صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ELEGIARUM LIBER.

[ocr errors]

ELEG. I. AD CAROLUM DEODATUM.

TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,
Pertulit et voces nuncia charta tuas;
Pertulit, occidua Devæ Cestrensis ab ora

Vergivium prono qua petit amne salum.
Multum, crede, juvat terras aluisse remotas

Pectus amans nostri, tamque fidele caput, Quodque mihi lepidum tellus longinqua sodalem Debet, at unde brevi reddere jussa velit. Me tenet urbs reflua quam Thamesis alluit unda, Meque, nec invitum, patria dulcis habet. Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum, Nec dudum vetiti me laris angit amor : Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles; Quam male Phœbicolis convenit ille locus ! Nec duri libet usque minas perferre Magistri, 15

5

10

·

4 Vergivium] Drayton's Polyolb. s. i. p. 656, vol. ii. these rough Vergivian seas.' The Irish sea. Warton.

<

9 reflua] Buchanan's Ps. xcvii. 3. Quas vagus oceanus refluis complectitur undis.' Todd. Lucan. Phars. vi. 810.

Quem Tibridis abluat unda.' Tibull. iii. 5. Lotichii El. i.

"

1. Me tenet hiberno sub sidere Moenalis Ursæ.' Sannazar. lib. i. El. i.

Cæteraque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,
Et vacuum curis otia grata sequi,

Non ego vel profugi nomen sortemve recuso,
Lætus et exilii conditione fruor.

O utinam vates nunquam graviora tulisset
Ille Tomitano flebilis exul agro ;

Non tunc Ionio quicquam cessisset Homero,
Neve foret victo laus tibi prima, Maro.
Tempora nam licet hic placidis dare libera Musis,
Et totum rapiunt me, mea vita, libri.
Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,
Et vocat ad plausus garrula scena suos.
Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,
Seu procus, aut posita casside miles adest,
Sive decennali fœcundus lite patronus

VOL. III.

20

Detonat inculto barbara verba foro; Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti, Et nasum rigidi fallit ubique patris ; Sæpe novos illic virgo mirata calores

Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, amat. Sive cruentatum furiosa Tragoedia sceptrum Quassat, et effusis crinibus ora rotat;

Et dolet, et specto, juvat et spectasse dolendo, Interdum et lacrymis dulcis amaror inest;

S

35

17 hoc] No authority for hoc' being short.

24 Neve] Tickell and Fenton read 'Victorive foret.' Todd. 28 garrula] The vowel made short before sc.

·

32 barbara] He probably means the play of Ignoramus.

Warton.

40

Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit; Seu ferus e tenebris iterat Styga criminis ultor, Conscia funereo pectora torre movens:

Seu moret Pelopeia domus, seu nobilis Ili, 45 Aut luit incestos aula Creontis avos.

Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus,
Irrita nec nobis tempora veris eunt.
Nos quoque lucus habet vicina consitus ulmo,
Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hic, blandas spirantia sidera flammas
Virgineos videas præteriisse choros.

Ah quoties dignæ stupui miracula formæ,
Quæ possit senium vel reparare Jovis!
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces, quotquot volvit uterque polus;
Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,
Quæque fluit puro nectare tincta via;

50

[ocr errors]

55

41 puer] 'Puer infelix' is perhaps Shakespeare's 'Romeo.' The 'ferus ultor,' either Hamlet,' or 'Richard the Third.' Warton. 44 torre] The allusion is to Ate in the old play of Locrine.' Steevens. So had the

"

Arcades,

49 uimo] The gods had their favorite trees. poets. Milton's is the elm. See L'Allegro, 57. Comus, 354. Ep. Dam. 15, 49. P. L. v. 216. and Prolus. (Prose Works, ii. 569) Testor ipse lucos, et flumina, et dilectas villarum ulmos.' Warton.

89.

53 stupui] This change from the plural (nos quoque) to the singular, and contrarywise, is authorised by the usage of the Latin poets.

58 Quæque] Consult Warton's note on this passage, the structure of which he illustrates by Virg. Æn. i. 573. Ter. Eun. iv. 3. 11.

Et decus eximium frontis, tremulosque capillos, Aurea quæ fallax retia tendit Amor; Pellacesque genas, ad quas hyacinthina sordet Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor! Cedite laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem: Cedite Achæmeniæ turrita fronte puellæ,

60

78 Endymionea] Grotii Silv. iii. Ep. 3.

'Endymioneas invadit Cynthia noctes.' Todd.

65

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon; Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ, Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus : Nec Pompeianas Tarpeia Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis.
Gloria Virginibus debetur prima Britannis,
Extera sat tibi sit fœmina posse sequi.
Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis,
Turrigerum late conspicienda caput,
Tu nimium felix intra tua mœnia claudis
Quicquid formosi pendulus orbis habet.
Non tibi tot cœlo scintillant astra sereno,
Endymioneæ turba ministra deæ,

Quot tibi, conspicua formaque auroque, puellæ
Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis venisse invecta columbis
Alma pharetrigero milite cincta Venus,
Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,
Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron.
Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

70

75

80

85

69 Pompeianas] Propert. ii. 32. 11.

'Scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis.' Warton.

Monia quam subito linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes
Atria, divini Molyos usus ope.

Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,
Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ. 90
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEG. II. ANNO ETATIS 17.

IN OBITUM PRÆCONIS ACADEMICI CANTABRIGIENSIS.

TE, qui conspicuus baculo fulgente solebas
Palladium toties ore ciere gregem,

Ultima præconum præconem te quoque sæva
Mors rapit, officio nec favet ipsa suo;
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis
Sub quibus accipimus delituisse Jovem.
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,
Dignus in Esonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis
Arte Coronides, sæpe rogante dea:
Tu si jussus eras acies accire togatas,
Et celer a Phoebo nuntius ire tuo,
Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula
Alipes, ætherea missus ab arce Patris :

5

10

90 adire] The vowel made short before sc.

6

delituisse] Ov. Ep. Her. viii. 68.

'Nec querar in plumis delituisse Jovem,

Warton.

10 Coronides] Coronides is Esculapius, the son of Apollo

by Coronis. See Ov. Met. xv. 624. Warton.

« السابقةمتابعة »