صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

XI. R. Distinguendo: iter facere naturale pedibus, equo, navi, &c. simpliciter non est prohibitum directè; quia est opus naturale; iter instituere cum conditionibus servilibus, prohibitum est, ut v. g. portare merces aliave onera, ducere jumenta onusta, naves aut currus onustos, &c. Potest tamen in prioribus peccari venialiter, quando nimium tempus eis impenditur, atque impeditur, quominùs mens rebus divinis debitè vacare possit.

N.82. DE GRAVITATE MATERIÆ PRO LABORE

SERVILI.

III.

1. Materia gravis. II. Materiæ parvæ coalescunt. Illicitum est laborare per animalia, IV. Vel per amentes. V. Gravitas materiæ in strepitu judiciali et mercatu.

QUÆNAM in hoc præcepto censetur materia gravis sufficiens ad peccatum mortale ?

I. R. Bonacina et Collet putant, laborem servileın ad unam horam protractum esse materiam gravem: Marchantius requirit tres horas: La Croix verò cum communiori sententia statuit duas horas: videtur tamen cum Suarezio simul attendi debere operis qualitas; adeo ut, si opus sit valde servile, minus; si valde leve, majus temporis spatium requiratur.

Quandonam materia coalescit hic?

II. R. 1°. Quando interruptè, sive diversis ejusdem diei temporibus fiunt opera servilia ab eodem homine; secùs quando diversis fiunt diebus.

2o. Quando plures in gratiam unius, v. g. mandantis laborant serviliter eodem die, sive successivè sive simul laborent, ut dictum est N. 162. "de Peccatis."

Sic herus mandans decem famulis, ut unusquisque per horam laboret serviliter, censetur peccare mortaliter; quia ipse æquivalenter laborat omnium manibus, et facit opus servile decem horarum.

Obj. Qui mandat docem hominibus, ut quisque die jejunii frustulum panis edat, non peccat mortaliter: ergo nec mandans in casu.

R. Disparitas est, quòd labor istorum hominum cedat atque fiat Domino mandanti, cui illicitum est per alios laborare: sed esus ille vel nutritio fit divisim illis ipsis, qui manducant, nec dicitur mandans per alios manducare.

An est licitum facere opera servilia per animalia, v. g. per equos ?

III. R. Cum Catechismo Romano negativè; quia censetur homo ipse laborare per illa, cùm illa non sibi sed domino laborent: hoc distinctè expressum fuit Exodi cap. 20. V. 10. "Non facies omne opus in eo, tu et filius tuus “et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum et "advena."

Obj. Animalia non sunt apta sanctificare diem: ergo nec possunt profanare.

R. Illa animalia per seipsa diem Festum non profanant, sed ille, qui per ea laborat, cùm ipsi prohibitum sit per illa laborare.

Eâdem ratione prohibitum est laborare per molendinum, quod vento aut aquis agitur. Quædam tamen molitoribus in decreto Illustrissimi Hovii permittuntur.

IV. Ex his patet, etiam illicitum esse, mandare perpetuo amenti, ut laboret serviliter; quia mandans per amentem, sicut per instrumentum aut per animal, laborare censeretur.

Nec obstat, licitum esse tali mandare, ut carnes edat die jejunii disparitas enim est, quòd mandans non censetur per amentem edere carnes, ita ut agat contra mortificationem propriæ carnis censeatur verò per amentem laborare.

Hinc etiam, ut observat Collet, non licet Ethnicum aut infidelem applicare ad opera servilia die Dominico vel Festo.

V. Nota, pro gravitate materiæ in strepitu judiciali non ita attendendum esse tempus, quàm qualitatem operis ; et idem est pro mercatu: atque ita si sit, v. g. publica venditio domûs, censebitur materia gravis.

N. 83. DE CAUSIS EXCUSANTIBUS OPERA

SERVILIA.

1. Causæ excusantes II. Sunt necessitas. III. Et evitatio damni.

QUÆNAM sunt causæ, ob quas prædicta opera die Festo licitè exerceri possunt?

