صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi;
Pieriosque hausi latices; Clioque favente,
Castalio sparsi læta ter ora mero.

Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,
Induxitque auro lanea terga novo;
Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes:
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos. Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum, Quam sit opus monitis, res docet ipsa, vides. Invenies dulci cum conjuge forte sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo.
Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum
Versantem, aut veri biblia sacra Dei :

Cœlestive animas saturantem rore tenellas;
Grande salutiferæ religionis opus.

Utque solet, multam sit dicere cura salutem,
Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque, paulum oculos in humum defixa
Verba verecundo sis memor loqui :-[modestos,
Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem;
Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.

Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit 55
Icaris a lento Penelopeia viro.

30

'Illa oculos humum dejecta modestos.'

35

Warton.

41

33 viderat] Some editions' vidit,' as Tonson's, in 1695, and 1727. Todd.

49 modestos] Ov. Am. iii. vi. 67.

45

Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,
Ipse quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus merito, noxamque fatetur,
Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modo da veniam fasso, veniamque roganti,
Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad moestas delicuere preces :
Extensæque manus avertunt fulminis ictus,
Placat et iratos hostia parva Deos.
Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,
Neve moras ultra ducere passus Amor;
Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!
In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi,
Et jam Saxonicos arma parasse
duces.
Te circum late campos populatur Enyo,

Et sata carne virum jam cruor arva rigat;
Germanisque suum concessit Thracia Martem,
Illuc Odrysios Mars pater egit equos;
Perpetuoque comans jam deflorescit oliva,
Fugit et ærisonam Diva perosa tubam,
Fugit io terris, et jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen interea belli circumsonat horror,
Vivis et ignoto solus inopsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,

[ocr errors]

60

65

70

75

80

85

84 solus] Ov. Met. xiv. 217, Solus, inops, exspes,' &c. Warton.

Sede peregrina quæris egenus opem. Patria dura parens, et saxis sævior albis Spuméa quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fœtus,

Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus; Et qui læta ferunt de cœlo nuntia, quique,

90

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris, Æternaque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede,

Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi
Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus:
Talis et horrisono laceratus membra flagello,
Paulus ab Æmathia pellitur urbe Cilix.
Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iesum
Finibus ingratus jussit abire suis.
At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis, 105
Nec tua concutiat decolor ossa metus.

Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,

At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,

[ocr errors]

100

110

100 Sidoni] Jezebel, the wife of Ahab, daughter of Ethbaal, king of the Sidonians. Warton.

106 decolor] Exsanguisque Metus.' Stat. Theb. vii. 49. and Milton ad. Quint. Nov. 148. (Syl. Liber.)

Ille tibi custos, et pugil ille tibi; Ille Sionææ qui tot sub mœnibus arcis Assyrios fudit nocte silente viros; Inque fugam vertit quos in Samaritadas oras Misit ab antiquis prisca Damascus agris, Terruit et densas pavido cum rege cohortes, Aere dum vacuo buccina clara sonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum, Currus arenosam dum quatit actus humum, Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentum, Et strepitus ferri, murmuraque alta virum. Et tu (quod superest miseris) sperare memento, Et tua magnanimo pectore vince mala; Nec dubites quandoque frui melioribus annis, 125 Atque iterum patrios posse videre lares.

ELEG. V. ANNO ÆTATIS 20.

IN ADVENTUM VERIS.

IN se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros, vere tepente, novos; Induiturque brevem Tellus reparata juventam, Jamque soluta gelu dulce virescit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires, Ingeniumque mihi munere veris adest? Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo,

115

123 Et] For many obvious reasons, 'At' is likely to be the true reading. Warton.

6 mihi] This change of person from Nobis' in the former line, again occurs.

(Quis putet?) atque aliquod jam sibi poscit opus.
Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,
Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt;
Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,
Et furor, et sonitus me sacer intus agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro
Implicitos crines, Delius ipse venit.

Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cœli, 15
Perque vagas nubes corpore liber eo;
[tum,
Perque umbras, perque antra feror penetralia va-
Et mihi fana patent interiora Deum;
Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,
Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos.
Quid tam grande sonat distento spiritus ore?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor? Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo; Profuerint isto reddita dona modo.

10

20

Jam, Philomela, tuos, foliis adoperta novellis, 25
Instituis modulos, dum silet omne nemus:
Urbe ego, tu sylva, simul incipiamus utrique,
Et simul adventum veris uterque canat.
Veris io rediere vices, celebremus honores

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Jam sol Ethiopas fugiens Tithoniaque arva, Flectit ad Arctoas aurea lora plagas. Est breve noctis iter, brevis est mora noctis орасӕ,

30

9 Castalis] Buchanan, El. 1. 2. p. 31. ‘Grataque Phœbæo Castalis unda choro.' Warton.

30 perennis]Quotannis,' ed. 1645, and so Tickell and Fenton. Salmasius observed the false quantity. See Salm. Respons. p. 5. ed. Lond. Warton.

32 aurea] Ov. Art. Am. i. 549, ' aurea lora dabat.' Warton.

« السابقةمتابعة »