صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit ;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes! 120
Ah certe extremum licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placide morientis ocellos,
Et dixisse," Vale, nostri memor ibis ad astra."
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pi-

125

115

gebit,

Pastores Thusci, Musis operata juventus,
Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque
Damon,

Antiqua genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, qua mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam !
Ipse etiam tentare ausus sum; nec puto multum
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra,
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ :
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.

135

138 Lydorum] Of the most ancient Tuscan families. The Lydians brought a colony into Italy, whence the Tuscans. Hor. Sat. i. vi. 1. and Propert. iii. ix. 1. Warton.

Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hædos.
Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus!
Et quæ tum facili sperabam mente futura
Arripui voto levis, et præsentia finxi; [tardat,
Heus bone numquid agis? nisi te quid forte re-
Imus? et arguta paulum recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborumque, humilesque crocos, foliumque

Belinum,

140

hyacinthi,

[tum. Quasque habet ista palus herbas, artesque medenAh pereant herbæ, pereant artesque medentum, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro ! Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula, ab undecima jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Dissiluere tamen rupta compage, nec ultra Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam ; vos cedite, sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennumque Arviragumque duces, priscumque

141 cratibus] Hor. Epod. ii. 45.

"

' Claudensque textis cratibus lætum pecus.' Todd.

145

Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo, fatali fraude, lögernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis, fistula, pinu,
Multum oblita mihi; aut patriis mutata Camœnis
Brittonicum strides,quid enim? omnia non licet uni,
Non sperasse uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni, 175
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne
Treantæ,

180

Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
ara, et extremis me discant Orcades undis.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi servabam lenta sub cortice lauri,
Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, 18:
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ,
Has inter Phoenix, divina avis, unica terris,

171 Brittonicum] First syllable long; see Lucret. vi. 1104; ver. 165 of this poem, Milton has made it short, 'Britonum.'

182 Chalcidica] A people called the 'Chalcidici' are said to have founded Naples. Virg. Ecl. x. 50. Chalcidico versu.' Æn. vi. 17. Warton.

·

Cæruleum fulgens diversicoloribus alis,
Auroram vitreis surgentem respicit undis ;
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus :
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube
pharetræ,

191

Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo; Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi Hinc ferit; at circum flammantia lumina torquens, Semper in erectum spargit sua tela per orbes 195 Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus : Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon,

Tu quoque in his certe es, nam quo tua dulcis abiret Sanctaque simplicitas, nam quo tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra,
Ite procul lacrymæ ; purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
Heroumque animas inter, divosque perennes, 205
Æthereos haurit latices, et gaudia potat

Ore sacro.
Quin tu, cœli post jura recepta,
Dexter ades, placidusqus fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodatus, quo te divino nomine cuncti
Cœlicolæ norint, sylvisque vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas,

188 diversicoloribus alis] Eurip. Hippol. 1270, Cupid is termed Tokióтεроç. See too Aristoph. Av. 249.

210

En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

JAN. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM.*

215

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponet, Ode.

STROPHE I.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet gemina,

Munditieque nitens non operosa;
Quam manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poetæ ;

5

*This ode, in Milton's own hand riting, on one sheet of paper, is inserted between the Latin and English poems, in a copy which he sent to Rouse, and which is now in the Bodleian M. 168, Art. 8vo. Another small volume, containing some of his prose tracts, with an inscription to J. Rouse, in Milton's hand writing, is in the same library. F. 56, Th. See some observations on the structure of this Ode in Symmons's Life, p. 281, ed. second.

2 Fronde] 'Fronte' is perhaps a better reading. Warton.

« السابقةمتابعة »