صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo C.XL.III'., indictione VI., sub rege Conrado huius nominis tercio, anno vero II'. ordinationis domini Henrici Mogontiensis archiepiscopi.

Schriftprobe vom Or. und Collationirung des Abdrucks bei Joann. II, 585 mit demselben von Bodmann in seinem Handexemplar von Joann. auf der Stadtbibliothek zu Mainz; Zeichnung des von Bodmann noch in wohlerhaltenem Zustande gesehenen aufgedr. 8. des Erzbischofs daselbst S. 197.

Abschr. im Copialbuche des Stifts S. Victor zu Darmstadt. Gedr. Joann. II, 585; vergl. Will Regg. I, 323. Zur Datierung ist die römische Indiction angewandt.

sue

203. Gertrud von Rüdesheim, die Rheingräfin Hadewigis und

Agnes schenken dem Kloster Johannisberg Güter zu Lorch,

Ingelheim, Ockenheim und Wackernheim. 1143.

Noverint Christi fideles, quod Gertrudis de Rudisheim soror nostra legavit ad altare sancti Nicolai pro salute amine sue parentumque suorum quatuor iugera vinearum in Loricho et tres solidos in Ingelnheim coram Arnoldo de Rudisheim, qui in hanc traditionem suum adhibuit assensum et voluntatem. Hadewigis etiam soror nostra tradidit per manum fratris sui Embrichonis ringravii unum mansum in Ockinheim cum edificiis, areis, agris, pratis, pascuis et omni iure, quod in eodem manso habere videbatur, hoc adiecto, ut ipsa ad finem vite

usum de his bonis habeat et nobis exinde annis singulis unum solidum persolvat in censum. Agnes laica filia Riclindis coniuncta manu sororis sue Gude apud nos recluse dedit nobis curtem suam in Wackkirnheim cum mancipiis utriusque sexus sub hac lege, ut sua apud nos quotannis agatur memoria. Hanc donationem dominus Heinricus archiepiscopus collaudavit et canonice confirmavit.

Datum anno domini MCXLIII. Testes aderant Ruthardus abbas Eberbacensis, Erinfridus *) prepositus de Winckelo, Godefridus de Hoste, Hermannus de Stecklenberg, Wolfricus de Winckelo, item Wolfricus de Moguntia et alii quam plures.

Abschr. von Schott im U.-B. zur Gesch. des Rheingr. Hauses; hiervon Abschr. bei Kindlinger 137, 44, der irrig statt Johannisberg, wie Schott hat, Bleidenstatt schrieb. Der Druck bei Will, Mon. Blid. S. 25, wo ausserdem die Urk. in „Drei Regesten von Kindlinger“ zerlegt ist, und Roth II, 4 ist hiernach zu berichtigen bezw. zu streichen.

204. – 0. D., C. 1143—1153.

Cives Mogontine metropolis bekunden, qua cautela pactionis Arnoldus ministerialis et noster concivis et uxor eius Geba cum tribus fratribus Dudone, Meingoto, Hartwino ministerialibus et concivibus nostris convenerunt

Mansum unum et curiam habent in Winkelo, quorum medietatem fratribus, qui sunt in monte sancti Johannis, aliam fratribus qui sunt in Everbach pro remedio animarum suarum post mortem utriusque contradiderunt.

Or. in Darmstadt.
Gedr. Baur, Hess. U.-B. II, No. 7; Stumpf, A. Mog. No. 50.

a) Kindlinger und nach ihm Roth falsch Reinfridus.

205. – Papst Lucius II. ertheilt dem Kloster S. Alban bei Mainz die

Bestätigung seines Güterbesitzes, insbesondere des Besitzes

der Kirche zu Höchst. – Im Lateran 1144 Mai 28.

Lucius episcopus servus scrvorum dei dilectis filiis Guarncro abbati monasterii sancti Albani quod iuxta Maguntiam situm est eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Apostolici moderaminis clementię convenit, religiosos diligere et eorum loca pia protectione munire. Dignum itaque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eos a pravorum hominum nequitia tueamur et apostolicę sedis patrocinio foveamus. Eapropter dilecti in domino filii vestris rationabilibus postulationibus clementer annuimus et monasterium sancti Albani, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes, ut quascunque possessiones, quęcumque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Ecclesiam vero sancti Justini, que est in Hosteden, quemammodum a bone memorię Rothardo Maguntino archiepiscopo canonice vobis concessa est et scripto suo firmata, honores quoque et dignitates, quas beati Albani monasterium usque ad moderna tempora iuste habuisse dinoscitur, per presentis scripti paginam vobis et per vos eidem monasterio confirmamus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur vestris et eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Salva Maguntini archiepiscopi canonica iusticia et apostolicę sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bong actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eternę pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. (Symbol.)

Lucius catholicę ecclesiç episcopus ss. Bene valete.
† Ego Conradus Sabinensis episcopus ss.
† Ego Theodewinus sanctę Rufine episcopus ss.
† Ego Albericus Ostiensis episcopus ss.
† Ego Imarus Tusculanus episcopus ss.
† Ego Gregorius presbiter card. tit. Calixti ss.
† Ego Rainerius presbiter card. tit. sancte Prisce ss.
† Ego Wido presbiter card. tit. sanctorum Laurentii et Damasi ss.

[ocr errors]

† Ego Nicolaus presbiter card. tit. sancti Cyriaci ss.
† Ego Reinerius presbiter card. tit. sancti Stephani in Celio monte ss.
† Ego Aribertus presbiter card. sanctę Anastasię ss.
† Ego Hugo presbiter card. tit. sancti Laurentii in Lucina ss.
† Ego Julius presbiter card. tit. sancti Marcelli ss.
† Ego Gregorius diaconus card. sanctorum Sergii et Bachi ss.
† Ego Odo diaconus card. sancti Georgii ad velum aureum ss.
+ Ego Gerardus diaconus card. sancte Marie in Dominica ss.
† Ego Octavianus diaconus card. sancti Nicholai in carcere Tulliano ss.
† Ego Guido in Romana ecclesia altaris minister indignus ss.
† Ego Rodulfus diaconus card. sanctę Lucie in Septa solis ss.

Datum Laterani per manum Baronis sancte Romane ecclesie subdiaconi, V. kal. Junii, indictione VII., incarnationis dominicę anno M°C°X°LIIII'., pontificatus domni Lucii pape secundi anno I.

Or. mit wohlerhaltener Bulle an rothgelber Seidenschnur in München.

[ocr errors]

206. Papst Lucius II. bestätigt die dem Kloster Ilbenstadt vom

Erzbischofe Heinrich I. von Mainz gemachte Schenkung von Gefällen zu Erbach und Eltville. Im Lateran 1144

December 2.

Lucius episcopus servus servorum dei dilectis filiis Antonio Elvestadensi preposito eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Quoties illud a nobis petitur, quod rationi et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et beate dei genitricis semperque virginis Elvestadensem ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus statuentes, ut quascunque possessiones, quecunque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: in villa Eberbach censum unius mansi vinearum et in Altavilla censum dimidii mansi, quem frater noster Henricus Moguntinus archiepiscopus vobis donavit et scripto suo firmavit. Prohibemus autem, ut eiusdem loci advocatiam nullus sibi usurpare presumat, sed sicut hactenus ab omni advocato libera et quieta de cetero maneat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominun liceat, prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnibus profutura salva apostolice sedis auctoritate et dioecesani episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisve sui dignitate

careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servientibus sit pax domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen.

Ego Lucius catholice ecclesie episcopus subscripsi.

Datum Laterani, per manum Baronis sancte Romane ecclesie subdiaconi, IIII. nonas Decembris, indictione VII., incarnationis dominice anno MCXXXXIIII., pontificatus vero domini Lucii II. pape anno primo.

Nach einer Abschr. gedr. Marburgische Beyträge zur Gelehrsamkeit III, 158; Würdtwein Not. de abb. Ilbenst. S. 31,

Vergl. Will Regg. S. 324, 20. 207. Erzbischof Heinrich I. von Mainz bestätigt die von dem Propste

Hertwin zu S. Johann dem Kloster Eberbach gemachte
Schenkung eines Hauses zu Mainz, von Gütern zu Eltville

und Walluf, sowie eines erzbischöflichen Lehens. — Mainz 1144.

C. In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricus divine providentię dispositione sancte Moguntine sedis archiepiscopus huius nominis I. Apostoli sunt verba salubriter nos commonentis „Dum tempus habemus operemur bonum“ ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Domestici nostre verę fidei plane sunt illi, quorum mens celo dedita serviunt ei incessabiliter, cui subduntur omnia, que in celis sunt et in terris. Et quia efficaces sunt pro modulo suo in eius glorioso servitio, credimus, quod in nobis minus est, eorum nos assequi apud deum omnipotentem instantissimarum orationum adiutorio. Omnis itaque noverit posteritas tam presentium quam futurorum, qualiter prepositus sancti Johannis Hertwinus spe accensus sancti desiderii et ea plenius corroboratus nostra licentia et permissu per fideiussores Ernostonem, Arnoldum longum, Cůnradum de Hepenhefde curtim suam in Maguntia, de qua canonicis beati Martini V. persolvuntur solidi singulis annis, preterea domum in Alta villa cum vineis illic attinentibus vel quicquid in Waldafo agrorum vel vinearum possidebat, pro remedio anime sue et parentum suorum fratribus deo servientibus in Eberbach contradidit. Beneficium quoque episopale ), quod ab archiepiscopo Adelberto concessum tenebat, antecessori nostro Marcolfo reddidit. Quod idem archiepiscopus tum pro memoria sui tum rogatu ipsius predicti prepositi ecclesię beatę Marię in Eberbach contradidit. Retractans itaque secum idem prepositus ab abbate memorati loci idem beneficium hac recepit conditione, ut karratam vini singulis annis inibi deo servientibus persolveret, post mortem vero ipsius ecclesia memorata sibi