I. R. Solent assignari hæ quatuor: scilicet 1°. Necessitas, 2°. Pietas in Deum vel proximum, 3°. Consuetudo, et 4°. Dispensatio. Ad has quatuor reliquæ ab aliis assignatæ reduci possunt.

Quid intelligitur per necessitatem?

II. R. Intelligitur salus vel conservatio corporis proprii, vel alterius, aut boni communis.

Item conservatio rei aliàs perituræ, evitatio damni vel incommodi notabilis, &c. Hinc deduces sequentia :

1o. Excusantur medici et pharmacopolæ parantes medicinas pro infirmis, ex causa necessitatis proximi.

2o. Ob necessitatem aliquando licet molere et pinsere, utì latiùs videri potest in decreto Illustrissimi Hovii citato Numero 81. in quo etiam declaratur, quid liceat diebus Festis braxatoribus, lanionibus, aliisque opificibus.

3o. Excusantur servi et ancillæ pauperes, reficientes vestimenta sua, dum aliis diebus tempus non habent, nec habent quo mediante aliis reficienda tradant. Peccant interim eorum Domini, dum necessarium tempus non concedunt.

Notatur tamen practicè, necessitatem hanc partim pro. venire ex malitia et avaritia Dominorum, partim ex pigritia famulantium, qui ideo sæpè non omni culpâ vacant.

40. Pariformiter excusantur coqui parantes cibos die Festo: alii illos excusant propter consuetudinem, etiam dum parant cibos deliciarum et ad convivii superfluitatem.

50. Titulo necessitatis solent excusari conficientes vestes lugubres die Festo, si absolutè aliâ die confici nequeant. Item Fabriferrarii calceantes equos ob necessitatem itinerantium.

60. Ob necessitatem excusantur milites die Festo dimicantes, eaque omnia peragentes, quæ ad victoriam obtinendam congrua judicantur.

Quale damnum hìc comprehenditur sub necessitate?

III. R. Christus Matth. cap. 12. significat ovem aliudvè animal, si die Festo in foveam inciderit, eripi posse, idque ad damnum avertendum.

Sic licet laborare serviliter, dum opus inceptum sine damno notabili interrumpi nequit, utì v. g. contingit in confectione ferri, vitri, &c.

Ob eandem rationem licitum est laborare in messe vel vindemia, quando aliàs ex tempestate, pluviâ aut simili causa notabile damnum imminet.

Hoc tamen notato, quòd dum extraordinarius labor publicè fieri debet, oporteat petere licentiam ab Officiali Episcopi, vel in locis remotioribus ab Archipresbytero districtùs, aut à Pastore loci, qui in illis casibus ex consuetudine, ait Bonacina cum aliis, dispensant: debetque hæc licentia declarari seu notificari Officiali Regio ejusdem loci, ne ille, eos mulctando, actus juris inutiles faciat. Eadem licentia pro labore occulto petitur, quando causa excusans non est evidens, ut tunc valeat per modum dispensationis.

Hinc notandum, legem Mosaïcam non fuisse universalem, ac Ecclesiam universalem tunc formatam fuisse partim ex Judæis, partim ex Gentilibus incircumcisis. Et ita Job, Naaman Syrus, et alii fuerunt cultores Dei et fideles.

Obj. Gentiles debebant observare Decalogum æquè ac Judei: ergo legi veteri subjiciebantur.

R. Dist. anteced. Gentiles debebant observare Decalogum et præcepta moralia, quatenùs erant legis naturæ, cujus præceptis omnes homines subjiciuntur, conc. antec. quatenùs spectabant ad legem Mosaïcam, neg. antec. Unde ait S. Thom. art. 4. in "Corp." quantùm ad illa, quæ lex vetus superaddebat (legi naturæ) non tenebantur aliqui ad observantiam legis veteris, nisi solus populus Judæorum.

Inferes: ergo non erat ratio, cur Gentilis fieret Proselytus, cùm lex esset merum onus.

