صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ratio est, quòd timor servilis versetur circa peccatum ut pœnæ inductivum ; atqui affectus vitans peccatum ut pœnæ inductivum, non est contrarius affectui peccati secundùm se: ergo timor servilis se solo illum non penitus retractat nec excludit: : nam ut dicit S. Aug. lib. 2. "contra adversa"rium legis." cap. 7. "Desiderium peccandi non extinguitur, nisi contrario desiderio rectè faciendi, ubi fides per dilectionem operatur."

66

66

Obj. Timor potest tollere omne illud, quod est causativum timoris; atqui ille affectus peccati non penitus retractatus est causativus timoris: ergo timor se ipso solo potest illum tollere.

R. Disting. maj. timor potest tollere omne illud, quod est causativum timoris, imperando et impetrando alios actus, concedo maj. timor potest tollere omne illud, quod est causativum timoris, se solo, neg. maj. patet, quia aliàs timor se solo deberet posse tollere defectum actûs spei et charitatis, in casu, quo aliquis obligatus elicere istos actus, timeret propter eorumdem omissionem incurrere gehennam : sicuti ergo in hoc casu timor non potest tollere defectum spei et charitatis, nisi introductis istarum virtutum actibus, ita in alio casu timor non potest tollere affectum peccati secundùm se, nisi introductà sufficienti displicentiâ peccati secundùm se, seu contrario desiderio rectè faciendi, ut loquitur S. August.

Obj. II. Timor juxta antedicta potest excludere voluntatem peccandi absolutam : ergo etiam voluntatem antecedentem, quod minus est.

R. Neg. conseq. ratio disparitatis est, quòd ad excludendam voluntatem absolutam, sufficiat absoluta voluntas omittendi peccatum, ex quocumque motivo procedat ; sed ut excludatur voluntas antecedens debet peccatum displicere secundùm se, seu potiùs non placere: unde plus requiritur ad excludendam voluntatem antecedentem quàm absolutam.

Obj. III. Doctrina quæ negat per timorem excludi omnem peccandi voluntatem videtur damnata in hac 64. propositione Quesnelli: "Timor non nisi manum cohibet: "cor autem tamdiu peccato addicitur, quamdiu ab amore “justitiæ non ducitur.”

R. Sensus prioris partis propositionis est, quòd timor tantùm cohibeat manum seu opus externum peccati, sicque internè adhuc peccetur: juxta nos autem timor non tantùm cohibet actum externum, sed etiam internum correspondentem, item internum completum, ut iræ, superbiæ, &c. etiam

actum internum inefficacem seu conditionatum circa actum externum, v. g. peccarem si non esset infernus.

66

In secunda parte cor autem," &c. intelligitur affectus actualis vel virtualis peccati, ut patet ex propositione 62. in qua dicitur, quòd ille, qui solo timore pœnæ abstinet à peccato, illud in corde committat. Verùm voluntas antecedens nullum importat actuale peccatum, cùm supponatur habitualis.

N. 107. DE DESPERATIONE.

S. Thom. 2. 2. quæst. 20.

I. Vitia spei opposita. II. Desperatio, III. Potest esse sinè infidelitate. IV. Desperationis gravitas. V. Ejus origo. VI. Remedia contra desperationem.

QUÆNAM sunt vitia spei opposita ?

I. R. Principaliter et directè hæc duo, desperatio et præsumptio: prior opponitur per defectum, altera per

excessum.

Quid est desperatio?

II. R. Est diffidentia assequendi beatitudinem vel media ad illam igitur desperatio non consistit in omissione actûs spei, aut in mera non expectatione: sed in quodam positivo recessu à beatitudine vel à mediis tanquam quæ sunt obtentu impossibilia, vel nimis difficilia, vel non futura.

Collige, quòd, sicut spes, ita desperatio opposita resideat in ipsa voluntate; adeo ut sit quædam nolitio prosecutionis beatitudinis. Hinc judicium, quo quis putat, se à beatitudine excludendum, non est propriè desperatio, etsi sit quid prævium et inducens ad desperationem. Imò, ut observat Herincx, cum tali judicio, saltem non plane firmo, sed formidoloso, potest consistere actus spei, quo quis nihilominus velit ad beatitudinem contendere, si fortè sit misericordiæ locus.

