صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

potest satisfieri legi, quia non ponitur actus præceptus quoad substantiam: ita per Communionem sacrilegam non satisfit legi; quia præcipitur devota Communio.

II. Legi particulari (exceptâ lege charitatis Dei, cui repugnat omne peccatum) potest satisfieri per actum malum, si tamen bonus sit in illo genere virtutis vel rectitudinis, quam lex præcipit, seu quam lex respicit ex fine intrinseco, vel motivo formali proximo: sic præcepto justitiæ satisfit per actum formaliter justum, seu positum secundùm rectitudinem et regulas justitiæ, licèt ille actus aliunde, v. g. ex fine aliave circumstantia iracundiæ, aversionis, &c. sit malus: ratio est, quòd actus præceptus ponatur quoad substantiam; nam pro justitia privatim considerata sufficit actum esse justum: et removere ab illo actu malum, v. g. iracundiæ, non spectat directè ad virtutem justitiæ, sed ad virtutem temperantiæ: similiter legi Ecclesiæ de jejunio satisfieri potest per actum positum secundùm rectitudinem virtutis abstinentiæ, etiamsi actus aliunde habeat defectum, v. g. vanæ gloriæ.

Obj. I. Dum actus est malus, non ponitur actus præceptus.

Probatur lex præcipit actum bonum, non malum : ergo, &c.

[ocr errors]

secun

R. Dist. assump. Lex præcipit actum bonum " “dùm quid” et in certo genere rectitudinis, conc. assumpt. lex particularis præcipit actum undequaque bonum, nego assumpt.

Unde non dicitur, per actum malum, quatenùs est malus, satisfieri legi, sed quatenùs habet rectitudinem vel bonum virtutis quæ præcipitur: sic per actum injustum non satisfit legi justitiæ, nec per actum intemperantiæ legi temperantiæ, quia rectitudo præcepta hic deficit, et nulla virtus repugnat sibi ipsi.

Itaque propriè et formaliter loquendo, nemo peccando satisfacit legi, sed peccans potest satisfacere legi particulari in rectitudine virtutis, contra quam non peccat: potest enim plerumque rectitudo unius virtutis simul stare cum defectu contra aliam virtutem, et sic potest haberi rectitudo quæ præcipitur, licet simul habeatur defectus, seu peccatum contra aliam virtutem.

Obj. II. Saltem legibus Ecclesiæ non potest satisfieri per actum malum.

Probatur: Ecclesia non tantùm præcipit rectitudinem virtutis, sed etiam intendit actus simpliciter bonos: ergo, &c.

R. Nego assumpt. Ratio est, quòd illa intentio Ecclesiæ tantùm spectat ad finem extrinsecum legis, non ad intrinsecum: finis autem extrinsecus non cadit sub præcepto, juxta dicta N. 48.

Si verò quodam casu Ecclesia præciperet actum simpliciter et undequaque bonum, et hoc declararet; tum isti præcepto non satisfieret per actum malum; quia non poneretur actus præceptus.

Notandum, nunquam satisfieri legi per actum malum, dum aliqua circumstantia istius actûs positivè et directè excludit finem intrinsecum legis, vel motivum formale prox. imum præcipientis: ita per Communionem sacrilegam non satisfit præcepto Ecclesiæ; quia directè excluditur finis intrinsecus, qui est unio cum Christo.

Pariter si superior aliquis indixisset jejunium ad placandum Deum in aliqua calamitate, non satisfieret præcepto per jejunium relatum ad finem licèt venialiter tantùm malum, si finis ille sit unicus, et non duplex, ob quem actus possit simul esse bonus et malus juxta supra dicta "de "Actibus Humanis" Num. 69. Ratio est, quòd ille finis malus directè repugnat motivo formali proximo præcipientis, quod est placare Deum; etenim actu malo non placatur Deus, sed potiùs irritatur.

N. 53. AN UNICO ACTU POSSIT SATISFIERI PLURIBUS PRÆCEPTIS.

I. Unico actu satisfit pluribus præceptis. II. Nisi cadant super diversam materiam.

I. RESP. 1°. Unico actu potest satisfieri pluribus præceptis, dum illa præcepta vel obligationes cadunt super eandem materiam particularem, sive super eundem actum; quia, dum plura præcepta non exigunt nisi unum actum, ponendo illum actum, ponitur totum, quod exigunt: hinc Sacerdos beneficiatus unâ Horarum recitatione satisfacit ordini et beneficio.

II. 2°. Si plura illa præcepta vel obligationes cadant super diversam materiam, sive super distinctos actus, tunc satisfit illis unico actu; quia ista præcepta exigunt plures actus, ac adeo non satisfit unico: hic qui vovit jejunium aut Missam ex speciali motivo, non satisfacit per jejunium aut Missam aliunde præceptam.

Undenam dignosci potest, plura præcepta cadere super eandem vel diversam materiam ?

R. Ex intentione præcipientis expressa, ex verbis, consuetudine, aut aliis circumstantiis: quibus attentis, si dubium restet, judicandum est plura præcepta cadere super diversam materiam; tum quia hoc est tutius, tum quia regulariter præceptum novum superveniens solet cadere in novam seu aliàs non præceptam materiam; jam autem, ut habet Regula 45. juris in 6. "Inspicimus in obscuris, quod est "verisimilius, vel quod plerumque fieri consuevit."

Ita Confessarius solet pro pœnitentia imponere opera aliunde indebita, quia intendit injicere novum onus in pœnam peccatorum: si autem secùs aliquando facit, solet id expressè declarare.

Quid si Confessarius injungat pro pœnitentia, ut Pœnitens per mensem singulis diebus intersit Sacro et nihil aliud. exprimat an satisfaciet unico Sacro die Festo?