R. S. Thom. ibid. ad 3. Gentiles perfectiùs et securiùs salutem consecutos fuisse sub observantiis legis, quàm sub sola lege naturali: nunc Laïci transeunt ad Clericatum et Sæculares ad Religionem, quamvis absque hoc possunt salvari.

Nota ex S. Thom. art. 1. ad 3. quòd quamvis lex vetus gratiam non conferret, tamen hominibus sub lege constitutis non deesset gratia, per quam salvari poterant; et sic Deus non deficiebat hominibus, quia eis daret auxilia salutis.

Conclude, legem veterem quà talem, non fuisse necessariam necessitate medii ad salutem, sicut lex nova necessaria est.

N. 77. DE VARIETATE PRÆCEPTORUM LEGIS

VETERIS.

S. Thom. quæst. 99.

I. Cæremonialia, II. Et Judicialia.

QUOTUPLICIA erant præcepta legis veteris?

R. Triplicia, nempe moralia, cæremonialia et judicialia. Moralia dicebantur præcepta legis naturæ, etiam illa, quæ mediatè et remotè ad legem naturæ reducuntur: et ita præcepta actuum Fidei, Spei et Charitatis, aliarumque Virtutum supernaturalium præceptis moralibus annumerantur; quia naturalis lex supernaturali lumine illustrata dictat, præfatos actus esse frequentandos.

Quæstione 100. art. 3. in "Corp." docet S. Th. Decalogum convenienter componi ex secundariis juris naturæ

N. 84. DE TITULO PIETATIS EXCUSANTE.

I. Excusat pietas in Deum et proximum.

QUID intelligitur per titulum pietatis, ob quem licet serviliter operari die Festo?

I. R. Intelligitur pietas in Deum sive Cultus Divinus, et pietas in proximum sive opus charitatis.

[ocr errors]

Hinc licet die Festo adferre necessaria ad Sacrificium, pulsare companas, deferre crucem et Imagines, ornare Altaria, &c. ita Catechismus Romanus adducens sententiam Christi Domini Matth. cap. 12. V. 5. "Sacerdotes in Templo Sabbatum violant, et sine crimine sunt:" hoc est, Sacerdotes faciunt in Templo opera laboriosa mactando animalia ad Sacrificium, ea excoriando, ligna componendo, &c. et sic secundùm externam apparentiam videntur violare Sabbatum; nam si opera illa non fierent ex pietate in Deum, Sabbatum violarent.

Obj. Non licet die Festo ædificare Templa, conficere calices, &c. ergo pietas non excusat.

R. Neg. conseq. Ratio est, quòd opera hæc principaliter sunt servilia mechanica, quæ remotè tantùm et præsuppositivè ad cultum Dei se habent.

Pro quo nota, alia esse opera pietatis "de se," prout sepelire mortuos, servire infirmis, &c. et hæc semper licent: alia sunt opera pietatis tantùm per accidens et remotè, quatenùs ad pietatem ordinantur, ut Domos Religiosas, Templa, Calices fabricare, &c. et hæc non sunt licita, nisi alia ratio accedat: quia observatio Festi est opus Religionis per se et in præcepto, adeoque præferri debet operibus pietatis per accidens et liberis.

An licet pro alio laborare gratìs, v. g. terram fodere, metere grana, &c. cùm hæc sint opera charitatis?

R. Neg. nisi concurrat causa necessitatis ; quia similia sunt opera principaliter servilia, et tantùm per accidens charitatis, scilicet ex intentione operantis: opera autem per accidens charitatis non sunt licita, nisi adsit alia ratio: et sic in necessitate potest quis alium adjuvare, introducere messem, &c. etiamsi inde lucrum perciperet.

An licet laborare die Festo eo fine, ut lucrum detur pauperibus vel Ecclesiæ ?

R. Negativè; quia non est necessitas dandi eleemosynam, nisi ex illis, quæ servatis Ecclesiæ præceptis superflua sunt si verò pauper vel Ecclesia foret in tali necessitate, ut ipsi liceret laborare, tum etiam licitè laborares pro ipso,

« السابقةمتابعة »