An desperans semper amittit fidem, cùm, dicere beatitudinem esse impossibilem, hæreticum sit?

III. R. Cum. S. Thom. art. 2. negativè: quia potest quis judicio universali speculativè judicare in Ecclesia esse remissionem peccatorum ac beatitudinem æternam, quod ad fidem pertinet, etsi erret judicio particulari practico, quo apprehendit, quòd Deus non sit ipsum salvaturus: ac ideo non sit ipsi sperandum. Sicut, ut dicit S. Thom. eligens fornicationem errat in judicio particulari practico, cùm

tamen retineat universalem æstimationem veram secundùm fidem, scilicet fornicationem esse peccatum mortale.

Error autem ille provenire potest ex eo, quòd quis ex aliquibus conjecturis putet, se non esse prædestinatum, sive sibi non esse dandam gratiam, quâ pæniteat, vel quòd videat, se ita intricatum peccatis, ut reputet quasi impossibile, sese extricare, et ideo animum despondeat.

Quantum peccatum est desperatio?

IV. R. Cum S. Thom. art. 3. est peccatum gravius, quàm quod opponitur virtutibus moralibus: quia spes est virtus dignior; est tamen peccatum ex specie sua minus, quàm odium Dei, vel infidelitas; quia hæc sunt contra Deum secundùm quod est in se desperatio autem est contra Deum, secundùm quod ejus bonum à nobis participatur.

Insuper notat S. Thom. in "Corp." quòd, licèt hoc peccatum non sit omnium gravissimum, sit tamen præ cæteris periculosius: quia per spem revocamur à malis, et ad bona adducimur, ac ideo sublatâ spe, homines irrefrænatè ruunt in vitia juxta illud Jeremiæ c. 18. V. 12. " Despera"vimus: post cogitationes enim nostras ibimus, et unus"quisque pravitatem cordis sui mali faciemus."

66

Hæc intellige de desperatione plenè deliberatà; aliud namque est de desperationis motibus non plenè deliberatis, ortis sæpe ex tentatione diaboli, vacuitate cerebri, complexione malancholicâ, &c.

Undenam oritur desperatio?

V. R. Proximè oritur ex apprehensione, quâ quis judicat, se à beatitudine excludendum.

Remote oritur ex acedia, tristitia et dejectione animi, quâ quis reputat nimis difficile esse bene vivere; atque ita refugit labores bonorum operum, et beatitudini quodammodo renuntiat.

Nonnunquam etiam oritur ex luxuria : quia per eam homo ita carnalis efficitur, ut spiritualia fastidiat, vel quia istæ delectationes ita sunt adhæsivæ, ut facilè quis apprehendat, se animum ab illis nunquam aversurum ; et hoc modo etiam ex aliis peccandi affectibus oriri potest desperatio.

Quænam sunt remedia contra desperationem?

VI. R. Alia sunt remedia specialia contra causam remotam, ut contra acediam, quæ breviter habes Num. 147. "de peccatis," et contra luxuriam, vide Num. 298. "de speciebus luxuriæ." Generatim remedia esse possunt firma fides de misericordia Dei erga peccatores, consideratio amoris Christi, qui in crucem actus Patrem pro suis

crucifixoribus oravit, ut nos doceret, tametsi illum propriis manibus crucifixissemus, nihilominus hanc noxam se nobis condonaturum lubentissimè.

Proponi etiam utiliter poterunt exempla peccatorum, qui magni evaserunt Sancti, ut David, Magdalena, Augustinus, &c. vide plura apud Du Jardin.

In promptu habeat Confessarius loca ad spem provocantia, qualia multa sunt magnæ energia in Scriptura Sacra.

Denique desperantes benignè debent suscipi à Confessario, et haberi tanquam tales, qui sunt in gravi vel extrema necessitate ob periculosissimam eorum dispositionem.

