Römische elegiker: Eine Auswahl aus Catull, Tibull, Properz

الغلاف الأمامي
Weidmann, 1879 - 194 من الصفحات
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

مقاطع مشهورة

الصفحة 178 - Neptunia caede rubescunt. 695 regina in mediis patrio vocat agmina sistro, necdum etiam geminos a tergo respicit anguis. omnigenumque deum monstra et latrator Anubis contra Neptunum et Venerem contraque Minervam tela tenent.
الصفحة 86 - Non iam certamine agresti, stipitibus duris agitur sudibusve praeustis, sed ferro ancipiti decernunt, atraque late 525 horrescit strictis seges ensibus...
الصفحة 78 - Decor, seu solvit crines, fusis decet esse capillis : 10 seu compsit, comptis est veneranda comis. urit, seu Tyria voluit procedere palla : urit, seu nivea Candida veste venit. talis in aeterno felix Vertumnus Olympo mille habet ornatus, mille decenter habet.
الصفحة 171 - Partha tropaea lovi. ite agite, expertae bello date lintea prorae, et solitum armigeri ducite munus equi. omina fausta cano. Crassos clademque piate: 10 ite et Romanae consulite historiae.
الصفحة 54 - ... subiit iuga tempore taurus non domito frenos ore momordit equus. non domus ulla fores habuit, non fixus in agris qui regeret certis finibus arva, lapis...
الصفحة 55 - Messallam terra dum sequiturque mari.' sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, ipsa Venus campos ducet in Elysios. hie...
الصفحة 25 - Qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis : tam bellum mihi passerem abstulistis. 15 Vae factum male ! vae miselle passer, tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.
الصفحة 59 - Sirius agros, fertilis aestiva Nilus abundet aqua? Nile pater, quanam possim te dicere causa aut quibus in terris occuluisse caput? te propter nullos tellus tua postulat imbres, 25 arida nec pluvio supplicat herba lovi.
الصفحة 155 - Multi, Roma, tuas laudes annalibus addent, 15 qui finem imperii Bactra futura canent: sed, quod pace legas, opus hoc de monte Sororum detulit intacta pagina nostra via. Mollia, Pegasides, date vestro serta poetae: non faciet capiti dura corona meo.
الصفحة 88 - Ennius hirsuta cingat sua dicta corona: mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua, ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris, Umbria Romani patria Callimachi! scandentis quisquis cernit de vallibus arces, 65 ingenio muros aestimet ille meo! Roma, fave, tibi surgit opus: date candida, cives, omina et inceptis dextera cantet avis! sacra diesque canam et cognomina prisca locorum: has meus ad metas sudet oportet equus.

معلومات المراجع