صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ordo Baptismi Parvulorum

PUBLICE IN ECCLESIA ADMINISTRANDI.

Admonendus est populus, Baptismum convenientissime in Dominicis tantum aliisque Festis, quando hominum plurima est frequentia, administrari; tum ut populus ibi congregatus neophytos societati Ecclesiæ Christi annumeratos esse testificetur, tum quia, dum baptizantur parvuli, in memoriam cujuslibet adstantis professio illa facilius revocatur, quam ipse coram Deo in suo Baptismo fecit. Quam etiam ob causam expedit Baptismum vulgari sermone administrari. Attamen, si id necessitas requirat, parvulos quolibet alio die baptizare licet.

Et nota, quod pro unoquoque masculo infante baptizando necesse est adsint duo Patrini et una Matrina: pro fœmina autem, unus Patrinus et Matrinæ duæ.

Cum infantes baptizandi sunt, id Parocho indicent parentes vel nocte præcedenti, vel mane ante inceptas preces Matutinas. Tunc autem ad Fontem parati adesse debent Patrini et Matrinæ, et alii cum parvulis, statim post secundam vel ad Matutinas vel ad Vesperas lectionem, prout Parochus suo arbitrio decreverit. Et Sacerdos accedens ad Fontem, quem tunc aqua pura impleri oportet, et ibi adstans, dicat:

AMNE baptizatus est hic Nemo potest introire in reg

Jinfans, an non?

Si respondebunt non esse baptizatum, tum pergat Sacerdos verbis sequentibus.

D'

ILECTISSIMI, quoniam omnes homines in peccato concipiuntur et nascuntur, et Salvator noster Christus dicit,

num Dei, nisi regeneratus fuerit, et renatus ex aqua et Spiritu Sancto: obsecro vos, ut invocetis Deum Patrem per Dominum nostrum Jesur Christum, ut pro largitate misericordiæ suæ huic infanti id concedat quod ex natura habere nequit : scilicet, ut aqua et

Spiritu Sancto baptizetur, et in sanctam Ecclesiam Christi admittatur, et ejusdem vivum membrum fiat.

Tunc dicat Sacerdos, Oremus.

[ocr errors]

MNIPOTENS sempiterne Deus, qui pro magna misericordia tua Noe et familiam ejus in arca conservasti, ne in aquis perirent; et filios Israel, populum tuum, in spe per Mare Rubrum deduxisti, eo figurans sacrosanctum tuum Baptismum: et per Baptismum in fluvio Jordane dilectissimi Filii tui Jesu Christi aquam in mysticam peccati ablutionem sanctificasti: Rogamus te per infinitas misericordias tuas, ut hunc infantem benignus respicias, et Spiritu Sancto laves et sanctifices; quatenus ab ira tua liberatus, in arcam Ecclesiæ Christi admittatur; et fide constans, spe lætus, charitate radicatus, hujusce mundi inquieti fluctus ita transeat, ut ad patriam vitæ sempiternæ tandem perveniat, ibi tecum regnaturus in sæcula sæculorum. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

MNIPOTENS Deus, im

O mortale præsidium om

nium postulantium, liberatio supplicum, vita credentium, resurrectio mortuorum: Te invocamus pro hoc infante, ut

Domine, sicut per dilectum Filium tuum pollicitus es, dicens, Petite et accipietis, quærite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Ita nunc nobis petentibus, quod petimus concede; liceat nobis quod quærimus invenire: nobis januam pande pulsantibus: ut hic infans æternum cœlestis lavacri tui beneficium consecutus, semDominum nostrum promissa piterna regna per Christum percipiat. Amen.

Deinde populo se erigente,
dicat Sacerdos,

Audite verba Evangelii per Sanctum Marcum scripta, in capite decimo, ad versum tredecimum.

FFEREBANT Christo

parvulos, ut tangeret illos: discipuli autem comminabantur offerentibus. Quos cum videret Jesus, indigne_tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. Amen dico vobis, Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat

eos.

