صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

146

0. D., wahrscheinlich 1144.

0. D., wahrscheinlich 1144.

quod bis quinque solidi divisim in anniversario utriusque fratribus reficiendis in caritate annuatim impendantur et preterea in anniversario bong memorię Walteri subdiaconi de Velevuile duo solidi. Hoc igitur quatinus ratum et inconvulsum permaneat, scripto presentis paging fideliter commendavimus et sigilli nostri impressione sanctivimus asstipulatione.

Presentium testium fratrum videlicet ipsius conventus Cůnradi prioris, Benedicti prepositi, Củnradi custodis, Hartmanni cantoris, Cůnradi cellerarii, Emberchonis capellani et ceterorum eiusdem ecclesię fratrum.

Or. in München. Das aufgedrückte S. von braunem W. ist am unteren Rande beschädigt. Dasselbe hat 65 mm. Durchmesser; es zeigt das Brustbild des h. Johannes, in der R. die Palme haltend, die L. segnend erhoben. Umschr. † Scs. Johannes Baptista. Dasselbe S. an der folgenden Urk. Eine Abbildung desselben nach einem dritten, am Rande sehr beschädigten Exemplar gibt Bodmann Tab. III, No. 6, ohne im Texte die Urk, zu bezeichnen, welcher das S. angehört. Bodmann's Abbildung ist insofern nicht genau, als in der Umschrift nicht Sanctus, sondern Ses zu lesen ist. Die unten Taf. I gegebene Abbildung ist genau.

Indorsat von einer Hand saec. 15: , Anselmus abbas. 1144“.

Et quia

209. Abt Anselm von Johannisberg bekundet, dass die in sein

Kloster aufgenommene Matrone Cunha zu Geisenheim demselben ihren Besitz daselbst vermachte. - 0. D., wahr

scheinlich 1144.

In nomine sancte et individuę trinitatis. Ego Anshelmus dei gratia qualiscunque abbas gcclesiç beati Johannis baptiste in Bischovesberch notum esse volo omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, qualiter matrona quedam de Gisenheim nomine Cunha vilibus et transitoriis eterna comparare desiderans tradidit deo et sancto Johanni duas curtes in Gisenheim cum omnibus ad eas pertinentibus vineis, agris, cultis et incultis ob iugem sui et suorum predecessorum memoriam aput fratres in prefata ecclesia deo famulantes. domino iubente summe perfectionis est, omnia relinquere et deo ministrare, prefata matrona omnibus relictis patrocinio beati Johannis baptiste in prefato loco se ipsam contradidit et regularem vitam secundum preceptum beati Benedicti subiit. Nos itaque volentes ei etiam in futurum providere, ne quid detrimenti pateretur, communi consensu fratrum constituimus, ut annuatim et cottidie tam in indumentis quam in victualibus reciperet, quicquid fratribus daretur. Insuper marcam argenti et reditus alterius curię, quę sita est in foro, ad supplementum necessitatis suç annuatim ex eisdem prediis persolvendum in festo sancti Martini constituimus. Ut autem hec rata et inconpulsa in futurum permaneant, hoc superscriptum sigilli nostri impressione roboravimus.

Testes autem sunt huius rei: Nartwicus, Embercho, Cunradus, Benedictus, Hartmannus, Emecho et ceteri fratres tam iuniores quam seniores.

Or. in München. Das aufgedrückte, kreisförmige Siegel des Klosters in braunem W. ist bis auf die nicht mehr lesbare Umschrift wohl erhalten; es ist von demselben Stempel wie das auf vorstehender Urk., die Urk. selbst jedoch von anderer Hand. Auf der Rückseite findet sich ein ziemlich gleichzeitiger Vermerk ,Curtes in Gyssenheim“, sowie die Jahreszahl 1144 von derselben Hand, welche dieselbe auf vorstehender Urk. vermerkte.

210. Erzbischof Heinrich I. von Mainz bestätigt die durch Erz

bischof Ruthard erfolgte und vom Papste Lucius II. genehmigte Ueberweisung der Kirche zu Höchst an das Kloster S. Alban,

sowie dessen Privilegien und Güterbesitz. — 1145 vor März 13).

