صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

LXIX

Remise de divers droits en faveur du prieuré de Watten.

Mars 1219, nouv. st.

A (1).

Ego Michael de Harnes Flandrie constabularius notum fieri volo omnibus ad quos littere iste pervenerint quod, cum fecissem excambium cum domina mea Johanna Flandrie et Hainoie comitissa, de omnibus que habebam Casleti et in tota Castellatura Casletensi, ad omnia que ipsa domina meal habebat in Liedersella, in Fochringhehova, in Rubruec, in Broxella, in Bollinghesella et in quadam parte de Penis, Ego ecclesie Watenensi remisi totum Voudermout, Waguenvard, Balphard, Herscot, Dincoorn, Fronecoorn, Waspenegehe, Widepenegehe, Winpenegehe, Gallinas et Ova, et omnia debita et servitia que mihi eadem ecclesia et ipsius hospites et censuarii debebant de terris et possessionibus quas eadem ecclesia in comitatu predictarum villarum possidet et propriis sumptibus et laboribus excolit vel aliis sub annuo censu suo nomine possidendas concessit. Concedo etiam ut dicta ecclesia vel hospites ipsius super terram ejusdem ecclesie manentes de cetero liberi sint ab illa exactione que vulgo dicitur Uthland et ab omni tallia, rogatione et exactione. Si vero contingeret quod prefatum excambium per me, vel per uxorem meam vel heredes meos vel per quemcumque alium in posterum revocaretur, in recompensationem premissarum rerum quas Watenensi remisi ec

(1) Arch. du dép. du Nord, original; imprimé dans les Mém. de la Société des antiquaires de la Morinie, IV, 198.

clesie, sepedicta domina mea comitissa vel ipsius heredes usque ad quindecim libras flandrinses annui redditus sibi retinerent ubicumque vellent in excambio illo quod Comitissa Casleti et in Castellatura Casletensi modo tenet. Quod ut ratum sit et firmum predicta omnia sigilli mei munimine confirmavi.

Actum Insulis mense martio anno domini M° CC° octavo decimo.

B (1).

Ego Johanna Flandrie et Hainonie comitissa notum facio universis presentes litteras inspecturis : quod in mea et hominum meorum constitutus presentia nobilis vir Michael Flandrie Constabularius remisit ecclesie Watinensi de assensu meo. omnia debita et servitia, que eadem ecclesia et ipsius hospites et censuarii eidem Michaeli debebant de terris et possessionibus, quas memorata ecclesia possidet et propriis sumptibus et laboribus excolit, vel aliis sub annuo censu suo nomine possidendas concessit, in comitatu quem de me tenet in villis de Folcrinenhova, de Lethersela, de Rubruck, de Broxella, de Penis et de Bolinsela : memoratam insuper ecclesiam et omnes hospites super terram ipsius commorantes, tam de illa exactione que vulgo dicitur Uthland, quam ab omni tallia, exactione et rogatione liberos proclamavit in perpetuum et absolutos sicut in ipsius authentico plenius continetur. Ego vero ad instantiam sepedicti Michaelis constabularii huic donationi solenniter facte manum apposui et eam approbavi, promittens sepedicte ecclesie, cujus sum advocata, garandiam et defensionem, si quis eam super hoc molestare presumserit. In cujus rei

(1) D'après un ancien livre de priviléges de l'église de Watten, sur papier, aux Arch. de la Flandre orient., fol. 5; inédit.

memoriam et testimonium presentes literas perfeci et sigillo munivi. Actum apud Insulas anno M° CC XVIIIo, mense martio.

Hoc autem sciendum, quod si excambium inter me et dominum Michaelem stabularium factum quocunque modo in posterum continget revocari, in recompensationem illarum rerum, quas idem Michael Wattenensi remisit ecclesie, ego vel heredes mei usque ad quindecim libras flandrenses annui reditus retinebimus, ubicunque nobis placuerit in excambio illo, Casleti et in castellatura Casletensi. Actum apud Insulas.

LXX

Déclaration de Maelin de Meteren, relative à un arrangement intervenu entre le comte Ferrand et le connétable Michel de Boulers (1).

Septembre 1227.

