Bibliothque Latine-Franaise, 128

C. L. F. Pancoucke, 1831

340 - ... pluribus persuasio inerat antiquis sacerdotum litteris contineri, eo ipso tempore fore ut valesceret Oriens profectique Iudaea rerum poterentur. quae ambages Vespasianum ac Titum praedixerat: sed vulgus, more humanae cupidinis, sibi tantam fatorum magnitudinem interpretati ne adversis quidem ad vera mutabantur.
266 - Veledae. ea virgo nationis Bructerae late imperitabat, vetere apud Germanos more, quo plerasque feminarum fatidicas et augescente superstitione arbitrantur deas. tuncque Veledae auctoritas adolevit; nam prosperas Germanis res et excidium legionum praedixerat.
340 - ... fuisse accepimus. arma cunctis qui ferre possent , et plures quam pro numero audebant. obstinatio viris feminisque par; ac si transferre sedes cogerentur, maior vitae metus quam mortis.
250 - Fatali nunc igne signum coelestis irae datum, et possessionem rerum humanarum Transalpinis gentibus portendi," superstitione vana Druidae canebant.