صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Horrida cum tenebris exulat illa suis. Jamque Lycaonius plaustrum cœleste Bootes 35

Non longa sequitur fessus ut ante via; Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo:

Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit, Neve Giganteum Dii timuere scelus.

40

Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,
Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certe caruisti nocte puella,

Phoebe, tua, celeres quæ retineret equos.
Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit 45
Cynthia, luciferas ut videt alta rotas;
Et tenues ponens radios, gaudere videtur
Officium fieri tam breve fratris ope.

Desere, Phoebus ait, thalamos, Aurora, seniles, Quid juvat effœto procubuisse toro?

Te manet Æolides viridi venator in herba:

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,
Et matutinos ocius urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phoebe, subire tuos;
Et cupit, et digna est. Quid enim formosius illa,
Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,

50

55

Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto
Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis?
Ecce coronatur sacro frons ardua luco,

60

51 Eolides] Cephalus. Ov. Met. vi. 681, vii. 672. Warton. 58 omniferos] Buchanan Ma. Calend. p. 35, 'Omniferos pandens copia larga sinus.' Todd.

Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos,
Tænario placuit diva Sicana Deo.
Aspice, Phoebe, tibi faciles hortantur amores,
Mellitasque movent flamina verna preees :
Cinnamea Zephyrus leve plaudit odorifer ala,
Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos temeraria quærit amores
Terra, nec optatos poscit egena toros;
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus
Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos :
Quod si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera, (muneribus sæpe coemptus amor) Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto, Et superinjectis montibus abdit opes.

Ah quoties, cum tu clivoso fessus Olympo
In vespertinas præcipitaris aquas,

Cur te, inquit, cursu languentem, Phœbe, diurno
Hesperiis recipit cærula mater aquis?

Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartesside lympha?

Dia quid immundo perluis ora salo? Frigora, Phoebe, mea melius captabis in umbra, Huc ades, ardentes imbue rore comas.

65

70

75

80

83 Quid] Compare Ov. Ep.' Heroid. vi. 47, ‘Quid mihi cum Minyis?' &c. Warton.

83 Tethy] Casimir constantly gives the wrong quantity to this word.

Mollior egelida veniet tibi somnus in herba;
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Quaque jaces, circum mulcebit lene susurrans
Aura per humentes corpora fusa rosas:
Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,
Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu, Phoebe, tuo sapientius uteris igni:
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

Matris in exemplum cætera turba ruunt:
Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,
Languentesque fovet solis ab igne faces.
Insonuere novis lethalia cornua nervis,

90

95

Triste micant ferro tela corusca novo. Jamque vel invictam tentat superasse Dianam, Quæque sedet sacro Vesta pudica foco. Ipsa senescentem reparat Venus annua formam, Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes, Littus, io Hymen, et cava saxa sonant. Cultior ille venit, tunicaque decentior apta, Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens, ad amœni gaudia veris, Virgineos auro cincta puella sinus:

110

Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum,

100

Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septena modulatur arundine pastor, Et sua, quæ jungat, carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera cantu,

VOL. III.

T

115

Delphinasque leves ad vada summa vocat. Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo, Convocat et famulos ad sua festa Deos. Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt, Pervolitant celeri florea rura choro, Sylvanusque sua cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusque caper. Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis, Per juga, per solos expatiantur agros.

120

Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan, 125
Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,
Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes;
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,
Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant cœlo præponere sylvas,
Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,
Nec vos arborea dii precor ite domo.
Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris
Sæcla: quid ad nimbos aspera tela redis?
Tu saltem lente rapidos age, Phoebe, jugales,

Qua potes, et sensim tempora veris eant; Brumaque productas tarde ferat hispida noctes, Ingruat et nostro serior umbra polo.

130

135

140

122 Semicaper] Ov. Fast. iv. 752. Metam. xiv. 515, ‘Semicaper Pan.' Warton.

129 latet] See Hor. Od. i. ix, 21, and Virg. Ecl. iii. 64. Bowle.

ELEG. VI.

AD CAROLUM DEODATUM RURI COMMORANTEM,

Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum.

MITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,
Qua tu distento forte carere potes.

At tua quid nostram prolectat Musa camœnam,
Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?
Carmine scire velis quam te redamemque colamque,
Crede mihi vix hoc carmine scire queas.
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quam bene solennes epulas, hilaremque Decem-
brem,

Festaque cœlifugam quæ coluere Deum, Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris, Haustaque per lepidos Gallica musta focos! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin ? Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phœbum virides gestasse corymbos, Atque hederam lauro præposuisse suæ. Sæpius Aoniis clamavit collibus Euœ Mista Thyoneo turba novena choro.

5 carmine] The vowel made short before sc.

10

« السابقةمتابعة »