صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

September 1 bis October 19 setzt. Da jedoch in der Urk. die Beurkundungen dreier verschiedener Schenkungsacte zusammengefasst sind, in deren letzter der Propst Asmar als verstorben bezeichnet wird, ist es höchst wahrscheinlich, dass hier eine spätere Beurkundung dieser drei Schenkungsacte vorliegt. Eine Aenderung der in der Urk. angegebenen Datirung ist demnach nicht erforderlich.

174.- Erzbischof Adelbert I. von Mainz bekundet, dass die Rhein

gräfin Ludgardis mit Zustimmung ihrer Neffen, des Rheingrafen Embricho III. und Wulfrichs von Winkel, dem Kloster Bleidenstatt ihre Erbgüter zu Erbach, Geisenheim und Hausen zur Stiftung der Memorien ihrer namentlich

bezeichneten Verwandten geschenkt habe. — 1126.

In nomine sancte et individue trinitatis. Adelbertus dei gratia Maguntinus archiepiscopus et apostolice sedis legatus. Pontificali nostre convenit solertie, ut ea que pro augendo monastice religionis zelo pie et salubriter fiunt, perpetuo litterarum (testimonio) confirmemus. Hinc notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod religiosa quedam domina Ludgardis nomine pro sua salute suorumque parentum cogitans cum consensu Embrichonis comitis Ringowie et Wulfrici de Winkla, nepotum suorum, omnem substantiam hereditatis sue in Ebirbach videlicet III. mansos, in Gisenheim curtem unam et aliam curtem in Husen cum omnibus attinentiis suis, hoc est agris, vineis, edificiis, areis, silvis, pratis et omnibus dominicalibus, que specialiter hucusque ad usus suos respiciebant, religiosis dominis abbati et conventui in Blidenstat liberaliter contulit perpetuo possidenda ea scilicet ratione, ut in quodam mense anni cuiusdam anniversarium pro remedio anime sue, Ludwici comitis et Sophie parentum suorum, Mechtildis de Stecklinberg amite sue, Embrichonis comitis, domini Ludwici abbatis fratrum suorum et Hiltrudis sororis sue nominatim habeatur, ipsa vero die decem erogentur solidi, quinque in refectionem fratrum deo ibidem servientium et quinque inter pauperes Christi et sic annis singulis hec karitas ibi observetur in perpetuum. Ut autem pia hec traditio in omne evum rata sit et inconvulsa, hanc paginam inde conscribi et sigilli nostri impressione insigniri iussimus. Huius rei testes sunt: Volbertus abbas, Werenboldus abbas sancti Jacobi, Cuno decanus, Godescalcus prepositus, Heinricus prepositus et alii de clero. Laici: Emicho comes de Kirebere, Bertolfus comes de Nuringin, Embricho comes de Rinegowe, Wulframus de Lapide, Wulframus et Embricho filii sui, Cunradus de Hepinhefte, Wulfricus de Winkela, Wulframus de Sunneberc, Wernherus, Arnoldus et alii multi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis Mo.Co.XXVI., indictione IV., regnante Lothario huius nominis tertio, anno regni eius primo.

Abschr. in Schott's Urkundenbuch zu seiner Geschichte des Rheingräflichen Hauses mit der beigefügten Notiz: „Diese Urkund ist in Abschrift in einem alten im Kloster Gottesthal im Rheingau aufbehaltenen Messbuch des Klosters Bleidenstadt unter andern hinten am End befindlich und von mir unterzeichneten auf geschehene Communication der wohlehrwürdigen Frau Maria Magdalena Selzerin Abbatissin ersagten Klosters Gottesthal von Wort zu Wort copiret worden. Kyrn den 27. Mai 1738. Johannes Vitus Fey, hochfürstlich Salm'scher Rath und Landschreiber.“ Hiernach gedr. Bodmann S. 98.

Vergl. Bodmann S. 374, 570, 572; Dahl in den Annal. II, 86; Vogel S. 230; Schliephake, Gesch. von N. I, 404, Note. Will I, 283, No. 183, sowie die Ausführungen der Einleitung über die Bleidenstatter Traditionen.

175. - Worms 1128 December 27.

König Lothar III. schenkt dem Reichsministerialen Conrad von Hagen und dessen Frau Liuckard sieben Mansen in regio foresto nostro Driech nuncupato inter Suinhagen ") et Mogonum fluvium iuxta rivum quendam Cuningesbach dictum, in banno foresti nostri predicti, quem idem Cuonradus a manu nostra tenet.

Data VI kal. Januarii anno dominice incarnacionis millesimo C.XXVİNİ., indict. VII., anno Lotharii regis invictissimi reg .... Actum Wormacię feliciter amen.

