صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

sicut spiritualia, sic et corpori eis providere curavimus necessaria. Noverint igitur tam futuri quam presentes Christi fideles, quali condicione IIos mansos de elemosinis fratrum Růdolfo nomine concessimus hereditario iure. Hos siquidem in Acrufdelo villa sitos, nostro vero iuri sicud et antecessorum nostrorum subditos fratrum concessimus usui, quos postea ipsis rogantibus predicto Rudolffo hereditario iure tradidimus. Huius sane tradicionis pactio fuit, ut quotannis quinque uncias fratribus inde persolveret, ex quibus scilicet duas semisuncias in festo sancti Martini, reliquum vero censum in purificacione sancte Marie absque contradictione presentaret. Ut autem hec nostra tradicio rata foret, probabilium adhibuimus testimonia personarum, quorum hec sunt nomina: Erpho, Snello custos, Wolpero, Marqwardus et Karl barbati et Bernhardus laicus et alii fratrum, quorum non sunt descripta nomina, sed et alii nonnulli de ecclesie familia.

Acta sunt hec anno dominice incarnacionis Mo. Co. XXX°. IIII°, indictione XIIa, regnante glorioso imperatore Lothario et sancte Mogontine sedi presidente Adelberto archiepiscopo et apostolice sedis legato.

Abschr. im Copialbuch des Stifts S. Alban, im Kreisarchive zu Würzburg, hiernach gedr. Joann. II, 746.

[blocks in formation]

192.- Abt Werner von S. Alban zu Mainz gibt einen Weinberg zu Caub in Pacht.

1135.

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Wernherus gracia dei abbas sancti Albani notum esse volo omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus, qualiter matrona quedam nomine Gertrud de Bobardun dedit deo et sancto Albano et fratribus ibidem deo devote famulantibus vineam unam in villa nomine Caupun pro remedio anime sue et patris sui Hertgeri ea scilicet condicione, ut anniversarius eius dies annuatim in memoria habeatur. Sed cum multi nos adiissent pro eadem vinea certi et determinati racione census obtinenda, duo viri, quorum nomina sunt Dietherich et Regimar et una mulier Reginheit nomine de familia supradicte matrone venerunt ad nos humiliter obsecrantes, ut causa domne sue certa racione census eandem vineam ipsis concederemus, quorum fidem et stabilitatem attendentes propter predicte matrone devocionem peticioni eorum annuimus eandemque vineam ipsis et posteris eorum hereditario iure delegavimus eo scilicet pacto, ut annuatim inter festum sancti Martini et festum sancti Andree quinque solidos fratribus representarent. Si autem ipsi vel heredes eorum hoc statutum tempus supersederent et prescriptum censum reddere neglexissent, sex ebdomadarum datis induciis venientes pro negligencia satisfaciant, si vero et hanc constitucionem parvi penderent, post duas ebdomadas habentes inducias et si interim fratribus non satisfecissent, pro contemptu hereditate privarentur. Sed ne aliquis hoc testamentum, quod nos fieri iussimus, potestate aliqua aut malivolencia confringere valeat, impressione sigilli nostri confirmare curavimus. Testes vero

huius rei sunt: Hartman prior, Snello custos, Cuono capellanus. Laici: Eggihart barbatus, Wigger, Herman.

Acta sunt hec autem anno dominice incarnacionis MCXXXV, indictione XIII, Lothario rege imperante et Adelberto archiepiscopo Mogontine sedis ecclesie presidente.

Gedr. Joann. II, 747.

Scriba, Regg. III, 1056.

193. Aus dem Verzeichnisse der zur Zeit des Erzbischofs Adelbert L. von Mainz dem Erzstifte gemachten Schenkungen. Vor 1137 Juni 23.

Hec sunt allodia que dominus Adelbertus venerabilis Moguntinus archiepiscopus deo et sancto Martino in Maguntia contulit.

Comes Werinherus castra Holzhusun et Alstat et medietatem Brubachum 1) sancto Martino et archiepiscopo dedit.

--

Castra duo Ethechenstein et Ebbenstein, que comes Ůdelricus dedit cum universis prediis et ministerialibus suis 2).

Quedam etiam allodia, que dominus archiepiscopus propria comparavit pecunia, specialiter fratribus deo et beato Martino inibi famulantibus contulit, que et hic adnotari precepit. In Bergestat3). In Phrumeheim

In Gisenheim

Or. in München.

In Sulceheim.

Abschr. im Lib. reg. eccl. Mog. No. 1 (No. 17 der Mainzer Bücher) im Kreisarchive zu Würzburg. Gedr. Guden. I, 395. Vergl. die bei Will I, 303 und unten in den Noten zusammengestellten Nachweise.

194.- Erzbischof Arnold I. von Cöln bestätigt dem Kloster Siegburg die von der verstorbenen Gräfin Cunigunde von Beilstein, sodann von deren Schwiegersohn, dem Grafen Ludwig I. von Thüringen, gemachte Schenkung eines Guts zu Braubach. - 0. D., 1137-1140.

In nomine sanctę et individuę trinitatis. Arnoldus dei gratia sanctę Coloniensis ecclesie archiepiscopus. Beati, inquit veritas, qui esuriunt et sitiunt

1) Im Copiar Randbemerkung von einer Hand saec. 13: Hec tenent domini de Eppenstein a palatino et palatinus ab ecclesia Maguntina et in recognitionem dominii dominus de Eppenstein est castrensis archiepiscopi in ipso castro et in feodo castrensi habet II. carradas vini in Loinstein. Ueber den Grafen Werner und dessen hier angeführten Besitzungen vergl. Schenk im Correspondenzblatt der Geschichtsvereine 1874, No. 7.

2) Hierzu im Copiar die Randbemerkung „Sicut probatur per quoddam privilegium ecclesie sancti Jacobi, quod habet super quibusdam bonis in Badenheim. Ueber diese wohl vor 1124 erfolgte Schenkung Udalrichs III. von Eppenstein-Idstein vergl. Schenk im Correspondenzblatt 1874 No. 9; Mittheil. des Hanauer Bezirksvereins 1876, S. 13. — In dem Eppensteiner Lehnsbuch saec. 13 heisst es ferner: „Item vom bysthum zcu Mencze die borg zcu Eppenstein“.

9) Die Schenkung des Erzbischofs erfolgte 1128, vergl. die bez. Urk.

iusticiam, quoniam ipsi saturabuntur. Hac saturitate non solum nos, verum omnes, qui cristiano censentur nomine, repleri optamus et ut diligant, esuriant et sitiant iusticiam invitamus. Notum sit igitur omnibus diligentibus iusticiam, qualiter predium apud Brubach collatum fuerit ecclesię sancti Michaelis Sigeberg. Tempore predecessoris nostri domni Friderici archiepiscopi comitissa quedam Cunigunda nomine de Bilistein, que fuerat uxor Gisonis comitis, infirmitate preventa consilium de salute animę a fratribus Sigebergensibus quesivit et ut ibidem sepeliretur expetiit. Quod et factum est. Sed quia presentes non fuerunt ipsius heredes, ministeriales distulerunt donationem facere ad altare usque ad eorum adventum. Postea veniens domnus Ludewicus comes de Thuringia cum uxore sua, filia predictę Cunigundę, obtulit ad altare sancti Michaelis predium apud Brůbach, quod fuerat eiusdem predictę Cunigundę. Ubi cum quidam Godebertus beneficium suum esse diceret et predictus comes post obitum prefatę dominę liberum esse assereret et id fratres propter talem contentionem accipere rennuerent, habito inter se consilio predictus Godebertus beneficium suum comiti Ludewico reddidit ea conditione, ut tantummodo in vita sua illud retineret et singulis annis dimidiam carratam vini in testimonium solveret et post eum nullus heredum, sibi aliquid usurparet, sed ex toto liberum ecclesię permaneret. Sic itaque predictus comes prefatum predium apud Brůbach pro anima predictę Cůnigundę tradidit deo ad altare. Insuper de suo singulis annis quamdiu Godebertus viveret aliam dimidiam carratam vini dari constituit. His ita compositis predictus Godebertus iuravit super sanctorum reliquias, quod in prefato predio numquam impedimento foret ecclesię neque consensu neque consilio nec aliqua prorsus calliditate. Huius rei testes sunt qui affuerunt cum domno Ludewico et Godeberto: Folpertus de Hepisvelt et frater eius, Arnoldus senior de Bilistein, Arnoldus de Růkelingin, Metfridus de Bilistein et frater eius Theodericus, Cunradus de Růkelingin, Gozwinus de Rospen et frater eius Sigebodo, Erkembertus de Rospen et frater eius Adelbero, Sigebodo de Hobach et frater eius Heinricus, Widerolt villicus, Paginus, Dietmarus et Sigebodo albus de Sehteme, Thammo de Wimere, Lůdewicus de Capela, Ludewicus de Marburg, Arnoldus de Cůchenbach, Heinricus de Sconebach, Wicherus de Benesburc, Udo de Sehteme, Udo de Hanafo. Insuper et seniores ex familia de Rospen et de Sigeberg quam plures. Gerlacus villicus, Wolbero, Knetelo, Sigewardus, Engilbertus, Hartmannus, Arnoldus, Güncelinus, Becelinus, Leo, Waltherus, Bertrammus, Theodericus, Everhardus, Arnoldus et plures alii. Ut igitur hec inviolata permaneant et nec ipse Godebertus contra iuramentum suum aliquid horum immutare audeat nec aliquis heredum eius prorsus quicquam ex his sibi usurpare presumat, banno nostro et sigillo presens scriptum confirmamus dennunciantes ex parte domini nostri Jesu Christi, ne in predicto predio quisquam prefatę Sigebergensi ecclesię violentiam inferat. Quod si fecerit, nisi ammonitus cito resipuerit, apostolica auctoritate et nostra excommunicationi subiaceat.

Org. in Düsseldorf mit dem S. des Erzbischofs Arnold I., der demnach Aussteller ist.
Gedr. Lacomblet U.-B. I, No. 371.

[ocr errors]

195.1138 October 21.

[ocr errors]

Abt Gotfrid von Prüm verzeichnet die dem Kloster zu S. Goar gemachten Schenkungen, u. a. zu Nochara, Bachelo, Nastheden curiam quandam Swalbach cum quibusdam vineis in villa que Campo dicitur consitis, welche Hermannus dux Francorum schenkte, zu Prato, Miline, Walmelach und Bornacho, welche letzteren Hizecha comitissa Suntheburcensis schenkte.

XII. kal. Novembr., anno incarnationis dominice M.C.XXX.VIII., anno primo regni Cunradi imperatoris Romanorum augusti.

Aus neuerer Abschr. gedr. Mittelrh. U.-B. I, 555.

Goerz, Mittelrh. Regg. I, 1934.

196.-1138.

Papst Innocenz II. gibt dem Propste Erenfrid in Winkel das Privileg liceat etiam vobis in sabbatto sancto et Pentecoste iuxta concessionem dioecesani episcopi baptismum in supradicto cenobio monialium regularium in Winkel celebrare".

Nach Severus Cap. rur. Ring. mitgetheilt von Roth I, S. 196. 197. Im Lateran 1139 April 25.

Papst Innocenz II. bestätigt die Privilegien und Güter des Klosters Selbold.

In quibus hec duximus annotanda, ecclesiam parochialem in Selboldt cum appenditiis suis, agris et decimis, ita videlicet, ut de ea nulli persone nisi episcopo respondeatis, vineas in Alta villa a Walthero et Hartmanno nobis concessas

Datum Laterani — — — VII. kal. Maii, incarnationis dominice MCXXXIX, pontificatus vero domini Innocentii pape secundi anno X.

Gedr. Wenck, Hess. L.-G. IIb, 86. Vergl. Dahl, Nass. Ann. IIIb, 75. Jaffé No. 5717. 198. König Conrad III. nimmt die Kirche des h. Johannes auf dem Bischofsberge und deren Güter in seinen Schutz, befreit dieselbe von gewissen vogteilichen Abgaben bei dem Anfall von Vermächtnissen und restituirt derselben die Güter, welche sein Vorgänger König Lothar derselben unrechtmässig entzogen und Gerlach von Ingelheim geschenkt hatte. Worms 1140 Februar 2-9.

