صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon, ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti, a pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causa profectus peregre de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persona hic intelligitur CAROLUS DEODATUS ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.*

sus;

5

HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hy-
Et plorata diu meministis fata Bionis) [lan,
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen :
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque reces-
[altam
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe:

10

*On what Milton has borrowed in this poem from the Aminta of Tasso, see Black's Life of Tasso, vol. ii. p. 462,

et seq. 9.

[blocks in formation]

Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, simul assueta seditque sub ulmo, 15 Tum vero amissum tum denique sentit amicum, Cœpit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo, Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon! Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris? At non ille, animas virga qui dividit aurea, Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentum. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certe nisi me lupus ante videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter pastores: Illi tibi vota secundo

24

30

Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes, Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit: Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piumque, Palladiasque artes, sociumque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon ;

At mihi quid tandem fiet modo? quis mihi fidus

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

15 seditque] The position of the que' is wrong. 28 Indeplorato] Ov. Trist. iii. 3. 45. 166. "

Indeploratum projiciere caput.'

Met. xi. 670. Ibis,
Warton.

40

Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas
Frigoribus duris, et per loca fœta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis ?
Sive opus in magnos fuit eminus ire leones,
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ;
Quis fando sopire diem, cantuque solebit?
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam ? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alioquiis, grato cum sibilat igni [Auster
Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus
Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

45

51

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æsculea somnum capit abditus umbra, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus ; Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. At jam solus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ; Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu, quam culta mihi prius arva procacibus herbis

46 Mordaces] Lucan. ii. 681.

'Curis animum mordacibus angit.' Todd,

49 Miscet] Virg. Æn. i. 124.

'Interea magno misceri murmure pontum.' Bowle,

65

Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Morent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesibus ad ornos,
Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas,
Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco,
Hic Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus
undas;

Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, (Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus) Thyrsi, quid hoc? dixit, quæ te coquit improbabilis?

Aut te perdit amor, aut te male fascinat astrum; Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

80

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, et quid te, Thyrsi, futurum est ? Quid tibi vis? aiunt; non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi; Illa choros, lususque leves, et semper amorem . 85 Jure petit bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Aegle, Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu;

89 Docta] Hor. Od. iii. ix. 1.

'Dulces docta modos, et citharæ sciens.' Bowle.

90

95

Venit Idumanii Chloris vicina fluenti;
Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi, quam similes ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi secum sibi lege sodales!
Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum
De grege; sic densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri;
Lex eadem pelagi; deserto in littore Proteus
Agmina Phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, sero sua tecta revisens ;
Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,
Protinus ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens homines, aliena animis, et pectore discors;
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum;
Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies, qua non speraveris hora, 110
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

105

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam!

90 Idumanii] The river Chelmer in Essex. Wurton. 92 futuri] Futurum' without an adjunct, never means future time, but future event; Milton consequently is wrong. Parr.

99 Proteus] Virg. Georg. iv. 432. Bowle.

« السابقةمتابعة »