Ego Maelinus de Meterne omnibus notum facio præsentes litteras inspecturis, quod talis est forma pacis inter reverendum dominum meum Fernandum comitem Flandriæ et Hainoniæ et dilectum meum Michaelem de Bollers, constabularium Flandriæ, quod ipse constabularius quitavit ei centum et viginti libratas terræ, et aquas et wastinas, quas

(1) D'après l'original, aux Archives de la Flandre orientale; Chartes de Rupelmonde, no 26.

Le sceau de Maclin de Meterne est aux armes de Harnes (d'or à l'écusson de gueules), brisécs d'un lambel de cinq pièces.

reddidit ad opus reverendæ dominæ meæ Johannæ comitissæ Flandriæ, Yvoni ballivo Gandensi per pronunciationem, M. de Harnis, M. de Meterne et M. de Formesel. Quitavit ei etiam villam de Erenbaudenghem (1) residuum vero terræ scilicet Haltert et aliam terram, quam tenebat, tenere debet pro ducentis lib. annuatim, et si Comes voluerit, faciet eam appreciari, usque ad festum omnium sanctorum per probos viros, quos comes eliget, et si plus valuerit, quam ducentas libras, illud debet dictus comes rehabere. Si vero minus valuerit, perficere tenetur. Et debet etiam dictus constabularius habere terram, quæ fuit Walteri de Rubroc, quæ ipsi fuit adjudicata in curia sua, quam comes ipsi debet warandire tanquam dominus; et supradictam terram totam, quam habere debet dictus constabularius, et tenere, et homines in ea manentes per legem et judicium ducere debet, et si hoc non fecerit, et extra legem et judicium eos malè tractaverit, Comes terram suam saisire poterit et tenere, usque dum emendatum fuerit per duos probos viros, quos ad hoc eliget, ita quod si unus decesserit, alter loco sui eligetur, ita quod semper duo remanebunt, et per tantum quitavit dictus constabularius et quitas clamavit omnes alias conventiones, quas habuerint ad invicem dominus. Comes et domina comitissa et ipse, et similiter omnes requestas, quas ipse fecerat domino comiti et comitissæ usque in hunc diem de tensis et aliis, et ex hoc die in antea debet vadia sua et vestes suas et alia jura sua habere in curia domini comitis sicut habere solebat; et si dictus constabularius contra has prædictas conventiones venerit, nec consilium nec auxilium a me de cetero habebit; immo essem in auxilium comitis et in nocumentum dicti constabularii, donec id esset emendatum. Actum anno domini

(1) La sentence arbitrale de ces trois seigneurs fut prononcée à Lille le 22 octobre 1226, et une convention à ce sujet était intervenue entre le connétable, d'une part, et le comte et la comtesse, d'autre part, à la date du 12 août 1227. Edw. Le Glay, Hist. de Jeanne, p. 175 et 177.

millesimo ducentesimo vigesimo septimo, mense Septembri.

LXXI

Échange de terres à Niepe (Niepeglise) et à Merlebeke, au pays d'Alost, contre d'autres terres du même pays d'Alost (1).

9 mai 1228.

F. Flandriæ et Han. comes et Johanna uxor ejus Fland. et Han. comitissa omnibus præsentes literas inspecturis salutem. Noverit universitas vestra, quod nos dedimus et concessimus fideli nostro Domino Radulpho de Rodes in excambium pro terra, quam dictus R. habebat apud Niepeglize et propter id, quod habet in Merlebeke, excepta navi ecclesiæ, quidquid habebamus in Melle et in Gontroden et in Lantscoutre et in Botelar et in Munte et in Molsine et in Scelderoden et in Ghentbrugghe habendum et teuendum de nobis et de heredibus nostris bene et in pace sicut nos tenebamus (Insuper nec Ballivum nec Villicum in prædictis villis habere debemus) (2): et si gentes nostræ de advocatia vel servi et ancillæ venerint morari in prædictis villis, per matrimonium legale vel per hereditatem; dictus R. ea habebit, et si gentes suæ de advocatia, vel servi vel ancillæ, in

[ocr errors]

(1) Arch. de la Flandre orientale; Charles de Rupelmonde, no 30. Un premier acte fut passé avec la comtesse Jeanne seule, le 12 octobre 1226, à Gand. Hist. de Jeanne, par Ed. Le Glay, p. 175. (2) La phrase entre parenthèses se trouve en interligne.

« السابقةمتابعة »