<

1) Erzbischof Marculf legte durch Schenkung auch den Grund zum Hofe Dreisen. „Marculfus Moguntine sedis archiepiscopus iniciavit curiam nostram Dreisen ad perpetuam apud nos sui nominis memoriam. Nam sumens de dominicalibus bonis suis que dicuntur fronegut donavit ecclesię nostrę fundum palustrem inter Altam villam et Eberbach, qui ut modo ambitus curię Dreisen cum horto ipsi curię adherente. Ocul. Mem. I, fol. 36 (Notiz a. d. J. 1211); Bodmann S. 75; vergl. Will, Regg. I, No. 317.

-

tradita libere et quiete recepta possideret. Super hanc igitur traditionem rogatu ipsius nostri fidelis prepositi cartam hanc conscribi et sigillo nostro signari precepimus et ne quis contra hec se opponat vel temerario ausu violentiam aliquam inferre audeat, testium idoneorum, qui presentes affuerunt, nominibus plenius confirmavimus. Testes hi sunt: Hartmannus maioris ecclesiæ et sancti Stephani prepositus, Lodevvicus prepositus sancti Petri, Heinricus custos, Gerlaus decanus et prepositus, Anselmus prepositus beatę Marię ad gradus, Willehelmus magister scolarum, Werneherus abbas sancti Albani, Heinricus abbas sancti Jacobi, Củno * abbas sancti Dysibodi. Capellani: Berevvicus, Godefridus, Củnradus, Siglo. Liberi: Herimannus comes palatinus, Emmecho comes de Liningun, Củnradus comes et frater eius, Emmecho, Wolframus comes de Wertheheim et frater eius Thiderus. Ministeriales: Dudo et frater eius Meingotus, Embrico, Růthardus vicedominus et filius eius Arnoldus, Folpertus et filius eius Godeboldus, Salmannus Walpodo et alii quam plures.

Acta sunt hec in Maguntia, anno dominicę incarnationis millesimo Co.X°LIIII'., indictione VI."), sub Củnrado rege huius nominis II°. feliciter amen.

Or. in Miltenberg. Von dem aufgedrückten S. des Erzbischofs in braunem W. ist nur ein Bruchstück erhalten. Von den Indorsaten sind zu bemerken: 1) ein dem 12. Jahrh. angehöriges „Testamentum Hertwini de Waltaffa“, 2) ein solches des 13. Jahrh. „Testamentum domini Hertwini prepositi sancti Johannis de curia in Maguntia et bonis in Alta villa et in Waldaffo et de quodam beneficio, episcopali etc.“, welchem eine Hand des 16. Jahrh. hinzufügte „et curia nostra in Reicharthusen, quae omnia nobis dedit propter salutem anime suae anno 1144" ).

Unvollständige und interpolierte Abschr. im Ocul. mem. I, fol. 88. Gedr. Bodmann S. 130 nach dem Or.; Wenck II, 90; Rossel, Eb. U.-B. I, S. 16, nach der Abschr. im Ocul. mem. Weitere Nachweise bei Scriba III, 1077; Will 328, No. 39.

208. Abt Anselm von Johannisberg bekundet eine seinem Kloster

gemachte Schenkung von zehn Mark. – 0. D., wahrscheinlich 1144.

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Anshelmus cenobii sancti Johannis baptiste in Bischovesberch solo nomine dictus abbas cum fratribus meis notum esse volumus universis fidelibus tam presentibus quam posteris, qualiter domnus Lúpboldus canonicus sancte Marię ad gradus in Moguntia et quedam matrona Güda nomine zelo pię devotionis ducti, cum temporalibus eterna, cum terrenis celestia conparare desiderantes, decem marcas ad emendum allodium ecclesię nostre contulerunt tali videlicet condicto, ut quamdiu vixerint, ipsis ad sustentationem decem maldra siliginis Pinguensis mensure et una carrata vini de rebus ecclesię annuatim persolvantur. Cum vero alterum vel alteram decedere contigerit, de prefato censu singulis annis in anniversaria commemoratione defuncti ad refectionem fratrum quinque solidi reddantur. Post obitum autem utriusque tota summa integraliter in usum ecclesiç redigatur, hoc tamen adiecto,

1) Unrichtig statt VII.

2) Ist der dem 16. Jahrh. angehörige Zusatz zu dem Indorsat, welchen Baer, Gesch. von Eberbach I, 203, nicht benutzte, begründet, woran wohl nicht zu zweifeln, so bildete dieses Lehen die Grundlage des Klosterhofs Reichartshausen. Baer a. a. 0. ist demnach zu berichtigen. Codex dipl. Nass. I, 1.

10

« السابقةمتابعة »