DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM ARISTOTELES INTELLEXIT.
DICITE, sacrorum præsides nemorum deæ, Tuque O noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul Antro recumbis otiosa Eternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis, Coelique fastos atque ephemeridas Deûm; Quis ille primus, cujus ex imagine Natura solers finxit humanum genus, Æternus, incorruptus, æquævus polo, Unusque et universus, exemplar Dei? Haud ille Palladis gemellus innubæ Interna proles insidet menti Jovis ; Sed quamlibet natura sit communior, Tamen seorsus extat ad morem unius, Et, mira, certo stringitur spatio loci: Seu sempiternus ille siderum comes Cœli pererrat ordines decemplicis, Citimumve terris incolit lunæ globum : Sive, inter animas corpus adituras sedens, Obliviosas torpet ad Lethes aquas : Sive in remota forte terrarum plaga
·
16 sempiternus] The second syllable of sempiternus' is long.
20 Lethes] Virg. Æn. vi. 713.
·
Animæ, quibus altera fato Corpora debentur, Lethæi ad fluminis undam, Æternos latices et longa oblivia potant.' Warton.
Incedit ingens hominis archetypus gigas, Et diis tremendus erigit celsum caput, Atlante major portitore siderum. Non, cui profundum cæcitas lumen dedit, Dirceus augur vidit hunc alto sinu; Non hunc silente nocte Pleiones nepos Vatum sagaci præpes ostendit choro; Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet Longos vetusti commemoret atavos Nini, Priscumque Belon, inclytumque Osiridem. Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes, ut sit arcani sciens, Talem reliquit Isidis cultoribus. At tu, perenne ruris Academi decus,
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis) Jam jam poetas, urbis exules tuæ, Revocabis, ipse fabulator maximus ; Aut institutor ipse migrabis foras.
AD PATREM.
NUNC mea Pierios cupiam per pectora fontes Irriguas torquere vias, totumque per ora Volvere laxatum gemino de vertice rivum ; Ut tenues oblita sonos audacibus alis Surgat in officium venerandi Musa parentis. Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi
Pleiones] Mercury. Ov. Heroid. xv. 62. Metam. ii. 743. Fast. v. 83, 663. Warton.
Aptius a nobis quæ possint munera donis Respondere tuis, quamvis nec maxima possint Respondere tuis, nedum ut par gratia donis Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis. Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census, Et quod habemus opum charta numeravimus ista, Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio, Quas mihi semoto somni peperere sub antro, 15 Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.
20
Nec tu vatis opus divinum despice carmen, Quo nihil æthereos ortus, et semina cœli, Nil magis humanam commendat origine mentem, Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ. Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carIma ciere valet, divosque ligare profundos, [men Et triplici duro Manes adamante coercet: Carmine sepositi retegunt arcana futuri Phœbades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ : 25 Carmina sacrificus solennes pangit ad aras, Aurea seu sternit motantem cornua taurum ; Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis. Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum, Æternæque moræ stabunt immobilis ævi, Ibimus auratis per cœli templa coronis, Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro, Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt. Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
25 Phabades] Ov. Amor. ii. 8. 12. Trist. ii. 400.
Warton.
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis Immortale melos, et inenarrabile carmen ; Torrida dum rutilus compescit sibila serpens, Demissoque ferox gladio mansuescit Orion; Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas. Carmina regales epulas ornare solebant, Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago Nota gulæ, et modico spumabat cœna Lyæo. Tum de more sedens festa ad convivia vates, Esculea intonsos redimitus ab arbore crines, Heroumque actus, imitandaque gesta canebat, Et chaos, et positi late fundamina mundi, Reptantesque deos, et alentes numina glandes, Et nondum Etneo quæsitum fulmen ab antro. Denique quid vocis modulamen inane juvabit 50 Verborum sensusque vacans, numerique loquacis? Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus, Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures, Carmine, non cithara; simulachraque functa canendo
41 regales] Vida, Poetic. i. 542,
'Carmina mortales passim didicere per urbes Post epulas, laudes heroum et facta canentes.'
54 functa] Ov. Met. x. 14,
Compulit in lacrymas: habet has a carmine laudes.
Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas, Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus Munere, mille sonos numeros componis ad aptos;
Simulachraque functa sepulchris.' Warton.
Millibus et vocem modulis variare canoram Doctus, Arionii merito sis nominis hæres. Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poetam Contigerit, charo si tam prope sanguine juncti, Cognatas artes, studiumque affine sequamur? Ipse volens Phœbus se dispertire duobus, Altera dona mihi, dedit altera dona parenti; Dividuumque Deum, genitorque puerque, tenemus.
70
Tu tamen ut simules teneras odisse Camœnas, Non odisse reor; neque enim, pater, ire jubebas Qua via lata patet, qua pronior area lucri, Certaque condendi fulget spes aurea nummi : Nec rapis ad leges, male custoditaque gentis Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures; Sed magis excultam cupiens ditescere mentem, Me procul urbano strepitu, secessibus altis Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripæ, Phœbæo lateri comitem sinis ire beatum. Officium chari taceo commune parentis ; Me poscunt majora: tuo, pater optime, sumptu Cum mihi Romulea patuit facundia linguæ, Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant Grandia magniloquis elata vocabula Graiis, Addere suasisti quos jactat Gallia flores;
66 Dividuumque] Ov. Am. i. v. 10, Candida dividuâ colla tegente comâ.' Ib. ii. x. 10. Metam. ii. 682. Warton. 71 leges] Ov. Amor. i. xv. 5.
'Non me verbosas leges ediscere, nec me
Ingrato vocem prostituisse foro,' &c., Warton. See Black's Life of Tasso, i. p. 94.
« السابقةمتابعة » |