R. cum Antoine et Collet affirmativè: quia, ut observat Collet, tunc Confessarius præsumi potest concedere, ut pœnitens satisfaciat unico actu præcepto Ecclesiæ et ipsius Confessarii, dum pœnitentia adhuc satis longa manet, ut videri possit peccatis proportionata, quod locum habet in casu posito.

Aliud est, si alioquin pœnitentia injuncta nulla aut penè nulla remaneret; tunc enim Confessarius præsumeretur imposuisse obligationem diversam ab aliunde contracta: et hinc, si Confessarius injungat operario, ut v. g. per tres menses diebus Dominicis audiat Sacrum, tenebitur, nisi aliud exprimat, illis diebus duas Missas audire.

Si quis verò unico actu intenderit satisfacere pluribus obligationibus, censebitur satisfecisse majori et magis urgenti. Si quis autem uni obligationi præ alia satisfacere intenderit, isti, non alteri satisfecisse judicatur, nisi cum expressa voluntate implendi unam, habuisset voluntatem implicitam aut interpretativam implendi alteram : et ita qui vovit audire Missam cui interfuit die, quem ignorabat esse festivum, satisfacit præcepto Ecclesiæ, non voto.

N, 54. AN EODEM TEMPORE POSSIT SATISFIERI PLURIBUS PRÆCEPTIS PER PLURES ACTUS?

I. Licet recitare Horas sub Missa de præcepto. II. Tamen nisi adsit justa causa, non convenit.

RESP. affirmativè, modò illi actus sint inter se compatibiles, et præcepta illa non sint diversis temporibus affixa:

ratio est, quia totum hic habetur, quod Legislatores præcipiunt; sic se mutuò non impediunt peregrinatio ex voto et recitatio Divinii Officii ex præcepto Ecclesiæ. E converso se invicem impediunt cantare in choro et excipere Confessiones: item confiteri sacramentaliter, et die Festo audire Missam sunt actus incompatibiles, saltem dum confessio est prolixior; quia impedit attentionem requisitam ad devotam Missæ auditionem.

I. Solet hic inquiri, utrùm ille, qui tempore Missæ cbligationis recitat Horas Canonicas, eodem tempore satisfaciat utrique obligationi?

Responsio affirmativa hodiedum est communis: quia attentio ad auditionem Missæ requisita et sufficiens est, quâ quis animum applicat ad Deum colendum per preces, meditationes aut alios pios mentis affectus: hæc autem attentio non impedit neque excludit attentionem requisitam ad Horas Canonicas: eodem modo sicuti recitatio Rosarii ex usu piorum non censetur impedire attentionem ad Missam.

Accedit, Ecclesiam non præcipere, ut fideles verbis Missæ intendant, sed ut, verbis etiam non auditis, piè et devotè intersint Sacrificio.

Hinc docent Sylvius, Henricus à S. Ignatio, &c. sub Missa obligationis recitari etiam posse preces aliunde debitas, v. g. ex voto vel pœnitentia Sacramentali.

II. Sed, inquit Steyaert, in Clericis, quos ad sensum verborum in Horis, et ad mysteria in Sacrificio Missæ attendere decet, nullo modo utraque functio simul citra necessitatem convenit: unde Cajetanus et Navarrus dicunt, esse peccatum veniale, si id fiat sine justa causa. Et sanè indicium foret exiguæ charitatis erga præcepta Deum colendi in illis, qui hoc sine causa facerent, maximè cùm tales tempus, cui pepercerunt, soleant in otio et nugis terere.

QUÆSTIO VII.

DE MODIS QUIBUS LEX CESSAT.

N. 55. DE MODIS QUIBUS LEX CESSAT.

S. Thom. 1. 2. quæst. 96. et 97.

1. Lex cessat variis modis. II. Non tamen morte Legislatoris. III. Statuta Synodalia non cessant morte Episcopi.

PATET ex hactenùs dictis circa legem, præcipuè huma

nam, varia debere considerari, ut verba legis, voluntatem Legislatoris, usum, necessitatem, consuetudinem, &c. ex quibus fit, ut aliquando lex aut pars legis mutetur.

I. Hinc necesse est quærere de variis modis, an et quomodo per illos lex cesset ex toto vel ex parte : et primò agemus de interpretatione legis, 2o. De epïkeia, 3o. De abrogatione legis, 4°. De derogatione, 5°. De irritatione legis, 60. De consuetudine contraria, 7°. De cessatione finis, 8°. De dispensatione, 9o. De privilegiis, 10°. De mutatione materiæ vel subjecti, 11°. De necessitate, et tandem de impotentia seu impossibilitate.

Priùs tamen inquirendum est, an statuta sive leges expirent morte legislatoris : quæ quæstio præcipuè instituitur de Statutis Episcopalibus ?

II. R. Legem de se esse perpetuam, nec cessare morte Legislatoris, dictum est initio hujus tractatûs, et fusè probat Suarez lib. 1. de legibus" cap. 10. Quantùm ad statuta seu constitutiones Episcopales, in primis certum est, inquit Benedictus. XIV. lib. 13. " de Synodo Diocesana❞ cap. 5. constitutiones factas ab Episcopo in Synodo in robore suo permanere, quamvis Episcopus è vita discesserit, vel Episcopatu se abdicaverit, aut ad aliam Ecclesiam sit translatus.

III. Quantùm ad statuta ab Episcopo extra Synodum facta, et per simplex edictum promulgata, Barbosa et alii quidam Canonista putant ista cessare per obitum Episcopi : at meliùs censent alii, ut idem Pontifex eodem loco dicit, qui illis statutis eandem tribuunt perpetuitatem, quam omnes concedunt statutis Synodalibus; quia statuta Sydonalia vim suam unicè obtinent ab authoritate et jurisdictione Episcopi:

« السابقةمتابعة »