M. Tullii Ciceronis De natura deorum libri tres

الغلاف الأمامي
Weidmann, 1850 - 235 من الصفحات
 

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 163 - ... fruimur atque utimur. Terrenorum item commodorum omnis est in homine dominatus. Nos campis, nos montibus fruimur ; nostri sunt amnes, nostri lacus : nos fruges serimus, nos arbores ; nos aquarum inductionibus terris fecunditatem damus ; nos flumina arcemus, dirigimus, avertimus ; nostris ^ denique manibus in rerum natura quasi alteram naturam efficere conamur.
الصفحة 135 - ... posse ex his in terram excussis Annales Ennii, ut deinceps legi possint, effici : quod nescio an ne in uno quidem versu possit tantum valere fortuna 2.
الصفحة 117 - ... suo coercet et continet, natura non artificiosa solum sed plane artifex ab eodem Zenone dicitur, consultrix et provida utilitatum opportunitatumque omnium. Atque ut...
الصفحة 109 - Aristoteli videtur in ea parte quae sit ad gignenda animantia aptissima animal gigni nullum putare. Sidera autem aetherium locum obtinent, qui quoniam tenuissimus est et semper agitatur et viget, necesse est quod animal in eo gignatur id et sensu acerrimo et mobilitate celerrima esse ; quare cum in aethere astra gignantur, consentaneum est in iis sensum inesse et intellegentiam.
الصفحة 20 - ... scio an pietate adversus deos sublata fides etiam et societas generis humani et -una excellentissima virtus iustitia tollatur.
الصفحة 100 - Quod ratione utitur, id melius est quam id, quod ratione non utitur. Nihil autem mundo melius: ratione igitur mundus utitur.
الصفحة 51 - ... dies et noctes timeremus: quis enim non timeat omnia providentem et cogitantem et animadvertentem et omnia ad se pertinere putantem curiosum et plenum negotii deum?
الصفحة 131 - Omnium autem rerurn, quae natura administrantur, seminator et sator et parens, ut ita dicam, atque educator et altor est mundus omniaque sicut membra et partes suas nutricatur et continet.
الصفحة 119 - Fides consecrata. vides Virtutis templum, vides Honoris a M. Marcello renovatum, quod multis ante annis erat bello Ligustico a Q. Maximo dedicatum. quid Opis? quid Salutis? quid Concordiae, Libertatis, Victoriae? quarum omnium rerum quia vis erat tanta, ut sine deo...
الصفحة 124 - Videtisne igitur, ut a physicis rebus bene atque ^~ utiliter inventis tracta ratio sit ad commenticios et fictos deos? quae res genuit falsas opiniones errores*i que turbulentos et superstitiones paene aniles. Et formae enim nobis deorum et aetates et vestitus ornatusque noti sunt, genera praeterea, coniugia, cognationes omniaque traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae; nam et perturbatis animis inducuntur; « accepimus enim deorum cupiditates, aegritudines, iracundias...

معلومات المراجع