صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

2

PRECUM PUBLICARUM 11186

Ecclesiae Anglicanac

[Book of Common Prayer. Church of Engi LATIN (77

A GULIELMO BRIGHT, S.T.P. 124;

824

ÆDIS CHRISTI APUD OXON. CANONICO, HISTORIÆ ECCLESIASTICE

PROFESSORE REGIO

[ocr errors]

ET

PETRO GOLDSMITH MEDD, A.M.

COLLEGII UNIVERSITATIS APUD OXON. SOCIO SENIORE

LATINE REDDITUS

EDITIO TERTIA

CUM APPENDICE

RIVINGTON

Londini, Oxonii, Cantabrigit
1877

PRO UNITATE.

Oratio.

DEUS, Pater Domini nostri Jesu Christi, unici Salvatoris

nostri, Principis Pacis; Da nobis, quæsumus, gratiam tuam, ut quanta per miseras nostras contentiones pericula incurrimus seriò in cordibus nostris recogitemus. Odium et præjudi. cium prorsus aufer a nobis, et cætera omnia piæ unitatis et concordiæ impedimenta; ut quibus unum est Corpus, unus Spiritus, una Spes vocationis nostræ, unus Dominus, una Fides, unum Baptisma, unus Deus et Pater omnium, ex hoc cor etiam unum sit et anima una; quatenus, uno sancto Veritatis et Pacis vinculo consociati, unanimes, uno ore, honorificemus Te. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

(Oratio ista Officio Proprio quod in Die Anniversario Accessionis Regis Anglia dicendum assignatur anno MDCCXV primum addita est.)

Ad Lectorem.

DAMUS tibi in manus, Christiane lector, Librum Precum Publicarum, quo hodie Ecclesia Anglicana utitur, Latine redditum.

Versionem nostram juxta Exemplar Recensionis anno MDCLXI factæ, vulgo appellatum 'The Sealed Book,' (in quo Articuli, quos vocant, Fidei et Religionis non inveniuntur,) fecimus; nisi quod placuit, primo, Regulas de Festis Mobilibus, utpote in hujusmodi opere minus necessarias, prætermittere; et secundo, mutationes, post eam Recensionem factam, auctoritate legitima sancitas observare. Quarum mutationum exemplo est juramentum de summa Regiæ Majestatis in hoc regno potestate; quod, hucusque in ipso Ordinationis ritu ab omnibus ordinandis vel consecrandis exactum, hoc ipso anno Auctoritas, tam Ecclesiastica quam Civilis, alio seorsim tempore exigendum decrevit.

Psalterii, quod secundum "Usum insignis et præclaræ 5 Sarisburiensis Ecclesia" distinximus, Epistolarum et Evangeliorum, cæterorumque omnium Sacræ Scripturæ

locorum vel locutionum, Vulgatum Textum hodie receptum exhibuimus.

Orationes, aliasque formulas, quas, e Breviariis vel Missalibus, aliisve Libris olim apud majores nostros in re Divina facienda usitatis, desumptas, Ecclesia in recensione antiquorum suorum Officiorum conservavit, omnes secundum textum veterem Latinum reddidimus.

Quodcunque recentioris addidit, in sermonem veteri Ecclesiæ Occidentalis linguæ quam proxime consentaneum redegimus.

Librum Latinum Publicarum Precum, anno MDLXo, ad usum "Collegiorum Cantabrigiæ, Oxoniæ, Wintoniæ, et Etoniæ," primo editum, in nostra versione conficienda non negleximus; nec tamen omnino imitandum putavimus, quippe qui nec publicam Ecclesiæ auctoritatem præ se ferret, nec, novis postea recensionibus factis, cum hodierno Libro satis consentiret.

Verbum 'Priest' visum est verbo 'Presbyter' eis in locis reddere ubi de ordine eorum ageretur qui in Ministerio Christi inter Episcopos et Diaconos locum habent; ubi autem de ipsa ministerii eorum exsecutione, verbo 'Sacerdos.'

Non possumus nobis persuadere quin permultis e Clero Anglicano pergratum foret, multis etiam piis studiosisque in Universitatibus et Collegiis nostris commorantibus, immo laicis nonnullis pie ac liberaliter in sinu Ecclesiæ

nostræ educatis, quotidianas Ecclesiæ psallendi et orandı formulas, in linguam tot per sæcula apud Occidentales vigentem redditas, manibus versare. Gratum etiam fore putavimus ea ipsa verba, (id quod plurimis in formulis accidit,) ante oculos habere quæ, a Doctoribus clarissimis, (quales fuere Leo ille Magnus, Evangelicæ veritatis propugnator illustris, et Gregorius, Magnus et ipse, qui gentem Anglorum Christo mancipavit,) originem ducentia, antecessoribus nostris, Bedæ Venerabili, Ælfredo Magno regi, sanctis episcopis Osmundo et Anselmo, cæterisque multa per sæcula, in pio cum cœlis commercio cordi fuere.

Speramus etiam hoc opus nostrum, si quorum doctiorum in manus venerit Christianorum, aut ex eis qui Ecclesiæ vel Latinæ vel Orientali aggregati sunt, aut ex aliis, quicunque sint, qui "æternæ Trinitatis gloriam agnoscunt et in potentia Majestatis adorant Unitatem,” qui “Unigenitum Dei Filium in veritate nostri corporis natum de Matre Virgine confitentur," veriorem Ecclesiæ Anglicanæ imaginem eorum charitati oblaturum esse, et demonstraturum eam tum Fidem vere Catholicam, tum regimen vere Apostolicum et primitivum, fideliter conservasse.

Misereatur Deus, precamur, universæ Ecclesiæ suæ; et omni, quantuluscunque sit, faveat conatui, qui faustum illum felicemque diem, tot votis, tot suspiriis exoptatum, maturare possit, cum iterum fideles totius Orbis Christiani

66

cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in charitate, solliciti sint servare unitatem Spiritus in vinculo pacis."

« السابقةمتابعة »