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Cunradus dei misericordia Romanorum rex me sanctorum patrocinio commendans Christi famulatum manutenendum suscepi. Notum itaque esse volumus omnibus Christi fidelibus tam modernis quam futuris, nos regia manu nostra pro remedio animę nostrę ad protegendam et conservandam beati Johannis baptiste in Biscovesberc a) suscepisse ecclesiam in omnibus acquisitis et acquirendis, tam prediis quam ipsorum prediorum incolis ubicumque locorum regni nostri sitis. Donavimus itaque ) hoc

a) Bischovesberg bei Guden. ist Lesefehler.

b) Dessgleichen igitur.

ius fratribus prefatę ecclesię, ut si quisquam hominum dives seu pauper divino ductus amore hereditatem prediorum suorum eidem ecclesię donaret, nullius advocati, nullius villici placito quicquam deberent aut interessent, sed semel in anno vel bis reditum suum pro quantitate prediorum persolventes reliquum temporis absque vexatione cum quiete possideant. Preterea iudicio principum eisdem fratribus recognovimus quedam predia iniuste eis ablata et quondam eis donata a quodam ministeriali nostro Gerlaho nomine de Ingilnheim a) per manum predecessoris nostri imperatoris Lotharii sita in prenominata villa. Ne autem hanc traditionem nostram vel traditionis conditionem quisquam violentus ") infringere conaverit, hoc superscriptum sigilli nostri inpressione roborantes regalis banni nostri auctoritate confirmavimus. Huic autem nostrę donationi idoneos adhibuimus testes, quorum nomina hec sunt: Adelbertus Mogontinus archiepiscopus, Adelbero Trevirensis archiepiscopus apostolicę sedis legatus, Buggo Wormaciensis episcopus, Sigefridus Spirensis episcopus, Gebehardus Argentinensis episcopus, Fridericus dux, Adelbertus dux Saxonię, Godefridus dux Lotaringe, Willehelmus palatinus comes, Emicho comes de Liningin, Cunrat comes de Chirberc et frater suus, Heinrich de Cazenellinbogo comes et ceteri quam plures tam liberales ©) quam ministeriales.

Signum domini Cunradi regis secundi Romanorum invictissimi. (L. M.)

Ego Arnoldus cancellarius vice Adelberti Mogontini archicancellarii recognovi. Anno dominice incarnationis millesimo CXL, indictione II.1), regnante Cûnrado Romanorum rege II., anno vero regni eius II. Data Wormatię in Christo feliciter. Amen.

Or. in München. Das aufgedrückte S. des Königs in braunem W. ist zerbrochen, der obere Theil verloren.

Nach demselben gedr. Guden., Sylloge S. 567, mit ungenauer Nachbildung des Monogramms; C. d. I, 122; Mon. Boica 29, I, 269. Vergl. Stumpf No. 3406; Wenck, Hess. L.-G. I, 240; Will, Regg. Bei Roth I, S. 189, No. 14, 15, zweimal nacheinander regestirt.

199.Erzbischof Adelbert II. von Mainz bestätigt dem Kloster

Johannisberg mehrere näher bezeichnete Güterschenkungen. — 1140 vor März 13 2).

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Adelbertus secundus divina preordinante clementia Mogontinę sedis archiepiscopus. Sanctorum patrocinio commendari desiderans sanctum suum famulatum manutenere et donata sibi bona

a) Das Wort ist mit verlängerter Schrift geschrieben.

b) violentes bei Guden. ist Lesefehler.

c) Von Guden. Syll. aufgenommen, C. d. I, 123, in „liberi“ abgeändert.

1) Irrig statt III.

2) So von Will nach Massgabe des Regierungsjahres des Königs Conrad III. bestimmt. Nach den Zeugen ist es nicht unwahrscheinlich, dass der hier beurkundete Vorgang in der Mitte Februar d. J. etwa zu derselben Zeit, als die vorstehende Urk. des Königs Conrad III. für Johannisberg ausgefertigt wurde, ebenfalls zu Worms verhandelt worden ist. Die Ausfertigung der Urk. kann alsdann bald darauf in der Kanzlei zu Mainz erfolgt sein, der Erzbischof selbst, der sich in dieser Zeit in der Begleitung des Königs befand, scheint erst gegen Ende Mai nach Mainz zurückgekehrt zu sein.

« السابقةمتابعة »