Or. im Isenburg'schen Archive zu Birstein.

Gedr. Koeler de castro Brun. S. 8; Buri Bannforst Dreieich Urk. No. 2; Grüsner, Beiträge III, 129; Böhmer, C. d. Moenofr. 8. 13; Simon, Gesch. von Isenburg III, 4; Böhmer, Regg. No. 2103; Stumpf No. 3238. Weitere Nachweise bei Scriba, Regg. I, No. 250.

176.- Erzbischof Adelbert I. von Mainz schenkt dem Domcapitel

die Höfe Bierstadt und Spurchenheim, sowie verschiedene

Weingefälle. 1128.

C. In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Adelbertus dei gratia Mogontiensis archiepiscopus et sedis apostolicę legatus. Notum facio tam futuris quam presentibus omnibus Christi fidelibus, qualiter ego cum sepissime animo revolverem, quantum dominus omnium in me

suam misericordiam mirificaverit et quantę rei me dispensatorem fecerit et quod ab eo, cui multum creditur, multum exigitur, constitui apud me ipsum, ut vel aliqua retribuerem domino pro omnibus que retribuit mihi. Et cum nostri officii fuerit, omnibus quibus possem prodesse, nobis autem commissis in domino precipue, condescendi specialiter meis fratribus sancti Martini de domo, quorum et laborem magnum in serviendo deo et prebendam parvissimam considerans tradidi eis curiam in Birgestat, quę fuit comitis Údalrici cognati mei et uxoris suç Matthildis etiam cognatę meg et quam ipsemet prius voto tradidit sancto Martino, ipsa autem post mortem eiusdem mariti sui sic uxor fidelissima et devotissima quod ipse minus fecit nostro rogatu et persuasu coram multis astantibus et idoneis testibus sollempniter adimplevit. Hanc ergo ut prediximus curiam sicut ipsi eam habuerunt, quorum donatione in ius nostrum transiit cum omnibus appendiciis eius, mancipiis, domibus, agris, vineis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, viis et inviis et silvis, cultis et incultis et cum omnibus acquisitis et acquirendis et ecclesiç ibidem sitę dono et decimationem preter advocatum aliquem predictis nostris fratribus donavimus. Quibus etiam tradidimus predium quoddam in Spurchenheim comparatum pecunia nostra a cometissa Richarde, uxore marchionis Rúdolfi, et filio eorundem Udone, similiter cum omnibus appendiciis eius sicut et ipsi et progenitores eorum illud possederunt itidem absque omni advocato et tantum spectans, sicut etiam supradictum predium, ad tutelam et defensionem sedis nostre successoris Mogontini archiepiscopi. Addidimus etiam “) XII. carradas vini, VI de Gisenheim, VI de Logenstein. Insuper constituimus, ut deinceps singulis annis eisdem fratribus nostris persolvantur oblationes, quas curią nostre ter in anno solvunt, in media quadragesima et in ascensione domini et in festo sancti Andreę apostoli. Quarum unaqueque subscriptarum curiarum nostrarum de oblationibus in anno persolvet XXX. solidos Mogontiensis monetę, Loricho XXX. solidos, Rodensheim XXX., Winkelo XXX. solidos, Altavilla XXX. solidos, Chitricho XXX. solidos, Sobernheim XXX. solidos, Algesheim XXX. solidos, Becchelnheim XXX. solidos, Ulmena XXX. solidos, Hechedesheim XXX. solidos. Sola Pinguia VIIII. uncias. Deinde dedi eisdem fratribus nostris CC. marcas argenti ad comparanda predia, quorum reditibus et predictorum prediorum habeant, unde deinceps cottidie in refectorio simul comedant ad minus tria fercula habentes, fratres videlicet et confratrum vicarii, qui chorum sancti Martini Mogontiensis frequentant. Quod etiam ut inexcusabilius facere possint, meo iussu meo sumptu edificata est eisdem fratribus domus hiemalis, videlicet stupa una cum appendiciis suis. Et quia hęc omnia minus suffecerunt ad tantum et cottidianum sumptum supplendum, ipsi etiam fratres ex sui parte voluntarie quedam addiderunt ex elemosinis sibi prius collatis tam a predecessoribus nostris archiepiscopis, quam ab ipsis eorundem fratribus et ab aliis quibusdam. Lubboldus archiepiscopus in Godelohen II. libras dedit, quarum I. in refectionem, alia in anniversario eius fratribus. Bardo archiepiscopus in Bissofvesheim VIIII. modios frumenti et V. libras, quarum IIII. in refectionem, I. fratribus in anniversario eius. Ercchenboldus II. libras, I. fratribus, aliam in refectionem. Růdhardus archiepiscopus in Pinguia XVIII. libras, I. fratribus in anniversario eius, reliquas in refectionem. Sigefridus Ulmeno İİ. libras, I. fratribus, aliam in refectionem. Wezelo archiepiscopus in Wizzelo VI. libras, quarum IIIIor in refectionem et I. in anniversario suo, alteram in anniversario Adelgeri laici. Wizelinus in Munzecho III. libras et dimidiam, I. fratribus in anniversario eius, reliquas in refectionem cum vino quantum inde provenerit. Embricho Augustensis episcopus II. libras in Phedernacho, I. fratribus, aliam in refectionem, in Duzzeheim II. libras, I. fratribus, aliam in refectionem. Hec sunt que a fratribus collata sunt in refectionem. Hirzbach X. solidi, in minori Chevela X. solidi, Dútdenhusen X. solidi, Solmesso X. solidi, item Solmesso X. solidi, Gruningun X. solidi, Mimmilingun X. solidi, Aldenstat X. solidi, Ibengen V. solidi, Walbebacho ) X. solidi, Bermersheim X. solidi, Dolgesheim X. solidi, Mûmenheim X. solidi, Vulfersheim talentum, Herbretdeshoven X. solidi, de orto I. X. solidi, item de orto I. X. solidi, de pistrino solidi X. et hęc omnia absque omni advocato. Et ut hęc rata et inconvulsa omni permaneant evo, postquam ea in audientia multorum banno nostro confirmavimus, etiam cartam istam de eisdem conscriptam sigilli nostri impressione signari precepimus hoc adiecto in fine, quod quicunque hęc donata et instituta nostra infringere temptaverit, deleatur de libro viventium et cum iustis non scribatur.