C. In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricus dei gratia sancte Magunting sedis archiepiscopus omnibus Christi cultoribus tam futuris, quam presentibus in perpetuum. Suscepti cura regiminis nos admonet, religiosam vitam ducentes digne remunerationis beneficio prosequi, ut et laboribus suis non ingratos nos inveniant et ipsi de indulta sibi gratia meliores semper proficiant. Sicut enim laudabile est et discretum, reverentiam et honorem maioribus exhiberi debitum, sic rationabile atque iustum videtur, prelatos quosque commissos sibi a) diligere atque b) eorum iustis peticionibus pias semper aures accomodare. Qua caritatis diligentia cum omnibus debitores existamus, iniuncti tamen pastoralis officii ratio in filios sancte Magunting ecclesię cogit nos esse propensiores et in eos precipue, qui matri ipsi se exhibent devotiores. Noverint itaque quique deum timentes tam futuri, quam presentes, qualiter fratres nobis devoti et fideles monastica religione degentes in ecclesia beati Albani Maguntię dirigente eos ad nos venerabili viro abbate suo Heinrico privilegium presentabant a summe sedis pontifice Lucio huius nominis İfo.2) ecclesią sue transmissum et ut, quod ibi continebatur, confirmarem ) sub apostolica legatione intimabant. Continebatur autem tam in litteris ab apostolica nobis sede directis, quam etiam in iam memorato apostolicą auctoritatis privilegio, ut ecclesia beati Justini, que est in Hosteden, quemadmodum a bong memorię Ruothardo archiepiscopo ipsi monasterio concessa est et scripto :) confirmata, ita de cetero permaneat et ut quascumque possessiones, quecumque predia idem monasterium a constitucione sua usque ad hęc tempora possidet aut in futurum largitione regum, concessione pontificum, donatione principum, oblatione fidelium deo propicio potuerit adipisci, firma ei suisque habitatoribus et inconvulsa perseverent 4). Honores nichilominus et dignitates, quas beati Albani ecclesiam usque ad moderna tempora constat habuisse, videlicet ut fratres eius, quotiens ordines celebrantur, primi post principalis ecclesiæ canonicos vocentur et ut in publicis stationibus et in oblatione, que singulis annis in cena domini persolvitur, prima post episcopalem sedem habeatur, per ipsius scripti paginam constat iam dictis fratribus et per eos eidem monasterio confirmata. Quia igitur nostri officii est, sanctam matrem nostram Romanam ecclesiam venerari, diligere eiusque mandatis in omnibus obedire nec institutis predecessorum nostrorum in aliquo contraire, eius legationem omni debita obedientia amplectentes, quod ipsa confirmavit, confirmamus ideo maxime, quia sic

a) sibi commissos Joann.
b) et Joann.
c) confirmaretur Joann.
d) permanerent Joann.
1) Nach Massgabe des in der Urk. angegebenen Regierungsjahres des Königs Conrad III.
2) Vergl. No. 205.
3) Vergl. No. 135.

ipsam ecclesiam antiquitus iuste habuisse cognovimus. Decernimus ergo, ut nullus omnino prefatum monasterium audeat perturbare, honores eius et dignitates antiquas aliquatenus inminuere, possessiones eius auferre, ablatas retinere aut aliquo vexationis genere fatigare. Si quis autem contra hanc nostre institucionis paginam insurgere temptaverit, thesaurizat sibi iram in die ire et, si non digna satisfactione emendaverit, in extremo examine districte ultioni in perpetuum cruciandus subiacebit. Ut autem hoc, quod statuimus, inconvulsum et stabile de cetero permaneat, data in prevaricatores sentencia damnationis cartulę huic sigilli nostri inpressionem fecimus aptari probabilium adhibentes testimonia personarum, quarum hęc nomina sunt: Hartmannus maioris ecclesiç prepositus, Gerlahus decanus maioris ecclesię et prepositus sancti Victoris, Heinricus custos sancti Martini et prepositus in Erfesfurt, Willehelmus magister scolarum, Anshalmus prepositus sancte Marię ad gradus, Hertwinus cantor et prepositus sancti Johannis, Godescalcus prepositus sancte Marie in campo, Arnoldus camerarius et prepositus in Ascafenburch, Burchardus prepositus in Ichinburch, Sigiloch prepositus in Norzun.

Acta sunt autem hęc anno dominicę incarnationis millesimo Co.XL'. Vo, indictione VIII“, regnante glorioso Củnrado rege, anno regni eius VII°, super nos autem regnante domino nostro Jhesu Christo Amen.

Schön geschriebenes Or. mit wohlerhaltenem S. des Erzbischofs in München.

Undatiertes Transsumt, ausgestellt vom Bischofe Heinrich II. von Worms (1217—1234), dem Abte G. von Bleidenstatt u. a. ebendaselbst.

Abschr. im Copialbuch des Stifts S. Alban im Kreisarchive zu Würzburg.
Gedr. Joann. II, 750. Vergl. Will, Regg. I, 328. Scriba, Regg. III, 1079.

211. Erzbischof Heinrich I. von Mainz bestätigt den regulirten

Canonikern Augustinerordens zu Gottesthal bei Winkel
die Schenkung des Erzbischofs Markolf, übergibt ihnen das
Hospital bei dem Dome zu Mainz, genehmigt die Erwerbung der
Capelle und von Weinbergen zu Marienborn und gestattet ihnen

die Ausübung der Pfarrrechte zu Gottesthal. – Mainz 1145 Mai 30.

C. In nomine sancte et individuę trinitatis. Heinricus divina favente clementia Maguntinę sedis archiepiscopus huius nominis imus Quia in dilectione dei et proximi universa lex pendet et prophetę, in hoc summopere cura nobis adhibenda est, ut iuxta apostolum providentes bona non solum coram deo, sed etiam coram omnibus hominibus pro spe vite eterne stipendia pauperum Christi de thesauris bonitatis dei augere summopere studemus. Notum ergo esse volumus tam presentibus quam futuris universis Christi fidelibus, qualiter predecessor noster Marcolfus archiepiscopus insulam iuxta Altam villam sitam 4) regularibus fratribus in valle dei iuxta Winchelam contradidit excolendam ipsorum usibus ea scilicet

1) Die Gottesthaler Au lag nach Ausweis älterer Karten Eltville gegenüber dicht am linken Ufer bei Heidesheim und ist jetzt in Folge Versandung des Rheinarmes mit dem Lande verbunden. Gottesthal gehörte der obere, grössere Theil der Au, welcher nach einer Vermessung von 1617 38 Morgen 23 Ruthen fasste, der untere Eberbach gehörige Theil führt auf einer Karte von 1575 den Namen Dreiser Au. Die aus der Au entstandene Niederung bei Heidesheim heisst jetzt Nonnenau.

conditione, ut memoria anniversarii ipsius haberetur. Quam traditionem comprobantes ratam duximus de nostro etiam addentes hospitale pauperum ante ecclesiam maiorem constitutum Erenfrido preposito regulari de loco predicto et successoribus ipsius delegavimus, ut supervenientibus egenis ex prebendis illic designatis cura et solatio pro modo suo subvenirent et vita superstite diem ordinationis nostre memorialiter peragerent, exutos vero nos a corpore annuatim diem nostre depositionis vigiliis et missarum sollempniis deo commendarent, obitus etiam venerabilium antecessorum nostrorum domini Adelberti senioris atque iunioris continuis orationibus pro collatis elemosinis recolerent. Concambio etiam facto cum canonicis beati Johannis baptiste in villa Brunnun") II. iugera vinearum ex bonis fratrum, capellam in honore beati Michahelis consecratam et hospitali coniunctam in ius suum prepositus predictus in presentiam nostri suscepit. Licentiam quoque, si necessitas incubuerit, baptizandi et sepeliendi in valle a) memorata concessimus. Et hoc petitioni ipsius assensum prebentes addidimus, ut quandoque eo defuncto una cum preposito beati Cuniberti christiani ) fratres in capitolio suo orationes ad deum pro requie ipsorum recolentes impensa ab ipsis beneficia frequentarent. Ut igitur hec firma et stabilita permaneant, cartam presentem conscribi et sigilli nostri impressione muniri precepimus roborantes eam verbo virtutis dei et auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli, interdicentes anathemate nostro, ne huic traditioni se aliquis iniuste opponat. Et testes, qui interfuerunt, subtus adnotavimus: Hartmannus maioris ecclesię prepositus, Gerlaus sancti Victoris prepositus et maioris ecclesię decanus, Anselmus prepositus sanctę Marię ad gradus, Godeboldus prepositus Frislariensis, Burchardus prepositus Jhecburgensis, Siglo prepositus Northunensis. Capellani: Giselbertus, Godefridus, Cůnradus, Růdingus. Comites: Godefridus de Spaneheim, Gerlaus de Veldece ), Gerhardus de Núeringes. Liberi: Gerhardus de Hagenuhusun, Gerlaus de Bůdinge et frater eius Ortwinus. Ministeriales: Meingotus vicedominus, Důdo scultetus, Embricho de Giseneheim, Wolvricus de Winchela, Wolframmus de Hatereheim, Salmannus Walpodo et alii quam plures.

Acta sunt hec anno dominicę incarnationis M.Co.X°L.V°, indictione VIII, regnante Cảnrado rege Romanorum huius nominis III'. Data in Maguntia, III°. kal. Junii feliciter amen.

Or. im St.-A. Das aufgedrückte S. des Erzbischofs in braunem Wachse, 97 mm. im Durchmesser, ist gut erhalten.

Nach einer fehlerhaften Abschrift gedruckt Guden. I, 167, einzelne Correcturen aus dem Or. Bodmann 8. 232. Vergl. Wittmann in der Zeitschr. des Mainzer Vereins II, 141; Will I, 318, No. 9, 329, No. 46; Wagner, Stifter II, 306; Zaun, Landcapitel 8. 190. Bei Roth I, 197, findet sich von eben dieser Urkunde ein zweimaliges Regest aus dem Drucke bei Gudenus, R. No. 2, 3; in No. 3 wird das Datum III. kal. Junii aufgelöst in „vor September 1“.

a) Gudenus irrig „villa“.

b) so das Or. Guden. las oder vielmehr änderte Cristano ohne Grund. Der gleichzeitige Propst von S. Cunibert in Cöln hiess Volcoldus, urk. erwähnt 1144, Lacombl. I, 352. Die Beziehungen dieses Propstes zum Kl. Gottesthal sind nicht aufklärbar.

c) So das Or., das schwer erklärbare „Nolcke“ des Druckes bei Guden. ist auch in die Regesten Will's übergegangen.

1) Marienborn bei Mainz,

212. -- Erzbischof Heinrich I. von Mainz setzt das Verhältniss der

von ihm geweihten Kirche zu Wildsachsen zur Mutterpfarrei

Nordenstatt fest. — Mainz 1145 Juni 30.

C. In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricus divina favente clementia Maguntine sedis archiepiscopus, huius nominis Imus Ut sublimitas sancte ecclesię vigeat et populus ad cultum verę fidei proficiat, per situs terrę oratoria ad laudem creatoris omnium et sanctorum eius edificata consecrantur, in quibus salus de vera salutę cordibus credentium infusa confirmetur. Hoc prefiguravit veritas loquens ad discipulos suos: In domo, inquit, patris mei mansiones multę sunt, quę mansiones ecclesias dei congrue possunt signare a), in quibus aluntur doctrina veritatis, qui preordinati sunt in regno summę felicitatis. Notum ergo esse volumus omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter cives in Witelesassen ') dei instinctu attracti ecclesiam in fundo Hertwini, fratris Důdonis atque Meingozia), in archidiaconatu Lodewici, beati Petri prepositi, satis decentem extruxerunt et nos ad eandem consecrandam precibus suis humiliter invitaverunt. Quorum annuentes petitioni, presente memorato archidiacono ecclesiam consecravimus, cui mansus unus in dotem collatus est, quam collationem auctoritate nostra confirmavimus. Parrochiano etiam de Norderestat) Richardo et successoribus ipsius C) decima et X. solidi hoc pacto annis singulis designati sunt, ut vel ipse parrochianus vel, quem habere posset ad celebrandum inibi divinum obsequium constituto sollempnitatum tempore procuraret. Constituimus etiam, ut in pascha, pentecosten et in nativitate domini baptismum et cetera divina agenda et sepulturam in predicta a) matrice ecclesia sicut prius per omnia observent, nisi quos suprema necessitas vel ad sepeliendum vel ad baptizandum urget. In rogationibus etiam cum reliquiis sanctorum more suo devote ad eandem matrem suam procedant. Synodis et capitulis archidiaconi sicut iuris est subiecta sit et, dum necessitas expetit ), baptizandi et sepeliendi inibi facultatem habeant. Et ut ista rata et inconvulsa maneant, rogatu archidiaconi nostri Lodewici cartam presentem conscribi et sigillo nostro imprimi testesque, qui interfuerunt, subtus adnotari iussimus: Gerlaus prepositus sancti Victoris et maioris ecclesię decanus, Burchardus prepositus de Jechburc, Siglous prepositus de Norzun. Capellani: Giselbertus, Godefridus, Růdingus, Luinungus. Liberi: Heinricus comes de Thidesse, Arnoldus de Hagenowe, Cunradus de Walleresteim. Ministeriales: Dúdo scultetus de Maguntia et frater eius Wernerus et Wicnandus, Thiderus, Werneherus dapifer, Cůnradus pincerna, Cůnradus et Hethenricus mariscalci et alii quam plures.

Acta sunt hec anno dominicę incarnationis millesimo C.XL.Vo., indic

a) Signari das Or. ecclesiis signari Guden.
b) Nordenstat Guden.
C) suis Guden.
d) Fehlt bei Guden.
*) exigit Guden.
1) Vergl. No. 155.
2) Vergl. Sauer, Lehnsbücher der Herrsch. Bolanden S. 77.

« السابقةمتابعة »