صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ordinatio predicta firma et stabilis permanebit. In predictorum autem perpetuam firmitatem presens scriptum fecimus sigillorum nostrorum appensione muniri. Actum et pronunciatum apud Montes in Hannonia, anno Domini MCCLXV, mense aprili, feria secunda post octavas Pasche.

LXXIV

Franchise des manants du Tarweland à Berquin et Steenwerck, accordée par Robert de Jérusalem, et confirmée par Thierri d'Alsace (1).

1160.

In nomine sanctæ et individuæ trinitatis. Amen. Noverint tam præsentes quam futuri : quia ego Theodoricus dei Gratia Flandriæ co.nes, et Philippus una filius meus, hominibus nostris de Berkin, et de Steenwerc usque ad calceam de Staires triticum annuatim nobis solventibus, eandem concedimus libertatem, quam comes Robertus et uxor ejus Clementia eis concesserunt.

:

Sint igitur, sicut fuerunt tempore comitis Roberti ab omni servitii opere liberrimi : videlicet ut non eant in exercitum ut nullus ministrorum nostrorum ab eis aliquid petat, sive sit præco, sive forestarius vel etiam castellanus. Et ut sit ista libertas firmior, habeant potestatem eligendi sibi super se ministrum, qui eos manuteneat, cui respondeant, qui eos præsente dapifero nostro vel nuntio ad causam

(1) D'après une copie du xive siècle, en parchemin, aux archives de la Chambre des comptes à Lille, case II.

convocet et eos salvo jure nostro ad justitiam advehat. Quod si minister ille, quem elegerint, eos per violentiam injuste oppresserit, licentiam eum deponendi habeant et alium substituendi. Si autem aliquis castellanus vel alius nostrorum ministrorum eos oppresserit, habeant licentiam appellandi nos, ut ante nos quod injuste eis inferebatur, termi

netur.

Quod si aliquis eorum in silvam ad ligna pro igne suo faciendo ierit: silvaticum suum persolvat, alias non. Si vero ligna ad ignem faciendum in domo sua vel in curia sua habuerit, nullus forestarius vel alius eos propter hoc inquietabit. Prasnagium dabunt, si porci in silvam ierint, herbagium similiter.

Si autem forefactum evenerit, minister eorum ponet fidejussores usque dum per dapiferum nostrum vel per nostrum nuntium in causa communi jus nostrum habeamus et compositio de forefacto fiat.

Si quis autem alienigena corum aliquem de aliquo inquietaverit, in causa secundum morem patriæ constituta illi respondeat alias non.

:

Quod ut ratum maneat, sigilli nostri auctoritate robo

ramus.

Actum anno domini MCLX apud Ariam in camera comitis his testibus:

Ghileberto Dapifero de Aria.

Christiano de Stracelle.

Galtero de Beverna.

Wilberto de Broca.

Will. Brochon filio Comitis.

Berengario notario.

Eustachio de Lardario.

Dirolfo et Waltero Stillam et aliis quamplurimis.

FIN.

« السابقةمتابعة »