صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

tione VII * 1), sub Củnrado rege Romanorum huius nominis III°. feliciter. Data in Maguntia, II. kal. Julii.

Or. mit schön erhaltenem, 1. aufgedrücktem $. in München. Geschrieben von derselben Hand wie die vorstehende Urk. No. 211.

Abschr. im Lib. reg. eccl. Mag. No. 1 (Mainzer Bücher No. 17) im Kreisarchive zu Würzburg.
Gedr. Guden. I, 174.
Will, I, 329.

213. - Pfarrer Adelbero zu Welterod und Lipporn gestattet dem

Kloster Schönau den Verkauf eines von ihm geschenkten Gutes zu Weier zum Eintausche eines Gutes zu Ahlbach, überweist demselben die ihm hierfür resignirten Güter zu Bachheim und Dessighofen und macht weitere Schenkungen zu Welterod und Lipporn, sowie für die Ausstattung der

Kirche zu Schönau. - 1145 November 6?

Quia misericordię dei non est numerus et quia ipso iubente terrenis celestia, caducis eterna comparari possunt, sapere est, si de nostris, quas divina nobis contulit misericordia, facultatibus Christi pauperibus donativa erogare ceperimus. Quapropter ego Adelbero ecclesiarum sancti Petri in Welterrode sanctique Florini confessoris in Libbrunne solo nomine sacerdos dominis ac fratribus nostris, monachis scilicet sancti Florini in Sconaugia, cuius ego tam condicione quam devotione devotus famulus, beneficium ex meo comparavi a quodam Củnrado de Elise ) in Were 3) situm X. solidorum censum persolvens, quatinus merear fraternitatis ipsorum particeps esse et suarum sanctarum orationum communionem recipere. Decrevi autem idem beneficium usui ipsorum taliter deservire. Quinque solidos custodi assignavi in preparationem nocturni luminis ad altare sancte crucis. Alios quinque ad opus fratrum aput necessarium secus dormitorium ipsorum ordinavi. Contigit autem idem beneficium fratres nostros una cum abbate ipsorum domino Hildelino scilicet in commutatione alterius beneficii in Albach 4) siti postmodum vendidisse et nobis II°. alia in predictos usus resignasse in Bacheim scilicet et in Dissicoben 5) que ita per nos distributa sunt. Bacheim in opus necessariarum sub prioris tutela consistens. Dissicoben custodi deserviens. Similiter etiam à quibusdam Củneza scilicet de Gisenheim et Růthardo filio eius de Rothenberch beneficium in Welterrode conparatum tradidimus fratribus in elemosinam. Nec non et in Libbrunne beneficium invadiatum est nobis pro XV. marcis argenti purissimi in nullius percussuram numismatis redacti. Quod si me vivente vel carne soluto solutum fuerit, fratres nostri recipiant argentum omnino providentes, in usum ecclesie se illud esse reservaturos. Nec non alia atque alia sicut deus nobis pro sua gratia contulit. His predictis addidimus nostre paupertatis dona. Signum ecclesie maius, bonę, estimationis casulam,

1) Unrichtig statt VIII.
2) Elz.
3) Ober- und Niederweier Amt Hadamar.
4) Ahlbach desgl.
5) Ober- und Niederbachheim A. Braubach, Dessighofen A. Nassau.

calicem quinque fertonum ponderis, stolam argento paratam, albam, humerale. Dormitorium ipsorum usque ad tabulata de nostro constructum est. Hec deo teste scripto mandare curavimus, non ut me ista commemorantem notet elatio, sed ut pro facto nostrorum tam presentium quam futurorum fratrum frequens advivet oratio.

Actum, ordinatum, dispositum in presentia domini Hildelini Sconaugiensis ecclesię primi abbatis et aliorum tunc temporis fratrum inibi deo famulantium: Godefridi prioris, Ricwini claustralis prioris, Wecelini custodis, Ricwini, Seberti presbiterorum, Ermfridi, Hartlibi diaconorum, Petri subdiaconi, Nibelungi, Růdolfi, Berngeri, Heinrici, Heinrici accolitorum, Antonii, Ricwini, Heinrici puerorum, Hartmůdi, Stephani, Hiltwini, Cůnradi, Cůnradi conversorum.

Anno domini Mo.Co. XL°.V., VIII°. idus Novembris, die dominico.

Nicht besiegeltes Or. im Besitze des Vereins für Nass. Geschichte. Vergl. Annal. XV, 147. Die Daten stimmen nicht, da der 6. November 1145 nicht auf einen Sonntag, sondern auf einen Dienstag fiel. Der unzweifelhaft vorliegende Fehler ist sehr auffallend und schwer zu erklären. Entweder ist die Jahreszahl verschrieben oder die zu idus gehörige Zahl zu ändern. Die dem Jahre 1145 zunächst liegenden Jahre, in welchen der 6. November auf einen Sonntag fiel, sind 1149 und 1155. Dass der Schreiber MCXLV statt MCLV schrieb, lässt sich vielleicht eher als möglich annehmen, als dass dieser aus Vergesslichkeit es sollte unterlassen haben, bei MCXLV die weitere Zahl IIII hinzuzufügen. Auffallend bleibt ein solches Versehen in der sehr sorgfältig geschriebenen Urk. immerhin. Dieses ist jedoch in demselben Masse der Fall hinsichtlich des Monatsdatums. Halten wir das Jahr 1145 als Ausstellungsjahr fest, so müssen wir, da der Schreiber sich bezüglich des dies dominicus schwerlich im Irrthume befunden haben kann, nothgedrungen VIII. idus in III. idus ändern. Der 11. November j. J. war ein Sonntag. Die Annahme eines Versehens in der Angabe des Monats, etwa so, dass statt Decembris irrig Novembris geschrieben, führt gleichfalls nicht zu einer Lösung.

214. Erzbischof Heinrich I. von Mainz erlaubt seinem Ministerialen

Wigand, zu Hornau eine Kapelle zu bauen. — Mainz 1145.

In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricus divina favente clementia Maguntine sedis archiepiscopus notum esse volumus tam presentibus quam futuris Christi fidelibus, qualiter ministerialis quidam ecclesie nostre Wigandus nomine et uxor eius Wiltrud in longa senectute progressi oratorium seu capellam in proprio fundo Hornawe, ubi frequentius divino possent vacare officio, in honorem beate Marie virginis omniumque sanctorum constituere et sufficienter dotare volentes, nostram super hoc expetierunt licentiam et auxilium. Nos igitur, ut pium eorum propositum feliciorem sortiatur effectum, in structuram eiusdem capelle consentimus atque precipimus, ut ipsa tanquam filia ecclesie matrici omni fidelitatis obsequio maneat subjecta et nullo casu, nisi rationabilis exigit necessitas, ab illa separari valeat. Ut autem nostra hec concessio firma persistat et inconvulsa, hanc cartam inde conscribi et sigilli nostri impressione fecimus muniri. Huius rei testes sunt: Hartmannus maior prepositus, Ludewicus prepositus sancti Petri, Gerlacus prepositus sancti Victoris et decanus maioris ecclesie, Hertwicus prepositus sancti Johannis, Erinfridus prepositus de Winkelo, Bertoldus comes de Nithehe, Embricho comes de Rinegowe, Salmannus Walpodo, Mengotus vicedominus et frater eius Dudo, Wernherus dapifer, Cunradus pincerna et alii quam plures.

[ocr errors]

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M.C.XLV., indict. VII., sub Cunrado Romanorum rege tertio. Data Maguntie feliciter amen.

Abschr. von Schott in dem Urkundenbuche zu dessen Geschichte des Rheingräflichen Hauses.

215. – Erzbischof Heinrich I. von Mainz bestätigt die von dem

Cleriker Zacheus gemachte Schenkung eines Mansus zu

Hattenheim an das Kloster Eberbach. - Mainz 1145.

Zeugen: Hartmannus maioris ecclesię prepositus, Gerlaus sancti Victoris prepositus et maioris ecclesię decanus, Arnoldus camerarius civitatis et prepositus, Godeboldus prepositus Frislariensis et camerarius curiq, Burchardus prepositus de Jechburc, Heinricus comes de Seine, Arnoldus de Bůchun, Thiderus de Wertheheim, Burchardus de Heggestat, Hartungus et frater eius Wernerus de Erpsfordia, Wernerus dapifer, Cunradus pincerna, Hedenricus et Củnradus mariscalci et alii quam plures.

Acta sunt anno dominicę incarnationis millesimo C.XL°.V., indictione VIII a. Data Maguntie feliciter amen.

Or. im St.-A. Das aufgedr. S. des Erzbischofs beschädigt.
Abschr. im Oc. mem. I, fol. 37.
Gedr. Guden. I, 172; Rossel, Eb. U.-B. I, s. 21. Vergl. Will I, 329, No. 48.

Im Abdr. Rossel's zu verbessern: S. 21 Z. 1: sancte individue; 8. 22 Z. 8: eterne. 216. - Abt Werner von S. Alban bei Mainz trifft Bestimmungen

über Einkünfte seines Klosters. - 1145. In nomine sancte et individue trinitatis.

ego Wernherus dei gratia cenobii martyris Christi Albani abbas licet indignus notum volo fieri cunctis fidelibus tam futuris quam presentibus, qualem vel quare talem distributionem fecerim de nobis commisse ecclesie bonis nostro labore amplificatis et ab hereditariis possessoribus in nostros usus pecunia comparatis.

Curtim similiter fratris Dudonis in Gysenheim cum adiacente sibi vinea et alterius parte vinee fratribus tradidimus, ut in festivitatibus omnium sanctorum sanctique Martini in utraque duobus ferculis ipsis inde serviatur.

In Mummenheim curtim nostram et quicquid iuris nostri ibidem erat, cellerario consignavimus, ut exceptis XV unciis, quibus dimidio mense fratribus inde serviri consuetudinarium est, de aliis, que supersunt, et de his, que in Heideresheim et Hedderesheim similiter eidem contulimus, VI talenta persolvat, que addita IV talentis, que de vineis in Loricho persolvuntur, X talenta faciunt, ex quibus XXX diebus dominicis singulis IV uncias deputavimus. In Hedderesheim predium pro Adelheida inclusa oblatum camerario concessimus.

Acta sunt hec et conscripta et sancti Albani martyris sigilli impressione munita, anno incarnacionis domini MCXLV, indictione VIII, Cunrado regnante, domino Henrico venerabili archiepiscopo Maguntine sedi presidente.

Gedr. Joann. II, 749.

217. - Erzbischof Heinrich I. von Mainz bestätigt dem Propste

Hildebold zu Höchst die Ueberlassung des dortigen Zehntens von Seiten des Stifts S. Victor zu Mainz gegen eine jährliche Abgabe von zehn Mainzer Schillingen. Mainz

1146 April 5.

C. In nomine sancte et individuę trinitatis. Heinricus sancte Magunting sedis archiepiscopus huius nominis primus. Cum omnis rei maxime detrimentum sit negligentia, summopere in re conservanda adhibenda est futurorum providentia. Paulatim enim labore magno sepe recolligitur, quod vel senio vel oblivione vel custodum desidia distrahitur. Huic ergo rei simile ne forte contigeret, fratres beati Victoris foras murum Maguntię, quorum cottidiana stipendia sunt decimationes nostre salicą terre tam in orientali Germania quam in Saxonia et in omnibus vicis vel villis nostri episcopatus, precavere cogitabant. Decimationem itaque ut diximus nostrg salicę terre in villa Hosteden super ripam Mogoni ubicunque sitam et illuc pertinentem, in agris, in vineis, in hortis, in animalibus per manum nostram fratri Hildiboldo eiusdem loci preposito suisque successoribus tali conventione incommutabiliter committentes tradiderunt, ut ipse suique successores annuatim ad vincula sancti Petri prenominatis fratribus beati Victoris X. solidos Maguntinę monete indubitanter inde persolvant. Quo facto ut istud testimonio nostri sigilli confirmarem, obnixe rogaverunt idque apud nostram benevolentiam iure talibus promptam facile optinuerunt. Igitur ut hec rata permaneant, confirmata esse nostri impressione sigilli subiunctis testibus tam futuri quam presentes cognoscant. Testes sunt isti: Hartmannus principalis ecclesie prepositus, Gerlachus prepositus de sancto Victore, Sigelochus prepositus de Norzun, Burchardus de Gicheburc prepositus, Gisilbertus prepositus de Wileneburc. Capellani: Cunradus, Linunc, Rudinc, Adelbero decanus sancti Victoris, Cunradus magister, Stephanus cantor et reliqui eiusdem martiris canonici. Liberi: comes Wolframus de Wertheim et frater eius Ditherus, Arnoldus de Hagenowa, Gerlachus de Bůchun. Ministeriales: Cunradus de Haepenhefde, Cunradus pincerna, Wernherus dapifer, Cunradus marscalcus et alii plures.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M°C.XLVI"), indictione VIIII Data Moguntie, nonas Aprilis.

Or. in München, mit beschädigtem S. des Erzbischofs. Hiernach gedr. Stumpf, A. Mog. No. 31. Will, Regg. I, 331.

218. — Erzbischof Heinrich I. von Mainz bekundet die Stiftung des

Augustinermönchsklosters Retters durch den Grafen Gerhard

von Nürings. Mainz 1146 November 13.

C. In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricus divina clementia Maguntinorum archiepiscopus. Omnibus confugientibus sub protectione nostre

1) In Folge eines Risses im Perg. ist in der Jahreszahl V nur undeutlich erkennbar, vergl. Stumpf, Einl. 8. XXXI.

1

defensionis et pro variis utilitatum causis aures nostrę benignitatis querentibus pro spe retributionis eternę aperimus, ut per condescensionem, quam proximis nostris et maxime deo famulantibus exibemus, nos in tempore supremę necessitatis veram salutem consequamur. Notum ergo esse volumus universis tam presentibus quam futuris Christi fidelibus, qualiter comes Gerardus de Núenringes quicquid in Reteresse et in Brübach *), que nunc vallis sanctę crucis apellatur, possidere dinoscebatur in molendinis, pascuis, pratis, silvis, cultis et incultis agrorumque cultura per manus nostras omnipotenti deo et beato Martino in Maguntia pro remedio animą suę, et a) parentum suorum ea contulit ratione, ut fratres perpetuo inibi manentes secundum regulam beati Augustini religiosam vitam ducerent. Nos ergo ipsius bonam voluntatem circa cultum divinum et religionem considerantes et studium pig actionis, quod servis dei exibebat, approbantes traditionem in presentia nostri factam auctoritate officii nostri confirmavimus. Et ne se aliquis opponat vel contradicat, paginam presentem conscribi et sigilli nostri impressione muniri iussimus et anathemate nostro, verbo spiritus sancti et potestate beatorum apostolorum Petri et Pauli interdiximus, ne hęc aliquis infringere presumat. Quod si quispiam impetere b) presumpserit, dampnatus) eternę maledictioni subiaceat nec particeps beate immortalitatis esse mereatur. Testes qui huic interfuerunt traditioni, adnotari iussimus, ut ex omni parte veritas corroboretur. Quorum hec sunt nomina: Hartmannus maioris ecclesię prepositus, Lodewicus prepositus sancti Petri, Gerlaus prepositus sancti Victoris et maioris ecclesię decanus, Anselmus prepositus beatę Marie ad gradus, Arnoldus camerarius civitatis, Willehelmus magister scolarum, Hertwinus cantor, Emmecho comes de Nuerburc, Arnoldus de Bůcho, Heinricus de Tidesse, Củnradus de Walleresteheim. Ministeriales: Dúdo et frater eius Meingotus vicedominus, Embricho de Giseneheim, Důdo scultetus et frater eius Wichnandus, Wernerus dapifer, Củnradus pincerna, Cůnradus), Dragbodo et Hedenricus mariscalci et alii quam plures.

Acta sunt hec anno dominicę incarnationis millesimo CXL.VI., indictione VIII., regnante Cunrado rege Romanorum huius nominis III°. Data et confirmata in Maguntia, idus Novembris, feliciter in dei nomine amen.

Or. in München. Das aufgedr. S. in braunem W. ist fast ganz zerstört. Auf dem freien Raume zwischen der Zeugenreihe und der Datirungszeile ist eine weitere Bestimmung des Erzbischofs Heinrich in fünf Zeilen und einigen Worten nachgetragen, aber durch Rasur getilgt, so dass die Worte ohne Anwendung von Reagentien nicht mehr zu lesen sind.

Gedr. Ghuden. I, 176; Kremer, Or. Nass. II, 169. Nachweise bei Will, Regg. I, 331.

[ocr errors]

a) quam bei Guden. ist Lesefehler.
b) Guden. invertere durch Versehen.
c) Von Guden. ausgelassen.
d) Von Guden. ausgelassen.

1) Braubach, nach der Gemarkungskarte noch jetzt Name der an die Gomarkungen von Hornau und Schneidhain stossenden Flur der Gomarkung Fischbach. Vergl. auch die Bemerkung von Wenck, Hess. L.-G. I, 351.

« السابقةمتابعة »