صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

seu donanda per manus Christi fidelium auctoritate paternitatis nostre protegere suscepi. Notum itaque esse volumus omnibus tam futuris quam presentibus catholicę fidei professoribus, qualiter quidam deo devoti dominici precepti non surdi auditores scientes vilibus et transitoriis regnum celeste et a) beatitudinem glorię indeficientis comparari posse, deo et sancto Johanni baptiste in Biscovesberc pro remedio animarum suarum et parentum suorum de possessionibus suis, que subtus annotate sunt, contulerunt. Matrona quedam Bertha nomine filia Embriconis kamerarii quondam civitatis nostrę per manum mariti sui Godefridi nuncupati de Imizelineswilre b) prefato sancto Johanni baptiste absque omni contradictione tradidit curtem in Winchelo cum omnibus ad eam pertinentibus vineis, agris, pratis, cultis et incultis, et capellam in ea sitam cum omnibus ad eam pertinentibus, molendino et manso uno in Longesheim. Ad huius ergo traditionis confirmationem prefata matrona marito suo Godefrido in idem consentiente agros quosdam sitos in declivo montis, qui dicitur breitdenrot, in ipsa traditione in usum fratrum predesignatę ecclesie concesserunt. Hoc condicto, ut quoad ipsi vivant, reliquos eorundem prediorum reditus in manu sua tenentes necessitatibus pauperum et egenorum inde subveniant, eis vero utrisque defunctis predicti fratres curiam designatam cum omnibus ad eam pertinentibus et in ea inventis in quiete et absque omni C) calumpniatore possideant. Wernherus quidam ministerialis noster de Rodenisheim prefatę ecclesie coniuncta manu uxoris suç Gerdrudis et ibidem inclusę tradidit duos mansos in Gaulesheim ) et duas curtes in Pinguia cum quibusdam mancipiis utriusque sexus a deo sibi concessis. Lůdewicus comes in Rinegówe cum uxore sua Liudgardis subdens se in predicto loco sancti Benedicti regule mansum unum terre, que vulgo dicitur erbe, cum duabus curiis ad eum pertinentibus et curtim unam in Loricho cum omnibus ad eam pertinentibus vineis, agris, pratis, domibus domorumque areis prefate donavit çeclesię. Herchinbertus quoque quidam ministerialis noster de Hedersheim in prefato cenobio se devotę cum sua subiciens vitę monasticę tradidit monachis in eo deo famulantibus novem mansos, IIII. sitos in Sundelingun et duas curtes, III. in Acrufthero cum tribus areis curiarum, III. in Hedersheim et III. curtes cum XXXVI. mancipiis utriusque sexus. Henricus de Werstat mansum I. in eadem villa situm cum duobus molendinis. Vuolframus de Alngesheim coniuncta manu uxoris suç Berthe curtim cum prediis ad eam pertinentibus, vineis, agris, pratis. Wicgnandus eiusdem ville e) olim villicus duas curtes ibidem sitas cum dimidietate omnium prediorum suorum. Adelbero de Alzeia adhibita manu uxoris suę Gudę mansum et dimidium in Hesenesheim et curtim unam in Winchelo cum prediis ad eam pertinentibus. Heberhardus quidam curtim unam in eadem villa sitam cum sexta et sexta decima parte unius mansi terre, quam appellant erbe, et mansum unum in Wolferestal.

uxore

nam

a) ad bei Guden. ist Lesefehler.
b) Nicht Imizelmeswilere wie Guden.

) Bei Guden. ausgelassen.
d) Algesheim bei Guden. ist Lesefehler.
8) Fehlt bei Guden.

