صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

obolum. Dolium calibis vel stali quatuor denarios ad portas. Qui emit gladium obolum.

:

Duodena gladiorum quatuor denarios. Centum pelles ovium vel agnorum duos denarios. Si non cordate venerint ad portas. Si cordate de quolibet torcello quatuor denarios. Dakera pellium caprinorum cum pilis duos denarios non cordata. Duodena cordubani non cordata ad portas quatuor denarios. et torcellus quatuor denarios. De coriis boum paratis dakera quatuor denarios.

Preterea sciendum quod intrantes res nichil debent nisi unum denarium de calseia. nisi transierint per duviam.

Hec omnia observanda sunt sine difficultate et exactione aliqua a prima die nundinarum usque ad festum omnium sanctorum. exceptis pannis coloratis qui ad bannum pertinent quos non licet vendere transacto tempore nundi

narum.

Sciendum autem quod abbatissa mecinensis warandizare et manutenere debet omnes mercatores corpora. et res suas ad nundinas mecinenses venientes infra dominium suum et tractare per legem et scabinagium et omni conquerenti et reo justiciam facere. infra tercium diem.

Nos igitur A. dicta abbatissa et totus conventus mecinensis predictorum quatuor bonorum virorum dictum approbantes et ordinationem ipsorum stabilem tenere volentes presentes litteras sigillis nostris duximus muniendas. Actum anno domini mo cc vigesimo septimo mense marcio.

XXII*

Concordat entre le chapitre de Saint-Martin et les échevins d'Ypres au sujet de l'administration de l'hôpital de Sainte-Catherine (1).

Mai 1230.

Universis Christi fidelibus tam futuris quam presentibus presentes litteras inspecturis. H.. prepositus. et Capitulum sancti martini yprense. et Scabini de ypra salutem in domino. Universitati vestre notum facimus. quod de communi consilio in hoc convenimus. quod.. Prepositus sancti martini in hospitali domine margarete potestatem habeat in spiritualibus. Ita. quod fratres. et sorores ipsius domus habitum religionis assumant ab eo. et obedientiam ei faciant manualem. et ipse excessus corrigat et peccata. sicut in ecclesia sua. et faciat fratres. et sorores domus regulariter et honeste vivere. Scabini vero post mortem ipsius margarete potestatem habebunt in temporalibus ad honorem dei et utilitatem domus. Ita quod quocienscumque ipsa domus. magistro. vel aliquo novo fratre opus habuerit. vel sorore. fratres et sorores ipsius domus, sub periculo anime. et ordinis eligent personam ydoneam. et utilem domui. et Scabini conferent ei temporalia si fuerit persona ydonea et utilis. Si vero non fuerit persona ydonea et utilis domui dicent fratribus et sororibus. ut aliam personam eligant magis ydoneam. et utilem domui. cui temporalia domus ipsius digne conferre valeant. et honeste. Minuendi autem bona domus ipsius. vel in alios usus convertendi. nullam penitus potestatem habe

(1) Registrum rubrum S. Martini Yprensis, fol. 14; aux archives de la ville.

l'original existe

bunt. nec.. prepositus nec Scabini.. Prepositus autem. vel capellanus qui confessiones audiet infirmorum. et corriget peccata. tam fratrum. quam sororum. magis sciens necessitatem ipsorum quam alius. poterit dicere magistro domus cujusmodi victualia infirmus desideret. et debebit ei providere magister domus pro possibilitate facultatum domus. secundum consilium.. prepositi. et Capellani. Magister domus eligetur de ipso collegio a fratribus et sororibus. et Scabini committent ei temporalia. quod si male amministraverit per Scabinos ab amministratione. sine contradictione amovebitur. Similiter. et frater. et soror. Ut igitur hoc rata et firma permaneant presentes litteras sigillis. Ecclesie. et ville duximus muniendas. Actum Anno domini. M° CC tricesimo. mense maio.

XXIII

Keure ou ordonnance pénale des échevins d'Ypres contre ceux qui enlèvent des filles mineures contre le gré de leurs parents ou tuteurs, et contre les filles majeures consentant à leur enlèvement (1).

Juillet 1230.

Nos scabini et burgenses de Ypra notum facimus tam futuris quam præsentibus, quod de communi consilio et consensu consensimus et stabilivimus; quod quicumque puellam sub tutela patris vel matris sive alterius cujuslibet

(1) Aux Archives d'Ypres, 2a bureau voûté, tiroir I, no 36; original scellé du scel de la ville en cire verte à lacs de soie rouge.

tutoris constitutam sine voluntate illius, sub cujus tutela consistit, abduxerit, cum querimonia inde delata fuerit ad scabinos, sive non fuerit delata ad eos, abductor exlex erit in perpetuum et exheres omnium bonorum, quæ ad ipsum possent devenire jure hereditario, ita quod de bonis patris ipsius abductoris vel matris vel cujuslibet alterius cognati sui nihil unquam jure hereditario percipiet, puella vero si habuerit anuos suos et abduci spontanea voluntate se consenserit, similiter exheres erit de bonis patris sui et matris et omnium cognatorum ipsius, quæ ad ipsam jure hereditario possent devenire; si vero puella annos suos non habuerit, non fiet exheres, sed ille, qui eam abduxerit caput suum amittet et idem erit quicumque eam receperit, dummodo ipsa in domo sua pernoctaverit in scabinagio nostro (1) per bonam et legitimam veritatem.

Ut igitur hæc rata et firma permaneant præsentes litteras sigillo villæ nostræ duximus muniendas.

Actum anno domini MCC tricesimo, mense Julio.

XXIV*

Pierre, évêque de Térouane, permet au prévôt du chapitre de Saint-Martin d'Ypres de citer directement et sans autorisation spéciale tout habitant d'Ypres à comparaître devant l'évêque ou son official (2).

9 juin 1233.

P. dei gratia morinensis episcopus. dilecto in Christo.

(1) M. Warnkoenig soupçonne ici une lacune, telle que des mots : et id probatum fuerit.

(2) Reg. rubrum S. Martini, fol. 110.

Preposito ecclesie yprensis salutem in domino. Cum vos et ecclesiam vestram speciali amore duximus amplectendam. considerantes laboriosum. et valde grave esse vobis mittere ad nos vel ad curiam nostram pro citationibus impetrandis quociens vobis opus esset. volentes super hoc vobis facere gratiam. concedimus. volumus. et mandamus. quatinus quocienscumque videritis expedire : citetis quoscumque volueritis in villa yprensi pro negociis ecclesie vestre coram nobis vel officiali nostro. vobis et ecclesie vestre responsuros.

Datum feria quinta post octabas trinitatis. Anno domini. M. CC. tricesimo. tercio.

XXV*

Le même évêque enjoint au prévôt de Saint-Martin de forcer les paroissiens des diverses églises d'Ypres d'assister aux sermons de leurs paroisses (1).

7 juin 1235.

P. dei gratia morinensis Episcopus venerabili viro et karissimo suo in Christo. L. yprensi preposito salutem. et sinceram in domino caritatem. Ad audientiam nostram noveritis pervenisse, quod Quidam ex parochianis vestris quia pro consuetudine habent. ut ad ecclesias suas raro vel numquam veniant. et hiis diebus eas maxime evitent quibus predicari consuevit populo verbum dei. Quia vero consue

(1) Reg. rubrum S. Martini, fol. 110 et 111: suivent les confirmations de Henri, arch. de Reims, d'octobre 1235 et (avec quelques modifications) de H., évêque de Térouane, de l'an 1279.

« السابقةمتابعة »