صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina cœli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ.

20

Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen
Ima ciere valet, divosque ligare profundos,
Et triplici duro Manes adamante coercet:
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phœbades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ :
Carmina sacrificus solennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum;
Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum, ;0
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per cœli templa coronis,

Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cœna Lyæo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates,
Esculea intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi late fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,

40

50

Et nondum Etneo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures,
Carmine, non cithara; simulachraque functa canendo
Compulit in lacrymas: habet has a carmine laudes.
Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas,
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis ad aptos;
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii merito sis nominis hæres.
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poetam
Contigerit, charo si tam prope sanguine juncti,
Cognatas artes, studiumque affine sequamur?
Ipse volens Phoebus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti;
Dividuumque Deum, genitorque puerque, tenemus

Tu tamen ut simules teneras odisse Camœnas,
Non odisse reor; neque enim, pater, ire jubebas
Qua via lata patet, qua pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi:
Nec rapis ad leges, male custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures;
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano strepitu, secessibus altis
Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripa,
Phœbæo lateri comitem sinis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis;
Me poscunt majora: tuo, pater optime, sumptu
Cum mihi Romulea patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant

60

70

80

Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores;
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus;
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet cœlum, subjectaque cœlo
Terra parens, terræque et cœlo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit:
Dimotaque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libasse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas
Austriaci gazas, Perüanaque regna præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse
Jupiter, excepto, donasset ut omnia, cœlo?
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato,
Atque Hyperionios currus, et fræna diei,
Et circum undantem radiata luce tiaram.
Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebo;
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles curæ, procul este querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende, calumnia, rictus;
In me triste nihil, fœdissima turba, potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti
Posse referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorasse satis, repetitaque munera grato

90

100

110

Percensere animo, fidæque reponere menti.
Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus,
Si modo perpetuos sperare audebitis annos,
Et domini superesse rogo, lucemque tueri,
Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco;
Forsitan has laudes, decantatumque parentis
Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

PSALM CXIV.

OT

Ἰσραὴλ ὅτε παιδὲς, ὅτ ̓ ἀγλαὸ φῦλ ̓ Ἰακώβε
Αἰγύπτιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνον,
Δὴ τότε μοῦνον ἔην ὅσιον γένος υἷες Ἰουδα
Ἐν δὲ θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν.
Εἶδε, καὶ ἐντροπάδην φύγαδ' ἐῤῥώησε θάλασσα
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁδ' αρ' ἐστυφελίχθη
Ιρὸς Ἰορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν.
Ἐκ δ ̓ ἄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο,
Ὡς κριοὶ σφριγόωντες ευτραφερῷ ἐν ἀλωῇ.
Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πάσαι ἀνασκίρτησαν ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες.
Τίπτε σύγ', αἰνὰ θάλασσα, πέλωρ φύγαδ' ἐῤῥώησας
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ; τί δ' ἀρ' ἐστυφελίχθησ
Ιρὸς Ἰορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν ;
Τίπτ', ὄρεα, σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε,
Ως κριοὶ σφριγόωντες ευτραφερῷ ἐν ἀλωῇ;
Βαιότεραι τὶ δ ̓ ἀρ ὑμμες ἀνασκιρτήσατ' ἰρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες ;
Σείεο, γαῖα, τρίουσα θεὸν μεγάλ ̓ ἐκτυπέοντα,
Γαῖα, θεὸν τρείουσ ̓ ὕπατον σέβας Ισσακίδαο,
*Ος τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμοὺς χέε μορμύροντας,
Κρήνην τ' αέναον πίτρης ἀπὸ δακρυοίσσης.

220

PHILOSOPHUS AD REGEM QUENDAM, QUI EUM IGNOTUM

ET INSONTEM INTER REOS FORTE CAPTUM INSCIUS

DAMNAVERAT, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος, HAEC SUBITO

MISIT.

Ω ἄνα, εἰ ὀλέσης με τὸν ἔννομον, οὐδέ τιν ̓ ἀνδρῶν
Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον
Ρηϊδίως ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ὕστερον αὖθι νοήσεις,
Μαψιδίως δ ̓ ἀρ ̓ ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδυρῇ,
Τοιόν δ ̓ ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκαρ ὀλέσσας.

IN EFFIGIEI EJUS SCULPTOREM.

̓Αμαθεῖ γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μεν εἰκόνα
Φαίης τάχ ̓ ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων

Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν οὐκ ἐπιγνόντες, φίλοι,

Γελᾶτε φαύλε δυσμίμημα ζωγράφο.

AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM,

ÆGROTANTEM.

SCAZONTES.

MUSA, gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,

Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quam cum decentes flava Deïope suras

Alternat aureum ante Junonis lectum;

« السابقةمتابعة »