Mengerus quidam in Altavilla curtim unam cum quarta parte unius mansi. Item Henricus quidam eiusdem ville cognominatus de Wedereiba curtim unam ibidem sitam cum quarta parte mansi unius. Godefridus quidam curtim unam in Hebrensheim cum manso uno ad eam pertinente. Henricus curtim unam in Winterheim cum quarta parte mansi. In Winchelo a) Wicgerus quartam partem, Godefridus octavam partem unius mansi legitime et absque omni contradictione tradidit deo et sancto Johanni baptiste in Biscovesberc. Horum vero pie devotionis donatione cupientes participari auctoritate nostra traditiones suas roboravimus hanc cartam sigilli nostri impressione signantes et sub anathemate confirmantes. Acta sunt autem hęc multis idoneis testibus astipulantibus tam laicis quam clericis, quorum nomina học sunt: Henricus maioris ecclesię prepositus, Ludewicus sancti Petri prepositus, Hartmannus prepositus sancti Stephani, Henricus custos maioris domus, Arnoldus kamerarius, Hartwinus capellanus, Adelbero presbiter, Wernherus presbiter. Laici liberales: Henricus comes de Cazenellenbogen, Sigefridus comes de Núringes, Conradus comes de Chireberc et alii complures b). Ministeriales: Embrico comes in o) Rinegowe, Conradus et frater suus Mengodus, Craft, Heribort, Henricus, Diedo de Gisenheim, Hartwicus et frater suus Arnoldus, Giselbertus, Embricho filius Hartmanni, Embricho et frater suus Heinricus, filii Heinrici, Marcquardus, Wulfericus, Adelbertus, Hunbertus de Winchelo, Giselbertus, Arnoldus, Rothardus, Engelsalc, Embricho, Wicgnant, Embricho de Rúdenesheim.

Facta sunt hec anno incarnationis domini millesimo C.XL., indictione III., secundo anno regni Conradi regis Romanorum augusti.

Or. in München. Das aufgedr. S. des Erzbischofs ist fast ganz zerstört.

Gleichzeitiges Indorsat: Curia sancti Bartolomei, dementsprechend zwei Indorsate saec. 15: „Confirmatio bonorum in curia ad sanctum Bartholomeum etc.

Gedr. Guden. I, 124.

Vergl. Will, Regg. I, 311. 200. — Erzbischof Adelbert II. von Mainz überträgt dem Kloster

Ilbenstadt ein Lehen zu Welversheim, welches das Kloster von dem bisherigen Lehnsträger, dem erzstiftischen Ministerialen Embricho, durch Tausch gegen Weinberge zu Hattenheim und Winkel erworben hatte. – Glizberch 1141

. vor Mai 28).

* In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Adelbertus dei gratia Moguntine sedis archiepiscopus. Dilectis in domino filiis Antonio Elvestadensi preposito eiusque fratribus ibidem deo famulantibus in perpetuum. Servorum dei pius affectus et sancte religionis studiosus fervor debet maiorum patrocinio contueri et subsidio confoveri. Sic enim summo pastori grata erit nostre pastoralitatis cura, si ecclesiastica prosperitas nostro favore vires accipiat et beneficiorum nostrorum opitulationibus accrescat. Notum itaque esse cupimus omnibus tam futuri

a) So zu verbinden, und nicht wie bei Guden.
b) quam plures Guden. falsch.
c) Guden, falsch de.
1) Nach den Pontificatsjahren des Erzbischofs.

quam presentis evi Christi fidelibus, qualiter nos divine remunerationis intuitu concambium inter iam dictam ecclesiam Elvestadensem et quendam nostrum hominem Embriconem nomine concessimus. Reddidit enim idem Embricho in manus nostras feodum, quod a nobis habebat in territorio ville Welversheim et ab ipsis fratribus recepit vineas pro commutatione in Hatterheim et Winklo. Ut igitur secundum illud apostolicum necessitatibus factorum communicantes in hoc

pauperum Christi necessariis consulamus et ipsorum memorie apud Jhesum nos adtentius commendemus, pro nostra nostrorumque salute hoc idem beneficium Elvestadensi ecclesie in liberam possessionem libere contradimus, servorum domini ibidem regulariter viventium futuris perpetuis temporibus usibus modis omnibus profuturum. Ut igitur hec nostra elemosina firma et inconvulsa permaneat, presens scriptum nostre imaginis impressione et subscriptorum testium astipulatione roborari in memoriam testamenti dignum duximus. Adnectentes insuper sub perpetui anathematis obligatione, ne qua secularis ecclesiasticave persona in hoc nostro donativo pacem fratrum invadendo vel ullis vexationibus fatigando sollicitare vel inquietare presumat.

Actum Glizberch, anno dominice incarnationis MCXLI, indictione quarta, concurrente II°, epacta XI”, anno vero domini Adalberti pontificatus III°. Amen.

Heinricus prepositus domus, Arnolfus prepositus, Marcolfus prepositus, Gozbertus cantor, Heinricus prepositus et custos, Hartmannus decanus, Củnradus magister, Godescalcus, Bervych. Laici vero: Sigebertus comes, Sigefridus comes, Otto palatinus de Widelingsbach, Củnradus Spor, Embricho comes Reni, Dudo, Meingotus fratres, item Dudo, item Meingotus, Cůnradus, Ortwinus fratres, Gerlagus.

Gedr. Guden. I, 129; Würdtwein, not. de abb. Ilbenst. 29.
Sonstige Nachweise bei Will, Regg. I, 315.

201. – Erzbischof Markolf von Mainz bekundet, dass die Wittwe

Judith zu Steinheim dem Kloster S. Alban ihre Güter zur Stiftung ihrer und ihres Mannes Memorien geschenkt, sich jedoch den lebenslänglichen Niessbrauch vorbehalten habe.

(Mainz) 1141 (December 8). In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Marcolfus divina operante clemencia sancte Mogontine ecclesie archiepiscopus. Potissimum fore sensimus saluti succedencium per omnia pro iuribus patrum in bono sequi vestigia precedencium, quorum transmissa ad nos usi auctoritate eius per omnia cultum augere in ecclesia decrevimus, qui suam in nobis misericordiam clementer ostendere dignatus est omnibus. Unde notum fieri cupimus presentibus et futuris omnium fidelium Christi generacionibus, qualiter venit ad nos ecclesie beati Albani religiosus provisor et abbas Wernherus intimans, quanta devocione et quantis ad eum lacrimis venerit matrona quedam Juditha nomine de villa Steinheim sita in pago Rinegowe et omnia, que tam in agris, quam in vineis cultis et excolendis possedit, pro sua et mariti sui Eberhardi anima prefate ecclesie fratribus absque omni contradictione tradidit atque delegavit. Ea tamen condicione, ut ipsa omni

1141 (December 8). – 1143 nach September 27.

139

[ocr errors]

tempore vitae sue bona illa in suos usus converteret, post mortem vero ipsius universa, que haberet, cum omni suppellectile domus sue redigerentur a) in usus fratrum et sic illius beate mulieris et mariti sui memoria apud predictos fratres haberetur in perpetuum. O felicis oblatum fideliter minutum vidue, cui dominus accepto fert graciam, ut diem ire eius preveniat, in qua divitum mundi memoria perit cum sonitu et transit et in qua Christus pauper suorum nullum aspernatur nec proicit. Ut autem huius fidelis mulieris tradicio rata evis b) omnibus et inconvulsa permaneat, presentem cartulam conscribi fecimus et sigilli nostri impressione insigniri iussimus statuentes sub anathemate, ut, si quis testamentum hoc temeraria attemptaverit presumpcione infringere, vinculo excommunicacionis astringatur, unde, antequam deo et ecclesie satisfaciat, numquam absolvatur. Huius vero sic acte rei testes sunt: clerici Heinricus maior prepositus, Ludewicus prepositus sancti Petri, Hartmannus decanus et prepositus sancti Stephani, Gozbertus cantor et prepositus sancti Johannis, Arnoldus prepositus de Aschafenburg. Liberi homines: Boddo) et frater suus Warnherus, comes Sigefridus et frater eius Gerhardus. Ministeriales: Roho d), Embricho de Steinheim, Baldemarus de Geispodesheim, Heinricus, Cuno de Mumenheim.

Acta sunt hec anno dominice incarnacionis M°.CO.XL".Io, indictione III, regnante Cunrado rege huius nominis IIIo, anno regni eius IIII. (Data Mogoncie VI. idus Decembr.).

Abschr. im Copialbuche des Stifts S. Alban, im Kreisarchive zu Würzburg.

Hieraus gedr. Joann. II, 747; weitere Nachweise bei Will, Regg. I, 317; Scriba III, 1069. 202. — Erzbischof Heinrich I. von Mainz bestätigt dem Stifte S. Victor

den Besitz der demselben vom Erzbischof Willigis geschenkten Gastzehnten, der Zehnten von seinem salischen Lande im ganzen Bereiche des Erzstifts, sowie der von Kaiser Otto III. geschenkten Güter in Thüringen und Sachsen. 1143 nach

September 27.

C. In nomine sancte et individue trinitatis. Henricus dei misericordia sancte Moguntine sedis archiepiscopus huius nominis primus. Cum inter labentis seculi transitoria nil magis precellat, quam in se redeuntibus annis bonorum forte operum memoria, constat esse iocundius, hiis totam mentis aciem mancipare virtutibus; virtutum quippe manifesta sunt opera, idcirco frequenter de exterioribus discimus, quod de interioribus sentire possimus. Noverint igitur Christi fideles tam futuri quam presentes, qualiter nobis dilecti beati Victoris foras murum Moguntie canonici, sibi collate temporalis subsidii a fidelibus dispensationis negligentiam metuentes, nostre confirmationis testimonium expetebant sibi in futurum precaventes, ne quod aliquando patrum informavit antiquitas, succedens aboleret vetustas. Nos vero etsi non per omnia dignum tamen duximus, precedentium patrum in aliquo

a) redintegrentur bei Joann. ist Lesefehler.
b) Joann. in durch Lesefehler.
c) Joann. änderte in Boppo.
d) Nicht Robo, wie Joann. selbst S. 919 richtig besserte.
€) Die eingeklammerten Worte sind von einer Hand saec. 17 nachgetragen.

sequi vestigia ; divino etenim cultui sicut aliquid superaddere sic in nullo detrahere satis est laudabile. Quapropter sacrosancta Christi ecclesia patrum adaucta subsidiis succedentium semper est munienda presidiis. Igitur omnem decimationem hospitalitatis a beate memorie patre et predecessore nostro Willegyso Mogontie metropolis archiepiscopo et apostolice sedis legato prefate ecclesie beati Victoris ibique deo famulantibus ob temporale subsidium scimus et fatemur antiquitus traditam. Porro nos interpellante fideli nostro eiusdem ecclesie Gerlaho preposito et rogatu fratrum a tanto auctore et huius ecclesie fundatore W.") eiusque venerabilibus successoribus archiepiscopis decimationes nostre salice terre, sive in agris, sive in silvis extirpatis seu extirpandis, cultis vel excolendis, antiquis et novalibus, omnigenorum quoque pullorum et peccorum, nichil excipientes, in omni episcopatu nostro tam in orientali Germania, quam in Saxonia, seu in Norzun et in pagis Mogontie adiacentibus, videlicet Wetreibe, Monnegowe, Rinegowe, Nachgowe, per decursus etiam fluminum Reni et Mogoni, velut in Hosten, pratis, paschuis, insulis et ad dispensationem eorum pertinentes decimas in Cheterecho et Bischofesberc, quasdam etiam vinearum et agrorum in Dulcenesheim ad luminaria noctis per nos ordinata, immo ubicumque sita sunt eorum bona vel decimationes, tradita tradimus, stabilita stabilimus, confirmata apostolica auctoritate et nostra innovantes confirmamus. Preterea bona, que dominus Otto piissimus imperator huius nominis tercius suggerente prenominato patre Willegyso in memoriam sui dilecteque sororis Sophie de propriis prediis et redditibus sitis in Turingia et Saxonia, scilicet Geisbotesleiben, Chindeshusen, Salemannesbrunnen, Escheveberc, Husun, Harstal et ultra flumen Unstrut Merchesleibe, Godenhelingun, Grabaho, Cornere, Hohungun cum pertinentibus ad easdem villas familiis, mancipiis, silvis, pratis, pascuis, cultis et incultis, aquarum decursibus eidem ecclesie liberalitate regali contradidit, item stabilimus et confirmamus. Confirmatio autem huius rei ne alicuius postmodum tepescat infirmatione, ne etiam ullius emula annichiletur contradictione, nostre auctoritatis testimonio venerabilium personarum subsignari et muniri iussimus impressione. Testes sunt: Hartman sancti Martini de domo prepositus, Ludewicus sancti Petri prepositus, Anshelmus prepositus sancte Marie ad gradus, Arnolt prepositus de Aschafenburc, Godebolt prepositus de Frisler, Hertwin prepositus sancti Johannis, Ludewic prepositus de Franchenvvort, Willehelm scolasticus de domo. Capellani: Sigeloch, Cunrat, Berewic, Giselbret, Linunc. Canonici sancti Victoris: Adelbero decanus, Cunrat scolasticus, Stephan cantor, Hertwin custos. Liberi: Hereman balatinus comes, Emicho comes de Linungun, Henrich comes de Cazenelenbogen, Cunrat comes de Kereberch, frater eius Emicho, Wolfram comes de Wertheim, Gerhart comes de Nuringes, Gerhart comes de Berebach et frater eius Henric, Godefrit de Hosteten, Ministeriales: Embricho comes de Rinegowe, Dudo, Megingoh ), Erlewin, Walpret, Dietwin, Růthart, Ernest.

a) Hierzu im Copialbuche die Randbemerkung von anderer, gleichzeitiger Hand: Nota Willegibus dicitur fundator ecclesie.

b) ,(vicedominus) frater Dudonis“ Zusatz von Bodmann, die beiden letzten Worte vielleicht aus dem Or.

« السابقةمتابعة »