omnem

1) Suinhagen nicht Schwanheim, wie vielfach angenommen ist, sondern, worauf mich Herr Stadtarchivar Dr. Grotefend zu Frankfurt aufmerksam machte, die im Frankfurter Stadtwalde vom Forsthause auf Kelsterbach laufende untere Schweinsteige.

a) Das Zeichen für etiam ist von anderer Hand und mit anderer Tinte nachgetragen.

b) Ursprünglich Walebacho, b ist von anderer Hand übergeschrieben. Walbelacho bei Guden, ist wohl Lesefehler.

Acta sunt autem học anno dominice incarnationis M°.CO.XX°.VIII., indictione VI., Lotario III°. rege Romanorum et III°. regni eius anno, sub prefecto urbis Mogonting comite Arnoldo, coram idoneis testibus clericis et laicis, quorum nomina sunt học: Heinricus prepositus sancti Martini et sancti Victoris, Chono custos et decanus sancti Martini, Durimbertus magister et prepositus sancti Johannis, Hartmannus cantor et prepositus sancti Mauricii et camerarius, Gotdescalcus prepositus sancte Marie in campo, Anshelmus prepositus sancte Marię ad gradus, canonici maioris ecclesie Hazechinus, Humbertus, Arnoldus, Gerlahus, Heinricus, Rödhardus, Hartwicus, Gozbertus. Laici: Emicho comes de Smideburch et frater eius Gerlaus, Emercho comes de Liningen, Arnoldus et frater eius Rubertus de Lurenburch, Dammo de Bochen et Siegeboto, Bertoldus comes et frater eius Sigefridus de Noringen et alii liberi. Ministeriales autem: Warmundus scultetus, Rödhardus vicedominus, Erluwinus waldpodus a).

Or. in München. Das aufgedrückte S. des Erzbischofs in braunem W. ist schön erhalten.

Abschr. im Lib. reg. eccl. Mog. No. 1 (No. 17 der Mainzer Bücher) im Kreisarchive zu Würzburg. Hierzu die Marginalnotiz „Item Ulricus comes dedit villam Birgstad ecclesie Maguntine et obiit iii. non. Aprilis. Vide in libro presenciarum iii. non. Aprilis“. Vergl. die von Guden. I, 76, veröffentlichte Notiz des Lib. animarum ad IV. non. April., pag. 163.

Gedr. Guden. I, 76. Kremer, Origg. N. II, 158.

Vergl. ausser den bei Will, Regg. I, S. 287, No. 204, gegebenen Nachweisen Schliephake, Gesch. von Nassau I, 139, 165, 405; Schenk im Correspondenzblatt 1875, No. 9.

177. - Mainz ? 1128.

