A Sight Book in Latin: Parallel Passages for Sight Translation

الغلاف الأمامي
Benj. H. Sanborn & Company, 1911 - 118 من الصفحات
0 مراجعات
لا تتحقّق Google من المراجعات، ولكنها تتحقّق من المحتوى المزيّف وتزيله في حال رصده.
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 72 - Euryale, audendum dextra; nunc ipsa vocat res. 320 Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis a tergo possit, custodi et consule longe; haec ego vasta dabo et lato te limite ducam.
الصفحة 61 - Phoebe, sin ortu quarto (namque is certissimus auctor) pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit, totus et ille dies et qui nascentur ab illo exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt, 435 votaque servati solvent in litore nautae Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.
الصفحة 68 - Aenean et fata extrema secutus: est hic, est animus lucis contemptor et istum 205 qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.' Nisus ad haec : ' Equidem de te nil tale verebar, nec fas, non, ita me referat tibi magnus ovantem luppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis.
الصفحة 62 - Discissos nudis laniabant dentibus artus. Ecce autem duro fumans sub vomere taurus Concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem, Extremosque ciet gemitus. It tristis arator, Maerentem abjungens fraterna morte juvencum, Atque opere in medio defixa relinquit aratra.
الصفحة 77 - Quo sequar, aut quae nunc artus avolsaque membra 490 et funus lacerum tellus habet ? Hoc mihi de te, nate, refers ? Hoc sum terraque marique secuta ? Figite me, si qua est pietas, in me omnia tela conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro: aut tu, magne pater divum, miserere tuoque 495 invisum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.
الصفحة 65 - Musae, paulo maiora canamus ! non omnes arbusta iuvant humilesque myricae ; si canimus silvas, silvae sint consule dignae. ultima Cumaei venit iam carminis aetas ; magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna ; iam nova progenies caelo demittitur alto. tu modo nascenti puero, quo ferrea primum desinet ac toto surget gens aurea mundo, casta fave Lucina : tuus iam regnat Apollo.
الصفحة 50 - Oenotria tellus in dubiis responsa petunt; hue dona sacerdos cum tulit, et caesarum ovium sub nocte silenti pellibus incubuit stratis, somnosque petivit, multa modis simulacra videt volitantia miris, et varias audit voces, fruiturque deorum 90 colloquio, atque imis Acheronta adfatur Avernis.
الصفحة 68 - Aenean acciri omnes, populusque patresque, exposcunt, mittique viros, qui certa reportent. si tibi quae posco promittunt — nam mihi facti fama sat est — tumulo videor reperire sub illo posse viam ad muros et moenia Pallantea.' obstipuit magno laudum percussus amore Euryalus ; simul his ardentem adfatur amicum : ' mene igitur socium summis adiungere rebus...
الصفحة 75 - Talia dicta dabat ; sed viribus ensis adactus Transabiit costas et candida pectora rumpit. Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus It cruor, inque...
الصفحة 66 - Pollio, et incipient magni procedere menses; te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, inrita perpetua solvent formidine terras . ille deum vitam accipiet divisque videbit permixtos heroas , et ipse videbitur illis , pacatumque reget patriis virtutibus orbem.

معلومات المراجع