صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Gerlahus comes de Feldenzun, Růbertus et Arnoldus de Lurenburc, Heinricus de Kazenelenbogun, Berhtoldus comes et frater eius Sigefridus. Ministeriales: Ruodhardus vicedominus, Dudo scultetus, Erlewinus waltbotus, Dudo et frater eius Mengotus. De Pinguia Embricho, Ottwinus, Walbertus, Gunthramus. De Lorcha Hugo, Wiso. De Rudenesheim Ernestus et filius eius Werinherus, Arnoldus et frater eius Růdhardus, Giselbertus. De Gisenheim Embricho, Cůnradus et frater eius Mengotus, Růdhardus et frater eius Humbertus, Růdhardus, Hartwicus, Heinricus. De Winkela Hartwicus et frater eius Arnoldus, Růbertus, Wolfricus, Gerungus, Wolfgangus, Marquardus, Burcardus, Humbertus. De Hatterheim Wolframus. De Altavilla Udelbertus, Roho, Ernestus. De Steinheim Eberhardus, Embricho. De Waldafa Franco et frater eius Cůnradus. De Algesheim Ottmarus, Hugo. De Oggenheim Bernewinus et alii complures.

Facta sunt hec anno ab incarnatione domini Mo.Co.XXX°., indictione VIII. regnante Lothario Romanorum rege gloriosissimo, anno regni sui a) VI°.

Or. in München. Von dem aufgedr. Siegel in braunem W. ist die linke Hälfte verloren, der übrige Theil wohl erhalten.

Zwei Indorsate a) ziemlich gleichzeitig: privilegium libertatis curia aput sanctum Georgium cum attinenciis. Recompensatio ecclesie sancti Albani facta post exemtionem; b) von der öfter auf den Johannisberger Urk. vorkommenden Hand saec. 15: 1130. Littere fundationis ac libertatis monasterii nostri.

Drucke a) im Anon. de origine coenobii S. Johannis, Schannat, Vind. I, 154; b) Guden. I, 84.

Bezüglich der Datirung und des Inhaltes der Urk. vergl. die Ausführungen zu der vorhergehenden; sodann Goerz, Mittelrh. Regg. I, 1823.

a

181.- Erzbischof Adelbert I. von Mainz erlässt dem Stifte S. Maria

ad Gradus die Abgaben von dessen Gute zu Erbach und findet die Ansprüche, welche Dietrich, ein Verwandter des Schenkers jenes Gutes, wiederholt auf dasselbe erhoben

hatte, durch Zahlung von fünf Talenten ab. — Mainz 1130.

C. In nomine sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti. Ego Adelbertus divina preordinante misericordia sanctę Mogontinę ecclesię archiepiscoporum humillimus notum esse cupio cunctis Cristi et ecclesię fidelibus tam futuris successoribus, quam etiam presentibus, qualiter ego canonicis ecclesię sancte Marie, que vocatur ad gradus, remisi, quod ipsorum et fidelis nostri domni Richardi, eiusdem ecclesię tunc prepositi, suggerebat peticio. Predecessor noster felicis memorię domnus Sigefridus archiepiscopus, prefatę ecclesię canonicę insti- • tutor et auctor diligentissimus, opus, quod deo inspirante bene inchoavit, ecclesiasticę pacis infestacione prepeditus necnon extremo vitę preventus articulo minus plene consummavit, sed exemplum bong imitationis et extreme manum perfectionis successoribus suis dereliquit. Cuius pontificatus cathedram cum deo conferente suscepissem, tum pro remissione peccatorum meorum, tum pro spe eternorum premiorum decrevi, in aliquo sanctitatis eius imitari vestigia et orbatę tanti patris obitu filię pro tempore augere stipendia. Ad quod nimirum cogebat me et servande in omnibus devotio karitatis et amor iunctissime nobis cum

a) Guden, falsch eius. Codex dipl. Nass. 1, 1.

8

prefato viro consanguinitatis. Remisi ergo prenominatę ecclesiç ibique deo famulantibus censum unius mansi in villa, que vocatur Erberbach, nominatim prediorum, quę domnus Sigebodo per manum advocati comitis Arnoffi eidem contulit ecclesię, ea inquam condicionis lege remisi, ut quoad mortali hoc in corpore viverem, annua ordinationis mee memoria ibidem celebretur postque dissolutionem tabernaculi mei anniversarius obitus mei dies frequentetur. Post obitum vero ipsius Adelbertus frater eius eadem bona a fratribus in beneficium suscipiens cum pro quadam levi offensa, quam adversus fratres postea habuerat, cuidam cognato suo, Theoderico videlicet, ea pro aliquanta pecunia in vadimonium fratribus ignorantibus poneret, oboedientia simul et ratione canonica predicto Adelberto iniunxi, ut bona ecclesię remota omni occasione redimeret. Quod cum fecisset et non longo deinde interposito tempore et ipse in domino obdormisset, idem prenominatus T. secundo cepit fratres illos quasi pro vadimonio suo in eis bonis et III. iugeribus ad curtem nostram in Alta villa pertinentibus tamdiu inquietare, donec ego in presentia maiorum Mogonting ecclesię tam clericorum quam laicorum ab hac impeticione hoc modo eos absolvi, ut eidem de rebus ecclesią V. talenta persolverentur, ne deinceps inde obmurmurationes ullę suborerentur. Ut autem hęc tradicio a meis etiam successoribus stabilis et inconvulsa permaneat, coram multis boni testimonii viris invasorem istius traditionis excommunicavimus et hanc cartam fieri ordinavimus nostrique sigilli impressione fecimus insigniri. Affuerunt autem hi testes: Heinricus summus prepositus, Hartmannus cantor et camerarius, Emicho Erpisvordensis prepositus, Turenbertus magister, Hartwinus eiusdem ecclesię decanus, Egeloffus cantor, Arnoffus comes, Gerlahus comes, Ruthardus vicedominus, Regenhardus, Ernost, Volbertus, Obertus, Orto, Salemannus, Ebo et frater eius Růthardus.

Acta sunt hợc anno dominicę incarnationis millesimo centesimo tricesimo, indictione octava. Data Mogontię, anno ordinationis meg quinto decimo, regnante Lothario huius nominis III°.

Or. im St.-A. Das aufgedr. S. des Erzbischofs in dunkelbraunem W. ist gut erhalten.
Abschr. in dem Copiar des Stifts Saec. 13 zu Darmstadt.

Gedr. Joann. II, 644. Vergl. Will, Regg. I, 289, bezüglich des Siegels Würdtwein, N. S. II, XVI. Bis zu den Worten „Post obitum vero etc. Wiederholung der Urk. von 1119; auch die Datirung ist der jener Urk. nachgebildet. Von den dort aufgeführten Zeugen erscheinen einzelne auch hier.

182.- Erzbischof Adelbert I. von Mainz vergleicht das Stift S. Victor

daselbst mit dem Kloster Disibodenberg wegen des Zehntens

zu Sobernheim. – 1130.
Unter den Z. Sigfridus comes de Nůringes.

Ministeriales Emercho comes de rinegowe. Hartwinus et frater eius Arnoldus de Winchela. Wernerus de Růdensheim. Franco de Waldaf.

Actum dominicę incarnationis millesimo C.XXX. indictione VIII.
Aus dem Or. gedr. Mittelrh. U.-B. I, 527.

In einer zweiten Verhandlung über denselben Gegenstand d. d. 1130 December 12 2. Embricho de Gysinheim, Mittelrh. U.-B. I, 527. Vergl. Will, Regg. 8. 291.

[graphic]
[graphic]

183. — Reginhard, Propst des Klosters S. Alban, schenkt seinem

Kloster Einkünfte an verschiedenen Orten, u. a. zu Norden

stadt. – 0. T. (1130 ?).

In nomine sancte et individue trinitatis. Notum sit omnibus Christifidelibus tam futuris quam eciam presentibus, qualiter ego Reginhardus, monasterii sancti Albani prepositus, dum foris custodienda providi, quedam et iam per me, unde potui, caritatis studio fratrum necessitatibus profutura collegi, ut sic et eorum dilectioni saltim rebus minimis prodessem et senioris nostri domini abbatis alias satis superque occupati curam aliquatenus laboremque lenirem. Quid autem sit, quod adquisivi, vel quantum vel in quo valeat, scire debentibus atque scire volentibus harum litterarum testimonio pateat. In Strazheim et Fuirbach duo huobe sunt ad X. solidos. In Dorovelden I'm ad IIII or uncias. In Ruozcelenesheim Ium ad II as uncias. In Seilonvort I.um ad V. solidos. In Batenheim Frickelo vel eius heres persolvit XXX. denarios, Oggoz vel eius heredes II. uncias, Rudolf vel eius heredes X. denarios. In Geisbodesheim Lehilin vel eius heredes VIII. uncias, Wezil vel eius heredes İ. unciam, Hildembert vel eius heres I., Hildelin vel eius heres X. denarios, Bertolff vel eius heres X. denarios. In Sarmundesheim X. uncie persolvende sunt et XIIII or denarios (sic!). In Nuendelenesheim IIII or uncie. In Gouwelibeshusen ii. uncie. In Stedin II. uncie. In Nortdenstadt solidus I. In Musere solidus İ. De area una in Mogoncia II. denarii. Harum verum summa in unum collecta unam unciam continet et V. talenta. Que omnia in tres partes non equales quidem, sed pro utilitatis racione rerumque adquirendarum diversitate dividi commodum duxi tribus in monasterio fratribus committendas, qui, quod ego adhuc vivens devotus expleverim, post mortem meam eodem quo ego studio fratribus exhibeant, videlicet ut de memoratis partibus ille frater, qui ecclesie custodie successerit, primam ceterisque maiorem, hoc est XXX. uncias et unam, accipiat ad porticus exterioris ecclesie cum angulis adherentibus duabusque capellis, quando tempus et res expostulat, tectis, laquearibus, pavimentis observandis. Abbas quoque cottidianas ne umquam ecclesie desint necnon et mattas per hiemale tempus fratrum pedibus in choro supponendas, ex eadem parte omni anno procurare debeat. Duo etiam luminaria per totum annum omnibus noctibus, unum coram capella sancti Dionisii, cuius ductu fratres ecclesiam intrent et exeant, alterum in necessario fratrum de sua parte semper exhibendum sciat. Camerarius vero fratrum secunde partis, que est XXVI. uncie, provisor existat, ex qua fratribus cultellos, rasoria, strigiles, coclearia, cingula, unum unicuique omnibus annis, soccos etiam laneos unicuique duos semper in cena domini exhibendos, caligas vero villosas cum fascrolis necnon et mattas lectorum uno anno intermisso semper in festivitate sancti Dionisii cum ceteris omnibus exceptis soccis subministrare non negligat et sic quidem, ut, dum fratres nova accipiant, pueris vetera absque omni contradictione dimittant. Terciam autem partem, que est V. uncie denariorum et V. octave tritici, cellerario consignandam proposui, unde fratribus corporalem refectionem, quanta hiis rebus preparari valeat, eiusdem supradicti martiris die festo pro caritate exhibend (am procurabit. Que omnia)a)

a) Lücke.

8*

« السابقةمتابعة »