Erzbischof Adelbert I. von Mainz verzeichnet und bestätigt alle Besitzungen des Klosters Disibodenberg. Aufgezählt werden auch die Schenkungen des Erzbischofs Ruthard, et quoddam novale vinearum in valle inter Husen et Hasemanshusen eidem bonis apposuit. Dedit etiam vineam unam iuxta Lorecha in Buthendale

Unter den Zeugen Ruthardus vicedominus, Dudo scultetus et frater eius Wignandus, Embricho de Gisinheim, Cunradus de Hepenhefde, Wernherus de Rudensheim, Ernest et frater eius Oprecht et alii multi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCXXVIII., indictione VI., regnante domino Lothario huius nominis III., anno regni eius IIII., regente ecclesiam suam domino Jhesu Christo, a quo omnis voluntas bona preparatur et ad quem respicit pietas actionum ac remuneratio premiorum, Arnoldo urbis prefecto, Dudone sculteto.

Abschr. im Diplomatar des Klosters Disibodenberg in Darmstadt. Gedr. Joann. Spicil. S. 101; Guden. I, 67; Reisach und Linde, Archiv II, 238; Beyer, Mittelrh. U.-B. I, 521. Vergl. die Urk. von 1108 Mai 11. Weitere Nachweise bei Will, Regg. I, 287, No. 205; Goerz, Mittelrh. Regg. I, No. 1801 u. A.

a) So, und nicht Walpodo, wie Guden.

d

-

178. -- Erzbischof Adelbert I. von Mainz befiehlt auf die fortgesetzte

Klage, welche Arnold, Propst des Stifts S. Georg zu Limburg, über die Widersetzlichkeit seiner Hörigen zu Brechen, Bergen, Netzbach und Zeuzheim geführt hatte, dass diese fortab ihren Pflichten gegen das Stift nachkommen und die ihnen aufliegenden Abgaben entrichten, wie solches seit der Zeit des Grafen Conrad, des Begründers des Stifts, Recht gewesen. —

Limburg 1129. In nomine sancte et individuue trinitatis. Adelbertus divina favente clementia Moguntiensis ecclesie humilis minister. Noverint amatores sancte ecclesie tam et futuri quam et presentes, qualiter quidam dilectus noster Arnoldus Limburgensis cenobii prepositus una cum suis canonicis pervenit ad nos rogans auxilium nostre defensionis super his, quibus detrimentis sua periclitabatur ecclesia. Nam familia prefatę ecclesie a statu rectitudinis debitę in tantam delapsa est pertinatiam rebellionis, ita ut et sui honoris sueque obliviscerentur salutis, ut quicquid utilitatis preposito suisque deberent canonicis, prorsus molirentur imminuere et sese omnium debitorum immunes efficere. Erat enim aput eos consuetudinis immo iuris, ut quilibet eorum, qui aliquid proprietatis agrorum in sua prepositura, hoc est Brechene, Berge, Nezebach, Zuibetsheim videretur habere, ubicumque degentium, quotannis dimidium maldrum tritici in festo sancti Remigii, quartariam vero in festo sancti Georgii exinde responderent. Qui vero infra bannum suarum dominicalium curtium supradictarum degerent, manerent, habitarent, placitis villici sui interessent ter in anno, que vulgariter nuncupantur budinch a). Excipiuntur ab hac communia ministeriales nostri. Erat etiam hoc eorum iuris quorundam, qui beneficia hoc est mansos ad supradictas curtes pertinentes tenent, in epiphania domini fratribus dare porcos quemque decem solidorum, quos etiam nisi sunt redigere in pretium quinque solidorum. Cum vero super his omnibus prefati dilecti nostri fratrumque suorum querimonię clamor continuus ad nos perveniret et nos maioribus occupati negotiis minime super his possemus intendere, omnibus postpositis tandem ad predictum locum pervenimus, ubi omnibus diligentissime inquisitis per nostros ministeriales comperimus, prepositum nostrum cum fratribus suis hęc omnia, de quibus querimonia eorum habita est, obtinuisse, ex quo dominus Cunradus comes fundator illius ecclesię de hoc seculo migraverit usque ad nostram memoriam. His vero auditis familia maximo rubore confusa decrevimus, ne de supradictis amplius quis eos audeat amplius inquietare, sed liberę his omnibus sicut usi sunt deinceps utantur. Jussimus etiam ad corroborationem rei actę nostri sigilli inpressionem huic karte adhiberi subscriptis testibus: Gebehardo Herbipolensi episcopo, Arnoldo comite de Lon, Růberto comite de Lurenburc, Gerlacho de Veldenza, Heinricho de Cazenelenbogen. Ministerialibus nostris : Heinricho, Wadelbodone b) Emichone, Einhardo, Einhardo, Berenhardo, Landolfo, Fridericho, Wolframo.

a) So, und nicht budich, wie Indorsat und Druck. b) Madelbodono der Druck.

« السابقةمتابعة »