صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

hildrico, geroldo, hezelone, helmaro judicibus, hugone filio eilbodonis, Rainolfo, Sygero filio rodulfi, waltero filio wigeri de tuin, alolfo filio christiani de valentianis, waltero filio christiani de valentianis, waltero colet de cameraco et aliis quam multis clericis ac laicis.

II

Baudouin VII supprime en faveur des bourgeois d'Ypres le duel judiciaire et les épreuves du fer ardent et de l'eau (1).

A Ypres, 15 septembre 1116.

Notum sit Christi fidelibus tam futuris quam presentibus: quia ego Baldewinus filius robberti apud attrebatum sepulti, Dei gratia comes flandrensium-hujusmodi libertatem omnibus burgensibus ipre fromaldo castellano filioque ejus tebbaldo astantibus et concedentibus. baronum meorum astipulatione dedi quatinus nec duellum. nec judicium igniti ferri. aut aque. infra jus iprense faciant. Si quid autem alicui eorum objicitur. unde duellum. aut judicium igniti ferri aut aque faeere consueverant. quinta manu per quatuor electos parentes suos juramento se purget. Quod si parentes electi pro cognito odio. aut pro cognita faida ei defecerint. alii de parentibus quatuor eligantur. qui si ab inclamatore inveniri non

(1) D'après l'original, scellé, aux Archives d'Ypres (2e bureau vouté, layette 1, no 8 A). Un fac-simile a été publié par M. Diegerick dans ses Analectes yprois, où cette pièce se trouve imprimée, p. 51-52, avec la fausse date du 17 octobre.

poterint. quatuor legales viros secum ad juramentum habeat. Si autem jurare non poterit. aut in juramento judicio scabinorum defecerit. Comes. aut qui in loco ejus fuerit. tres libras habebit. et inclamatori sua cum duobus solidis restituat. Data ipre. anno incarnationis dominice M° C° XVI indictione nona XVII° kalendas octobris per manum odgeri notarii. Signum Domini Gerardi prepositi iprensis. S. Willelmi canonici; S. capellanorum curie Baldewini. Odgeri. Rainerii. S. Karoli et Willelmi nepotum comitis. S. Walteri tornacensis; S. Baldewini camerarii. S. Roberti malet. S. Baldeuini de bella; S. Theoderici de rininga. S. Haimerici casletensis. S. Gozewini de nova ecclesia. S. Baldewini botel. S. Sigeri filii walteri. S. Godescalci. S. Eustachii; S. Dirolfi filii castelani; S. Erlebaldi tunc iprensis villici; S. Arnulfi fratris Erlebaldi.

III

Charles le bon renonce à tous les droits qui lui appartenaient en sa qualité de comte, sur quelques acquisitions du chapitre de Saint-Martin (1).

6 mai 1124.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit Christi fidelibus tam futuris quam presentibus, quia ego Karolus.

(1) Registrum rubrum S. Martini, fol. 101 verso; on en trouve encore un vidimus donné au mois de juillet 1248 par les abbés des Dunes et de Ter Doest, au Registrum nigrum S. Martini, fol. 36 verso et 37; plus une copie au Roodenbouck des Archives municipales, fol. 83 recto.

Dei gratia comes Flandrensis, comitatum et omnia que ad jus meum pertinebant de terra quam dominus Hiltfridus abbas ecclesie sancti Martini Yprensis ejusque canonici auxilio mei a Bertrada Eilbodonis vidua ejusque filiis emerunt eidem sancto super altare ipsius ob salutem anime mee et uxoris mee. Margarete ac Baldewini nepotis mei parentum que meorum in perpetuum libere habenda tradidi. Hanc autem prenominatam terram, ita ab omni exactione in perpetuum liberam esse volui ac sancto Martino dedi, Quatenus preter abbatem H. et ejus canonicos eorumque successores nec Comes nec prepositus ville neque villicus neque quelibet persona quamlibet in ea unquam habeat potestatem. Partem quoque decime de terra porcorum inter parochiam de Marc jacentem in confinio de Pascandala et Rosebeca rogatu Frumaldi Yprensis Castellani amici mei eidem ecclesie concessi. Predictus vero abbas H. me presente atque concedente excommunicavit omnes, quicunque hoc donum, quod feceram tentassent infringere, donec resipiscentes ad emen lationem venirent. Actum est hoc anno dominice incarnationis millesimo centesimo vigesimo quarto, pridie nonas Maji, et corroboratum astantibus multis ydoneis testibus videlicet domino Ogero Audomarensi preposito; Salomone Comitisse capellano, Waldrico, Godeberto, clericis; Frumaldo laico. Yprensi preposito ac fratre ejus Adam; Erlebaldo villico; Rogero milite, Ywaino de Was; Galtero de Nevala; Theduino, Erenberto, Allaino et aliis quam multis clericis ac laycis.

IV*

Le comte Thierri accorde au chapitre de Saint-Martin d'Ypres une terre à Vormezeele et Zillebeke, avec pleine immunité (1).

1132.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego theodericus flandrensis Dei gratia comes. notum esse cupio omnibus. et presentibus et futuris. Hugonem quemdam probitate sua tum mihi tum omnibus terre mee principibus notissimum atque karissimum terram quamdam in parochia formozalensi ac zelebeccensi sitam. quam et a me. et ab anterioribus Comitibus jam diu tenuerat michi reddidisse meque eandem terram ob salutem anime mee. cum eodem ipso hugone ecclesie sancti martini yprensi super altare ejusdem sancti patris perpetuo jure possidendam tradidisse. ita sane liberam. ut non comes non castellanus. non villicus. non quelibet secularis potestas: aliquod prorsus in ea habcat jus. Ipsius autem ecclesie, abbas hiltfridus. me presente. et volente. excommunicavit omnes quicumque idem donum temptassent violare. donec satisfacerent. Actum est hoc anno dominice incarnationis. M° C° XXX° IJ°. Indictione decima. et hiis testibus corroboratum. Jwaino de alost. Anselmo yprensi castellano. balduino de walnis. Lamberto de riddervord. theobaldo de harlebeke. oliverio et elbodone de bundus. Arnulpho camerario. et inghelrammo fratre ejus. erlebaldo preposito. et theodorico monetario. et aliis.

(1) Nous désignons par un astérisque les pièces demeurées inédites jusqu'à ce jour.

(2) Registrum rubrum S. Martini, fol. 101-102.

V*

Le même comte confirme tous les droits de justice de ce chapitre (1).

Vers 1147 (2).

Quoniam generationum decessione. ac successione rerum gestarum memoria interit. litterarum apicibus quibus nil memorie fidelius servit tam presentibus quam futuris memorandum relinquere congruum duximus. Quia ego theodericus divina permissione flandrensis comes. cum glorioso francorum rege lodevico jherosolimam profecturus. helmaro yprensis ecclesie venerabili preposito. quecumque predecessores ejus a predecessoribus meis jura sive consuetudines : tam in scabinatu quam in ceteris omni exactione exclusa tenuerunt. ob remedium anime mee. et uxoris mee Sibilie concessi. Signum domini Milonis episcopi. S. Bernardi claravallensis abbatis. S. Walteri gonella. S. Gilleberti bergensis. S. Walteri audomarensis castellani.

(1) Reg. rubrum S. Martini, fol. 102.

(2) Le comte Thierri avait pris la croix à Vezelay, aux fêtes de Pâques 1146. Sanderus, II, 344, 2e édition.

« السابقةمتابعة »