N. 108. DE PRESUMPTIONE.

S. Thom. 2. 2. quæst. 21.

I. Pelagiana, II. Calviniana. III. Præsumptio per se levior est quàm desperatio. IV. An tollat habitum spei. V. Ejus origo. VI. Remedia.

QUID est præsumptio, vitium spei oppositum ?

R. Est temeraria expectatio beatitudinis vel mediorum ad illam.

Quotupliciter peccatum hoc committi potest?

I. R. Tripliciter, sive triplex est quasi præsumptionis species: prima est, quâ beatitudo expectatur, non propriè ex bonitate aut gratia Dei, sed sine speciali auxilio Dei, ex propria virtute, seu propriis viribus, quomodo Pelagiani præsumebant; et hinc præsumptio hæc Pelagiana vocatur.

II. Secunda est, quæ innititur inordinatè bonitati Dei, quomodo scilicet salus expectatur à sola Dei misericordia et liberalitate, Christique meritis absque propria pœnitentia et coöperatione per bona opera: talis est nostrorum sectariorum præsumptio, qui per solam fidem in Christum sine bonis operibus beatitudinem expectant. Hæc species, ait S. Thom. art. 1. ad. 1. gravior est, quàm præcedens.

Tertia species præcedentibus levior, quâque non rarò laborant ipsi Catholici, illa est, quâ quis quidem confidit in auxilio divino, ac mediis, quibus Deus salutem dare decrevit ; sed excedit in eo, quòd temerariè sibi hæc media polliceatur in vita vel in fine vitæ, v. g. per intercessionem Divæ Virginis, cui quidam satis esse credunt, si quidpiam in ejus honorem facere soleant, quamquam interim de emendatione vitæ non curent.

Utrum peccatum est majus, præsumptio an desperatio?

III. R. cum. S. Thom. art. 2. gravior est desperatio : quia magis proprium est Deo misereri et parcere, quàm punire, propter infinitam ejus bonitatem; illud enim convenit Deo secundùm se, hoc autem secundùm nostra peccata. An peccare sub spe veniæ, peccatum auget vel minuit ? R. Cum S. Thom. a. 2. ad 3. "Peccare cum proposito "perseverandi in peccato sub spe veniæ, ad præsumptionem pertinet, et hoc non minuit, sed auget peccatum: pecca❝re autem sub spe veniæ quandoque percipiendæ, cum "proposito abstinendi à peccato et pœnitendi (non tamen “in fine vitæ tantùm) de peccato, hoc non est præsump❝tionis; sed peccatum diminuit; quia per hoc videtur ha"bere voluntatem minùs firmatam ad peccandum.".

Infert Peringuè:

1o. In confessione exprimendum esse, quòd quis peccaverit ex motivo se in fine vitæ convertendi: quia præter peccatum ex hoc motivo commissum, præsumptionis vitium incurrit.

2o. In confessione exprimendum esse, si quis hodie peccet mortaliter, quia equidem cras aliud peccatum mortale debet confiteri, hoc prætextu, quòd utrumque eâdem confessione sit remittendum : quia talis præsumit tam facilem esse plurium quàm unius veniam.

An per præsumptionem amittitur habitus spei?.

IV. R. Amittitur per præsumptionem primæ et secundæ speciei: tertia verò non videtur tollere habitum spei: quia rationem et fundamentum ejus non destruit.

Ex quo fonte oritur præsumptio?

V. R. cum S. Thom. art. 4. quòd, si propriæ virtuti innitatur, procedat ex vana gloria: si autem inordinatè innitatur divinæ misericordiæ vel potentiæ, oriatur directè ex superbia: quia talis tanti se æstimat, ut se non putet ob peccata à beatitudine excludendum.

[ocr errors]

Quænum sunt remedia contra præsumptionem? VI. R. De remediis præsertim contra vanos præsumptionis tertiæ speciei prætextus, consule Du Jardin de Officio "Sacerdotis :" eis adjunge opera humilitatis, aliaque quæ corrigunt superbiam.

Nota, cùm frequentius peccetur per præsumptionem, quam per desperationem, in publico contra illam magis, quàm contra hanc, agendum est.

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »