quies quocumque modo populari conventu valeat perturbari; neque paratas aut mansionaticos vel procurationes presumat exigere. Susceptionem autem fidelium et religiosorum atque beneficentiam quam jubet apostolus cunctis exhibendam pro possibilitate loci et facultatum non modo fieri ibidem non denegamus verum etiam suademus. Si quis vero episcoporum, sacerdotum, abbatum, judicum, comitum aut secularium personarum contra hanc nostre institutionis paginam venire tentaverit, percussus apostolico anathemate, potestatis honorisve sui dignitate careat, reumque se coram divino judicio cognoscat. Et nisi ea que male sunt acta defleverit a sacratissimo corpore Dei et Domini nostri J.-C. alienus fiat, atque eterno examini districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura servantibus sit pax Domini nostri J.-C., questus et hic fructum bone actionis accipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen.

Datum Florentie quarto kalendarum januarii, anno ab incarnatione Domini M LVIII, per manum Humberti sancte ecclesie Silve-Candide episcopi et apostolice sedis bibliothecarii anno I pontificatus Domini pape Nicolaï II, indictione VIII.

Vers le XVe siècle, Jean d'Aigue-Morte, clerc d'Autun, affirme avoir fait sur l'original la copie qui existe encore aujourd'hui, et Jean Guéronti, prêtre d'Auxerre, atteste avoir vu, touché et lu l'original de cette bulle, qui ne figure pas dans le recueil des lettres de Nicolas II. Elle fut donnée les premiers jours de l'avénement de ce pape, car il fut élu en décembre 1058. Cette faveur n'a rien d'étonnant quand on pense qu'il avait reçu le surnom de Bourguignon, quoiqu'il fût du Dauphiné, et que Humbert, qui a rédigé cette lettre et fut nommé par lui évêque de Florence et cardinal, était de la Bourgogne. Ce dernier put, par ses relations, être engagé à favoriser Saint-Martin.

CHARTE N° 14

Don de la chapelle de Magny près Avallon, par Henri, évêque d'Autun, de 1161.

EGO Henricus Dei gratia Eduorum episcopus notum esse volo cunctis fidelibus, etc. Quod Bernardus venerabilis abbas S. Martini Eduensis cum Bovone Avalonensi priore et aliis monachis adiit presentiam nostram

Tome II.

3

orans humiliter ac deposcens ut donaremus ei et ecclesie sibi commisse ecclesiam de Maniaco que sita est in territorio Avalonensi. Cujus peticioni, assensu et consilio Seguini de Aligniaco tum temporis ecclesie nostre decani, Stephani... et Stephani de Roca Avalonensis archidiaconi aliorumque clericorum nostrorum annuimus et auctoritate nobis a Deo concessa predictam ecclesiam sibi et successoribus suis jure perpetuo tenendam concessimus; hoc modo ut quandiu Letardus presbyter qui ipsam ecclesiam tenet et huic donationi interfuit vixerit, triginta solidos et totidem candelas annuatim Avalonensi priori persolvet. Post obitum vero ejusdem erit de feodo presbyterali medietas reddituum ad predictam ecclesiam pertinentium, tam in oblationibus quam in sepulturis et decimis; alia vero medietas erit monachorum S. Martini Avallonensis in integrum, exceptis his que subnominantur : communio infirmorum, baptisma, benedictio spere, oblationes mulierum ab infantibus revelantium erunt ultra medietatem de feodo presbyterali. Capellanum autem per succedentia tempora ibidem prior Avalonensis constituet, salvo jure episcopali, videlicet parata, synodo et obedientia. Hujus rei testes sunt plurimi Bertrannus precentor, Hugo de Colungiis senescaldus, Gauterius Eduensis archipresbiter, Gauterius scriptor, Philippus quondam abbas, Girardus de Enzi, Hugo monachus, Willermus vigerius.

Actum est hoc Edue anno ab incarnatione Domini MC LXI.

Cette charte est rapportée dans une confirmation de l'an M CC, par Gauthier, évêque d'Autun.

CHARTE N° 15

Transaction entre Saint-Martin et La Ferté près Chalon (1148).

NOTUM facimus quod dominus Waltherius abbas S. Martini Eduensis suburbii, in crastinum festivitatis S. Bretii in capitulo prefate ecclesie residens, laudantibus omnibus qui aderant fratribus, concessit Deo et S. Marie de Firmitate et monachis ibi Deo famulantibus sub regimine domini Bartholomei abbatis capellam S. Nicholai1 sitam juxta silvam que vulgo vavra S. Martini vocatur, cum omnibus appenditiis suis, pratis, terris cultis et incultis. Similiter predictam vavram ac quidquid juris ecclesia S. Martini in antefatis habebat totum ecclesie de Firmitate perpetuo possidendum tradidit. Hoc etiam tali fecit conditione ut singulis annis in crastinum purificationis S. Marie, apud Canabas decem solidos Cabilonensis monete monachi de Firmitate monachis S. Martini persolvant. Concessit etiam ecclesia S. Martini monachis ecclesie prefate quidquid de casamento S. Martini comes Cabilonensis eis contulerat. Si vero monachi de Firmitate quandoque pro predicto censu condignam voluerint facere commutationem, dictum est ut monachi S. Martini equivalentem recipiant. Statutum est insuper ut inter has

1 La grange ou la ferme Saint-Nicolas était située sur les confins des paroisses de Messey-sur-Grosne et de Lalheue, sur la route qui tendait de la station de Sarmates de Sainte-Hélène à celle de SaintMartin-de-Laives, en passant par Labergement de Chenoves. Tout à côté se trouve la chapelle de Bragny.

« السابقةمتابعة »