Perlecto Evangelio, de ejus verbis Minister populum hisce sequentibus breviter adhortetur.

ad sanctum fuum Baptismum AUDIVISTIS, dilectissim,

accedens, remissionem peccatorum spirituali regeneratione consequatur. Accipe eum,

in hoc Evangelio verba Christi Salvatoris, jubentis parvulos sibi offerri, reprehen

dentis illos qui eos a se arcebant, et hortantis omnes homines ut imitentur eorum innocentiam. Intelligitis quomodo per id quod exterius gessit suam erga eos benevolentiam indicavit :

nam brachiis suis eos complexans, super eos manus imposuit, et eos benedixit. Ne dubitetis igitur, verum firmiter credite, eum non minus benigne accepturum hunc qui adest infantem, brachiis misericordiæ suæ complexurum esse, et beneficium vitæ æternæ, regnique sui sempiterni communionem, ei collaturum.

[blocks in formation]

surum : Quamobrem nos, per hoc certiores facti illius benignitatis, quam Pater noster cœlestis erga hunc infantem per Jesum Christum Filium suum declaravit ; nec dubitantes quin ei pergratum sit quod nos ex officio charitatis hunc infantem ad sanctum ejus Baptismum obtulerimus, gratias ei pie ac fideliter referamus, dicentes;

MNIPOTENS sempiterne Deus, Pater cœlestis, gratias tibi suppliciter agimus, quod ad gratiæ tuæ agnitionem, et ad fidem erga te, nos vocare dignatus es. Hanc agnitionem, quæsumus, in nobis adauge, hanc fidem in perpetuum confirma. Da huic infanti Spiritum Sanctum tuum, quo regeneretur, et hæres fiat æternæ salutis. Per Jesum Christum Dominum nostrum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, nunc et per omnia sæcula sæculorum. Amen.

quam promissionem ipse pro parte sua certissime præstabit. Quamobrem, hac a infantem etiam oportet pro Christo promissione facta, hunc parte sua per vos fidejussores spondere (donec ad eam ætatem pervenerit qua ipse pro se hoc idem valeat suscipere) se diabolo et omnibus ejus operibus abrenuntiaturum, verbo Dei sancto constanter crediturum, et mandata ejus obedienter serHæc itaque inter

vaturum.
rogo:

Abrenuntias, in nomine hujus infantis, diabolo et omnibus ejus operibus, inani pompæ et gloriæ mundi, et omnibus ejus cupiditatibus, cum carnis concupiscentiis, adeo ut eas sequi vel ab eis duci te non sis permissurus?

Resp. Abrenuntio iis omnibus.

Minister. Credis in Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem cœli et terræ?

Et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum, Dominum nostrum? Eumque conceptum esse de Spiritu Sancto, natum ex Maria Virgine; passum sub Pontio Pilato, crucifixum, mortuum, et sepultum : descendisse ad inferos, et tertia die resurrexisse; ascendisse ad cœlos, et sedere ad dexteram Dei Patris omnipotentis; et inde venturum esse in fine sæculi, judicare vivos et mortuos? Credis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum Communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam æternam post mortem?

Resp. Hæc omnia firmissime

credo.

Minister. Vis baptizari in hac fide?

Resp. Volo. Minister. Servabis igitur obedienter Dei sanctam voluntatem et mandata, et in iis ambulabis omnibus diebus vitæ tuæ ?

Resp. Hoc faciam.

Deinde dicat Sacerdos:

CONCEDE, misericors

infante ita sepeliatur, ut in eodem novus resurgat. Amen.

Concede ut in eo moriatur omne quod carnis est, vivat et crescat omne quod Spiritus. Amen.

Concede ut potestatem et vim habeat vincendi, ac triumphan

di, de diabolo, mundo, et carne. Amen.

Concede ut quicunque hic per ministerii nostri officium tibi consecratur, cœlestibus etiam virtutibus ornetur, et æterna præmia consequatur: per misericordiam tuam, Domine Deus, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

MNIPOTENS sempiter

dilectissimus Jesus Christus in ne Deus, cujus Filius remissionem peccatorum nostrorum, de latere suo pretiosissimo et aquam et sanguinem profudit: et discipulis suis jussit ut euntes docerent omnes

gentes, baptizantes eos In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: Respice, quæsumus, populi tui supplicationes; hanc aquam in mysticam peccati ablutionem sanctifica; et tribue ut hic infans nunc in ea baptizandus tuæ gratiæ plenitudifiliorum tuorum fidelium et nem consequatur, et in numero electorum semper permaneat. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »