صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Arro a ponte de Acorrum usque ad pontem S. Martini, terras etiam prata, nemus et homines de Chamchauvain cum tenementis eorumdem, et molendinum de Tarogne cum exclusa, quod fuit quondam vigerie Eduensis ', que omnia emerant et adquisierant a domino Guidone de Arro, canonico Belnensi, precise vendiderunt, quictaverunt et in perpetuum concesserunt abbati et ecclesie S. Martini Eduensis pro novem viginti libris parisiensibus quas recognoverunt coram nobis se recepisse a dictis abbate et ecclesia supradicta in pecunia plenarie numerata. Quittavit etiam dictus Guillelmus de Logiis miles dictis abbati et ecclesie S. Martini Eduensis quicquid ab ipsis habebat et tenebat ad vitam suam: Scilicet apud Arous, apud Changes, apud Creu, apud Cranem et apud Espaigne. Et de omnibus supradictis dictos abbatem et ecclesiam corporaliter investivit. Sciendum est si quidem quod dicti abbas et ecclesia S. Martini Eduensis pro predicta venditione et quittatione omnium predictorum cum supradictis novem viginti libris parisiensibus dederunt et concesserunt dicto Guillelmo et dicte Ameline uxori ejus ad vitam utriusque prioratum de Festo cum omnibus appendiciis et pertinentiis ejusdem prioratus, excepto terragio de Ruince, ad cujus terragii edificationem et meliorationem inter ipsos Guillelmum et Amelinam et abbatem et ecclesiam S. Martini Eduensis communiter facient expensas et fructus per medium partientur. Preterea dictum fuit et concordatum quod dicti Guillelmus et Amelina uxor ejus in dicto prioratu duos monachos dicte ecclesie

1 L'étang du duc.

tenebunt quibus necessaria ministrabunt. De presentatione vero quam debet annuatim dictus prioratus de Festo conventui S. Martini Eduensis in Vigilia Pasche floridi, Guillelmus predictus et uxor ejus medietatem persolvent annuatim et abbas aliam medietatem. Item dederunt eisdem Guillelmo et Ameline ad vitam ipsorum similiter quod habebant in decania de Sancto Gervasio. Pro medietate vero terragii de Ruince....... abbas tenetur persolvere dicto conventui unum modium frumenti quem debet annuatim prioratus de Festo conventui supradicto. Dictis vero Guillelmo et Amelina uxore ejus...... dictus prioratus de Festo cum pertinentiis et appendiciis ipsius, terragium de Ruince et decima de Sancto Gervasio cum omni melioratione in dictis locis facta et omnia que ibidem fuerint adquisita, statim sine reclamatione aliqua libere et absolute et sine debito aliquo ad sepedictam ecclesiam S. Martini revertentur, omni obstaculo juris civilis seu canonici pretermisso. Res autem predictas vel aliquid ex predictis memorati Guillelmus et Amelina uxor ejus per juramentum ipsorum corporaliter prestitum alienare, obligare seu ad censum dare non poterunt, immo alienata pro posse suo revocabunt. Insuper sciendum est quod pro anniversariis dictorum Guillelmi et Ameline uxoris in ecclesia S. Martini Eduensis annuatim faciendis, ille qui tenebit terram de Chamchauvain viginti solidos conventui annuatim persolvet, et dictus Guillelmus de Logiis miles alios viginti solidos in terra sua ipsa dicto conventui assignabit. Hec omnia vero prenominata de Arro de Chamchauvain cum appendiciis et pertinenciis eorumdem tenetur sepedictus Guillelmus. de Logiis miles facere laudari dictis abbati et ecclesie a

1

domino Odino Fourgeu et ejus uxore, domino Hugone de Castrimoroni (Chatel-Moron) et ejus uxore militibus, Hugone de Chaalli domicello et ejus uxore, et a domino Guidone de Arro canonico Belnensi et ab abbatissa et conventu S. Johannis Eduensis, et de hujusmodi pactionibus et conventionibus supradictis dicti abbas et ecclesia S. Martini Eduensis litteras domini episcopi Eduensis et ducis Burgundie et Ducisse debent habere, quas supradicti Guillelmus et Amelina ejus uxor, et Arnolinus et Guido filii eorumdem precipient sigillari. In cujus rei robur et testimonium, ad instantiam et preces dictorum Guillelmi de Logiis militis, Ameline uxoris ejus, Arnolini et Guidonis liberorum eorumdem, presentibus litteris sigillum curie Eduensis duximus apponendum. Datum anno Domini M CC XL VIII mense martio.

CHARTE N° 59

Donation du prieur de Saint-Saulge (1249).

Nos Willermus ecclesie beati Martini Eduensis commissarius humilis totusque ecclesie ejusdem conventus, universis presentes litteras inspecturis notum facimus. quod dilectus frater noster H. de Chambum tunc temporis prior S. Salvii impetravit a nobis quod nos concederemus ei quod unusquisque fratrum nostrorum cucullatorum, tempore sancto Quadragesime quinque diebus in ebdomada, scilicet die dominica, die martii, die mercurii, die

1 La charte du duc est presque semblable en tout à celle-ci.

jovis, die veneris, propter solitum generale quod habere consueverunt, in coquina nostra perciperet unum alecem; et ad faciendum et supplendum assignavimus redditus et proventus provenientes de pratis que acquisivimus apud monasterium que sunt Arnulphi dicti Bovis et ejus uxoris. Sciendum est preterea quod nullus clericus sive laicus qui prebendam monachalem habeat vel aliquam habere debeat, in concessione dicti alecis nihil percipiet nisi, ut superius dictum est, cucullatus. Preterea sciendum est quod prior dicte ecclesie contulit et concessit illuminari beate Marie Eduensi tres libras cere annuatim percipiendas super acquisitione quam habuit a domino Hugone dou Mes milite in villa de Senesi que movet de nostro feodo. Et ut hoc ratum et inviolabile permaneat, presentem cartulam sigillis nostris munitam fratribus nostris qui sigillum conventus custodiunt commisimus fideliter conservandam. Actum est hoc anno Domini M CC quadragesimo nono, mense januario.

CHARTE N° 60

Association entre les moines de Saint-Germain d'Auxerre
et Saint-Martin d'Autun (1250).

UNIVERSIS, etc. Johannes humilis abbas, totus que conventus S. Germani Autissiodorensis salutem in eo qui salvos facit rectos corde. Que multo duratura sunt tempore, ne oblivione deleantur, precipue cum ad salutem animarum et corporum proficiant, dignum duximus litterarum apicibus commendare. Ea propter, cujusmodi societatem et amicitiam inter nos et

religiosos viros abbatem et conventum S. Martini Eduensis contraximus, et firmavimus semper deinceps permanere firmam inter utrumque monasterium ad notititiam futurorum et presentium presente pagina infirmamus. In primis enim ordinavimus et in nostro generali capitulo statuimus ut cum obitus alicujus fratris monasterii S. Martini Eduensis nobis nunciatus fuerit, officium fiet in conventu, et unusquisque sacerdos unam missam pro fratre defuncto tenebitur celebrare. Ceteri vero fratres qui ordinis inferioris sunt quinquaginta psalmos dicere tenebuntur. Pro abbatibus vero monasterii, cum obitus alicujus nobis nunciatus fuerit, ternarium pro ipso de cetero faciemus sicut pro nostris abbatibus fieri consuevit. Statuimus etiam et ordinavimus ut si aliquando contigerit quod aliqui fratres monasterii Eduensis sponte, seu iracundia, aut casu aliquo rationabili contingente, monasterium suum exierint et ad monasterium nostrum declinaverint, nobiscum commorari eis liceat quamdiu voluerint commorari. Ordinavimus etiam et communi consilio decrevimus ut commune sit capitulum hinc et inde. In cujus rei testimonium presentes litteras sigillorum nostrorum munimine duximus roborandas.

Actum in capitulo nostro, anno Domini M CC L mense augusto.

CHARTE N° 61

Transaction avec Marguerite de Monetoy, de 1250, reconnue en 1281 par son fils.

UNIVERSIS, etc. Nos Guido miles dominus de Monestoy

« السابقةمتابعة »