صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[blocks in formation]

S. Luc. i. 68.

ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ;

Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati : serviamus illi;

In sanctitate et justitia coram ipso : omnibus diebus nostris.

Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus ;

Ad dandam scientiam salutis plebi ejus : in remissionem peccatorum eorum.

Per viscera misericordiæ Dei nostri : in quibus visitavit nos Oriens ex alto;

Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

:

Gloria Patri, et Filio : et

BENEDICTUS Pomi Spiritu Sancto

nus Deus Israel : quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ ;

Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui ;

Sicut locutus est per os sanctorum qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus ;

Salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos;

Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari Testamenti sui sancti ;

Jusjurandum quod juravit

Sicut erat in principio, et nunc, et semper cula sæculorum.

J

et in sæAmen.

Vel hic Psalmus,

Jubilate Beo.
Psal. c.

UBILATE Deo, omnis terra servite Domino in lætitia.

Introite in conspectu ejus : in exultatione.

Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos.

Populus ejus, et oves pas

cuæ ejus, introite portas ejus in confessione: atria ejus in hymnis; confitemini illi.

Laudate Nomen ejus; quoniam suavis est Dominus; in æternum misericordia ejus et usque in generationem et generationem veritas ejus.

Gloria Patri, et Filio: et Spiritui Sancto;

Sicut erat in principio, et nunc, et semper et in sæcula sæculorum. Amen.

Deinde cantctur vel dicatur Symbolum Apostolorum a Ministro et Populo, stantibus: nisi in iis tantum diebus in quibus Symbolum Sancti Athanasii est legendum.

·C'

REDO in Deum, Patrem Omnipotentem, Creatorem cœli et terræ:

Et in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, Natus ex Maria Virgine, Passus sub Pontio Pilato, Crucifixus, mortuus, et sepultus : Descendit ad inferos Tertia die resurrexit a mortuis: Ascendit ad cœlos, Sedet ad dexteram Dei Patris Omnipotentis : Inde venturus est judicare vivos et mortuos.

Credo in Spiritum Sanc

tum, Sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum Communionem, Remissionem peccatorum, Carnis Resurrectionem, Et vitam æternam. Amen.

Et postea, hæc sequentes Preces, omnibus religiose genuflexis; Ministro primum alta voce pronuntiante,

Dominus vobiscum.
Resp. Et cum spiritu tuo.
Minister. Oremus.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.

PATE

Deinde Minister, Clerici, et populus alta voce dicant Orationem Dominicam. ATER noster, qui es in cœlis, Sanctificetur Nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen. Deinde crigat se Sacerdos, sic dicens,

Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Resp. Et salutare tuum da nobis.

[blocks in formation]

Sacerdos. Da pacem, Domine, in diebus nostris.

Resp. Quia non est alius qui_pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.

Sacerdos. Cor mundum crea in nobis, Deus.

Resp. Et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a nobis. Has Preces sequantur tres Orationes; prima de Die, ea scilicet quæ assignatur dicenda ad Communionem; secunda, pro Pace ; tertia, pro Gratia ad bene vivendum. Quæ duæ posteriores Orationes nunquam mutentur, sed quotidie per integrum annum od Matutinas dicantur, ut sequitur; omnibus genuflexis.

Secunda Oratio, pro Pace. DEUS, auctor pacis et

amator, quem nosse vivere, cui servire regnare est: Protege ab omnibus impugnationibus supplices

tuos; ut qui in tua defensione confidimus, nullius hostilitatis arma timeamus, per potentiam Jesu Christi Domini nostri. Amen.

Tertia Oratio, pro Gratia.

DOMINE Sancte, Pater

Omnipotens, æterne Deus, qui nos ad principium hujus diei pervenire fecisti Tua nos hodie salva virtute; et concede ut in hac die ad nullum declinemus peccatum, nec ullum incurramus periculum; sed semper ad tuam justitiam faciendam omnis nostra actio tuo moderamine dirigatur. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

[blocks in formation]

tueris; Supplices te rogamus ut Dominam nostram clementissimam, Reginam Victoriam, benignus respicias; et eam Sancti tui Spiritus gratia ita adimpleas, ut semper ad tuam voluntatem se inclinet, et in via tua ambulet. Accumula in eam cœlestia tua dona: fac ut diu sana et salva vivat; eam ita corrobora ut omnes hostes devincat ; et tandem, post hanc vitam, ad æternæ beatitudinis gaudia perveniat. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen. (1560.*) Oratio pro Domo Regia. MNIPOTENS Deus,

OMI fons totius bonita

tis, supplices te rogamus, ut Albertum Edvardum Principem Walliæ, Principissam Walliæ, et universam Gentem Regiam, benedicere, Spiritu Sancto tuo adornare, cœlesti gratia ditare, omni felicitate prosperare, et ad regnum tuum cœleste perducere digneris. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

Oratio pro Clero et Populo.

MNIPOTENS sempiNere Deus, qui facis mirabilia magna solus;

Prætende super famulos tuos Pontifices nostros, et Parochos, et super cunctos Greges illis commissos, Spiritum gratiæ salutaris ; et ut in veritate tibi complaceant, perpetuum eis rorem tuæ benedictionis infunde. Hoc quæsumus, Domine, donare digneris, in honorem Advocati et Mediatoris nostri Jesu Christi. Amen.

Oratio Sancti Chrysostomi.

OMNIPOTENS, Deus,

qui nobis gratiam dedisti, ut hoc tempore concordes te communi supplicatione invocemus; et duobus vel tribus congregatis in Nomine tuo te quod rogaverint daturum polliceris: Vota, quæsumus, Domine, et petitiones famulorum tuorum, jam prout illis maxime expediat, prosequere; nobis in hoc sæculo veritatis tuæ cognitionem, et in futuro vitam largiens æternam. Amen.

2 ad Corinthios, cap. xiii.

GRATIA Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus, sit cum omnibus nobis in secula saculorum. Amen.

Finis Ordinis Matutinarum per totum Annum.

Ordo Desperarum

QUOTIDIE PER TOTUM ANNUM OBSERVANDUS.

In principio Vesperarum Minister clara voce legat unam aliquam sive plures ex Sacræ Scripturæ Sententiis qua consequuntur. Ft postea dicat quod infra has Sententias scriptum est.

UM averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit. Ez ech. xviii. 27.

Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Ps. li. 5.

Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Ps. li. 11. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Ps. li. 19.

Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum : quia benignus et misericors est, patiens, et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia. Joel ii. 13.

Tibi autem Domino Deo

nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te: et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege ejus quam posuit nobis. Dan.ix.9,10.

Corripe me, Domine, verumtamen in judicio; et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. Jer. x 24; Ps. vi. 2.

Pœnitentiam agite; appropinquavit enim regnum cœlorum. S. Matt. iii. 2.

Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei, Pater, peccavi in cœlum, et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus. S. Luc. xv. 18, 19.

Non intres in judicium cum servo tuo, Domine; quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Ps. cxliii. 2.

Si dixerimus quoniam pec

« السابقةمتابعة »