صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

XIII.

Diploma di confermazione di tutte le possessioni della badia nell'Isola di Sardegna, concesso da Gunnario Re Turritano all' abate Rainaldo.

(Caps. XI. n. 8. origi.)

In nomine Domini nostri Jesu Christi anno ab Incarnatione ejus millesimo centesimo quatragesimo septimo, indictione decima, octavo Kalendas Julii. Si injusta, et vana postulantibus nullus omnino justus, et firmus est tribuendus effectus, justae, et religiosae postulationi, et maxime Dei cultorum, et locorum venerabilium manus est aperienda charitatis, et pietatis. Quapropter ego Gonnarius, divina dispensatione Turritanorum rex, et dominus, vicesimo anno regni nostri Jerosolimam pergens ad loca sancta visenda, ad limina sanctissimi patris Benedicti declinare decrevimus, atque petitionibus reverendissimi domni Rainaldi Dei gratia cardinalis, et Cassinensis abbatis et fratrum, quos ibi congregatos reperimus, quorum conversatio nobis valde placuit, assensum praebuimus, quibus etiam vinculo societatis, amore, et reverentia beati patris Benedicti, et ipsius loci, quam perspeximus religione nos astrinximus, et ea quae a praedecessoribus nostris, et consanguineis, vel a quibuscumque in insula Sardinia sub regno nostro Turritano, Cassinensi caenobio, quoquo modo data, seu danda sunt, quantum in nobis est, in perpetuum tenenda, et possidenda confirmamus, scilicet S. Mariae de Thergo, ecclesiam S. Petri de Gulsubi, S. Nicolai de Solio S. Petri de Curchi, S. Michaelis de Ferrucesio, cum omnibus pertinentiis earum, et ecclesiis eis concessis, conservis, et ancillis, terris et vineis, cultis, et incultis, silvis, et pascuis saltubus planiciis, montibus, et vallibus, molendinis, aquis, aquarumque decursibus, quidquid praeterea gloriosae memoriae atavu meus Baraso rex, et Marianus avus noster, Constantinus etiam genitor noster, et Marchusa regina uxor, et consanguinei nostri, cum filiis, et filiabus, et comita cum uxore sua Muscundula, et Marianus cum uxore sua Justa, Bera filia Gonnarii, Constantinus de Carvia cum uxore sua Jorgia, Foratus de Gitil cum uxore sua Susanna, nec non et alii, quique fideles, qui in eodem Cassinensi

caenobio dederunt, absque omni molestatione, dilaceratione, conditione firma, et illibata perpetuo manere volumus, Amen, Amen, Amen, Fiat, Fiat, Fiat; Et si quis istà carta destruere, aut exterminare eam voluerit, istrumet Deus nomen suum de libro vitae, et carnes suas disrumpat volatilibus caeli, et bestiis terrae, et mittat in illis Dominus mortem Papellae, et deleantur de isto seculo citius, et habeat maledictionem de Deo patre omnipotente, et de sancta Maria Matre Domini nostri Jesu Christi, et de beato Michaeli Archangelo, et quatuor evangelistas, Marcus, Mattheus, Lucas, et Johannes, et de duodecim apostolis, et de sexdecim prophetis, et viginti quatuor seniores, et de trecentos decem et octo patres sanctos, qui canones disposuerunt in Nicea civitate, et de novem ordines Angelorum, et de omnes sanctos, et sanctas Dei, Amen, Amen, Amen, Fiat, Fiat, Fiat. Et si quis ista carta audire voluerit, et nostras ordinationes placuerit, et dixerit, quia bene est, habeat benedictionem de Deo patre omnipotente, et de S. Maria matre Domini nostri Jesu Christi, et de beato Michaeli Archangelo, et de quatuor evangelistas, Marcus, Mattheus, Lucas, et Johannes, et de duodecim apostolis, et de sexdecim prophetas, et de viginti quatuor seniores, et de trecentos, et octo patres sanctos, qui canones constituerunt in Nicea civitate, et de novem ordines Angelorum, et de omnes sanctos, et sanctas Dei, Amen, Amen, Amen, Fiat, fiat, fiat; Et sunt Deus omnipotens testes primus, deinde ego judice Gunnari, qui hanc cartam fieri praecepi, et domnus Johannes Sorren episcopus, et domnus Robertus ejusdem regis curiae magister, et Simondinus filius Bulli, et Comita de Tori nepos ejusdem, et Torchetori de Serra, hoc totum confirmatum est in supradicta ecclesia Cassinensi praesente, et precipiente praedicto domno rege Gonnario, et domno Johanne episcopo Sorren, et magistro Roberto, et aliis supradictis in praesentia domni Raynaldi Cassinensis abbatis, et cardinalis, et ante praesentiam domni Mazzulini praefatae ecclesiae advocati. Quod ego Johannes Diaconus, et curiae notarius ex praecepto suprascripti domni Gonnarii Turritani regis scripsi. Praesentibus his ad hoc vocatis testibus, scilicet Berardo de S. Rufina, Murino de Arpino, Ruberto filio Io... de Albaneto Io... majore Raynaldo filio Johannis de Majo. Scriptum in mense, et indictione

[blocks in formation]

superscripta. Ego G. Judex Turritanus in domu beati Benedicti libenter subscripsi. + Ego qui supra Johannes Surren episcopus signum crucis feci, et interfui. Signum manu supranominati magistri Roberti Turronensis subscriptum. + Ego Comita de Thori manu mea subscripsi. Ego Torqueton de Serra hoc decens signum manu mea feci. Ego Sigismundino filio Bollo subscripsi.

XIV.

Sentenza a favore della Badia contro Erbia di Bolita giustiziere
di Re Guglielmo il Malo nell'anno 1155.

(Origi. nell'Archi.)

Residente in palatio Terrecenae urbis Salerni domino W. Magnifico rege Siciliae ducatus Apuliae, et principatus Capuae cum Comitibus, et magnatibus regni sui Rainaldus cardinalis, et venerabilis Montis Casini abbas, adversus Herbiam de Bolita supradicti domini nostri regis justitiarium, quaerimoniam deposuit de quibusdam Villanis, et terris pertinentibus castro suo Pontiscorbi, quod ex longo tempore monasterio S. Benedicti pertinuerat, et ex dono domini regis Rogerii felicissimae memoriae, qui concesserat eidem abbati pro parte supradicti monasterii ipsum castrum cum omnibus suis pertinentiis, et ita ipse rex Rogerius cognoverat praedictos villanos, et terras, esse pertinentes eidem castro, quod coegerat W. de Glossa Villa reddere praefatos villanos, et terras ipsi monasterio in sui praesentia, et sic ipse abbas praedictos villanos, et terras se possedisse, et habuisse asserebat, ad quod praedictus Herbias respondit, omnia illa esse de pertinentiis suae Roccae, quia Marotta olim domina Pontiscorbi dederat ea W. domino Roccae; super hoc curia judicavit, quod si praedictus abbas idoneis testibus probare posset, praedictos villanos, et terras, esse de pertinentiis Pontiscorbi, et ex mandato domini regis Rogerii ipsarum rerum possessionem habuisse, de cetero ipse abbas, ejusque successores quiete, et secure eosdem villanos, et terras possiderent, et haberent. Si tamen ipse Herbias aliquem de praedictis testibus per pugnam vellet impetere non tamen per guerram posse hoc facere, prae

dictus abbas appellavit adversus eundem Herbiam, eo quod terminos, et fines divisionum, quas ex praecepto domini regis Rogerii felicissimae memoriae Ebulum de Mallano, et Marium Borellum inter territoria Roccae W. et territoria ipsius abbatis non observabat. Hervias vero respondit, divisiones illas esse factas contra rationem, et ideo eas observare non debere. Super hoc dominus Magnificus rex W. praecepit, et statuit praedictarum terrarum terminos, et divisiones sic stare, sicut praedictis Ebulo, et Mario ordinatum fuerat, et statutum; Et si praedictus Herbias probare poterit contra praedictos Ebulum, et Marium divisiones non juste factas esse, quando Curia poterit ad hoc intendere, Curia eum audiet, et juste terminabit. Praedictus quoque abbas adversus eundem Herbiam querelam movit, eo quod triticum, et animalia, et vinum quasi pro reditu injuste exigebat de duabus ecclesiis pertinentibus xenodochio Cassinensi, quod cum dictus rex Roggerius beatae memoriae, cum omnibus suis pertinentiis in protectione sua, et haeredum suorum suscepisse, ab omni publica, et injusta exactione illud quietasset. Herbias vero respondit se ideo hoc exigere, quia et defensione praestabat ipsis ecclesiis, et animalia ipsarum ecclesiarum in terra sua pascebant. Super hoc autem curia judicavit, quod praedictus Herbias nihil debet a praefatis ecclesiis, pro defensione exigere, cum totum regnum in defensione domini magnifici regis sit. Si vero earundem ecclesiarum animalia in pertinentiis, et pascuis ipsius Herbiae pascenda ducere velint, ei exinde quod justum est tribuant, et persolvant. Praedictus vero abbas appellavit adversus praedictum Herbiam, quod animalia hominum Pontiscorbi pascere vetabat in terris, et pascuis quarundam ecclesiarum pertinentiarum praedicto monasterio S. Benedicti, et in earum silvis homines. praedicti abbatis ligna incidere prohibebat. Ad quod Herbias respondit, quod in iisdem terris animalia hominum praedicti abbatis pascere, et in earum sylvis ligna incidere non deberet, quia semper domini Roccae fuerunt defensores earumdem ecclesiarum, ex concessione Cassinensium abbatum; super hoc curia judicavit, quod si praedictus Herbias instrumento, vel idoneis testibus probare posset praedictarum ecclesiarum defensionem a praedicto Cassinensi abbate, vel ejus praedecessoribus ei fuisse concessum praedictarum terrarum pascua, et sylvae esse communia hominum praedicti abbatis, et supradicti Her

biae. Et si hoc probare non posset, dominium praedictarum terrarum ipsi monasterio permaneat. Nec non ipse abbas adversus predictum Herbiam querelam movit de quadam sylva quorundam militum Pontiscorbi, quae est prope ipsam Roccam, quam domini Roccae rogatu eorundem militum defendebant ab hominibus ipsius Roccae,et modo Herbias defendebat eam ipsis militibus. Herbias respondit, se ideo hoc facere, eo quod antecessores sui hoc fecerant, et earundem sylvarum defensionem praestabat; super hoc curia judicavit, quod propter hoc praedictas sylvas militibus Pontiscorbi vetare non debebat, eo quod omnes defensiones totius regni domino regi pertinent, et nullum lucrum pro defensione rerum S. Benedicti ipse Herbias consequi debeat. Ad hujus autem statuti, et decisionis memoriam, et inviolabile firmamentum duo scripta, unum, et idem continentia per manum Roberti regalis notarii scribi, et manu Majonis Magni ammiratorum ammirati, et Aschettini magnifici regis cancellarii subtestari jussum est. Anno Incarnationis dominicae millesimo centesimo quinquagesimo quinto, mense Martio. Indictione tertia: regni vero domini W. Dei gratia magnifici, et gloriosissimi regis Siciliae, ducatus Apuliae, et principatus Capuae anno quarto, feliciter. Amen. + Majo Dei, et regia gratia amiratus amiratorum subscripsi. Ego Aschett. gloriosissimi regis W. cancellarius subscripsi.

XV.

PRIVILEGI DELL'ABATE ROFFREDO

CONCESSI AD ALCUNI PAESI DELLA BADIA.

Privilegio dell'abate Roffredo concesso a Pontecorvo nell'anno 1190.

(nel MS. segnato 468.)

In nomine Domini nostri Jesu Cristi. Anno incarnationis ejusdem millesimo centesimo nonagesimo, mense Februarii vigesimo secundo die ejusdem mensis, indictione octava. Cum honestatis ratio exigat, et monasticae religionis ordo deposcat, ut subjectis nostris providere utiliter debeamus, dignum duximus vos homines de Pontecurvo a gra

« السابقةمتابعة »