صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

219. Erzbischof Heinrich I. von Mainz incorporiert dem Domkapitel

die Kirche zu Geisenheim, bestimmt die Einkünfte des Scholasters und Pförtners und bestätigt den Besitz einer

Weinrente zu Lahnstein. - Mainz 1146 November 20.

C. In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricus divina favente clementia Maguntine sedis archiepiscopus. Sanctorum patrum vestigia fide ac devotione summopere nobis imitanda considerantes et in vineg cultura patrisfamilias plena felicitate denarium adipisci cupientes, pervigili cura ab ipsis rudimentis adolescentię laborando operam dedimus in domo domini, scilicet ecclesia beati patroni nostri Martini, subveniendo fratrum necessitatibus et solatium ipsis exhibendo, ut conquisito lucro crediti laboris gaudium intraremus “) salutis et perpetuę pacis recolentes animo verba domini dicentis: Qui in minimo, inquid, fidelis est, et ") maiori fidelis est. Noscant ergo per succedentes seculorum generationes omnes catholicę ecclesię filii presentes et futuri, qualiter dei ineffabili cooperante misericordia nos cura regiminis prediti non immemores exstitimus fratrum et dominorum nostrorum et circa nos ipsorum studio exhibito devotionis. Sedula enim meditatione tractavimus, quali modo benigne consulendo defectum ipsorum sustentaremus et penuriam stipendiorum, quam multo tempore paciuntur, quantum valemus in presentiarum, relevare non omittemus. Ad q • dum) investituram ecclesie in Gisenheim libere hoc modo fratribus concessimus, ut presbitero electo a fratribus copia, que sufficiens videatur, usibus illius deputetur, residuum vero communi fratrum cedat utilitati. Qui presbiter a decano investituram, ab archidyacono curam animarum suscipiat. Preterea perpendimus, quod predicti fratres nostri de iure scolastico circa suorum cognatorum scolarium videlicet canonicorum domesticam provisionem cum magistro scolarum ad lites indebitas et contentiones frequentius prorumpere consueverunt. Ut ergo in his occasio litis penitus deficiat et in ecclesia Maguntina pax et concordia magis ac magis proficiat et convalescat, prelatis ecclesię Maguntine consentientibus, honorabili quoque viro paci ac fraternę caritati omnimodis intento Willehelmo scolarum magistro quam devote postulante, X. libras in Stúderneheim magistro scolarum annuatim persolvendas stabili iure tali tenore donavimus, quatinus in hac parte salvo et incorrupto iure omnium aliorum tam presentium quam succedentium scolasticorum Maguntini episcopatus memorati fratres nostri consanguineis suis scolaribus canonicis de stipendiis prebendalibus in domibus suis victum et vestitum eo moderamine provideant, ut etiam ipsi ex hoc sui laboris consolationem percipiant et magistri scolarum de predictis reditibus sui iuris debita compensatione non careant. Ut etiam adhuc d) status honoris sancte Magunting sedis in hoc provehatur, V. libras in Apolde cantori delegavimus. Preter hec omnia ut claustralis religio redintegretur, que paulatim negligentia labi videbatur pro eo, quod non erat constitutum, unde ianitor ad

a) intremus das Copiar und nach diesem Guden.
b) et in das Cop. und Guden.
c) Loch in der Urk. Von Guden. übergangen.
d) ad huius Guden.
o) non fehlt bei Guden.

custodiam dormitorii deputatus aleretur, elemosinam nostram, que de Lorecho singulis annis proveniebat, ad supplementum illius defectus concessimus. Octo maldra siliginis, II° maldra tritici et IIo avenę, maldrum I. leguminis et dimidium salis, IIII. gallinas, XXti ova, Vo solidos, funiculum lignorum metitum XII im pedum longitudine et XII. altitudine, et amam vini. Hęc dominis et fratribus prompta voluntate tradentes et VI. carradas vini in Logestein a predeccessoribus nostris designatas auctoritate officii nostri corroborantes anathemate nostro in virtute spiritus sancti et potestate beatorum apostolorum Petri et Pauli interdiximus, ne se aliquis opponat vel contradicat. Orationibusque eorum assiduis nos commendavimus, quatinus dies ordinationis nostre vita superstite V°. kal. Octobris 1) memoriter agatur, post consummationem vero vite presentis anniversarii nostri dies loco suo prenotatus vigiliis missarumque officiis in memoriam nostri celebretur. Ad muniendam ergo nostram traditionem et ad corroborandam rei veritatem paginam presentem conscribi et sigilli nostri impressione signari iussimus annotatis infra testibus nomine tenus qui interfuerunt: Hartmannus maioris ecclesię prepositus, Lodowicus prepositus sancti Petri, Gerlacus prepositus sancti Victoris et decanus maioris ecclesię, Anshelmus sancte Marie a) ad gradus, Arnoldus prepositus et camerarius, Willehelmus magister scolarum, Hertwicus cantor, Burchardus prepositus de Jechenburc, Sylous prepositus de Northun, Hartmannus prepositus sancti Mauricii, Godescalcus prepositus de Múgstat, Lodowicus prepositus de Frankenfort. Capellani: Gisebertus, Cůnradus, Godefridus, Růdingus. Laici: comes Růbertus de Lůrenburc, Gerhardus comes de Nůringes, Bertoldus comes de Nithe, Arnoldus de Haganowen, Heinricus de . une ), Embrico de Novo castro, Thidericus de Gireberc ), Heinricus de Thidesse d), Embrico de Gisenheim, Dúdo et frater eius Meingotus vicedominus, Důdo scultetus, Wicnandus et Wernerus frater eius, Ernestus et filius eius Helphricus, Folpertus et Wernherus officiales, Wernerus dapifer, Cůnradus pincerna, Cůnradus, Drag bodo et Heidenricus mariscalci alięque quam plures notę et ignotę ).

Acta sunt hec anno dominicę incarnationis M°.CO.XLVI, indictione VIII°., regnante Cůnrado rege Romanorum huius nominis III'. Data et confirmata XII°. kal. Decembris in Maguntia feliciter in dei nomine amen.

Or, in München, beschädigt, das S. ist abgefallen.
Abschr. im Lib. reg. eccl. Mog. No.1 (No. 17 der Mainzer Bücher) im Kreisarchive zu Würzburg.

Gedr. Guden. I, 179. Sonstige Drucke und Nachweise bei Will I, 331. Vergl. auch Zaun, Landcapitel 242. 220.- Erzbischof Heinrich I. von Mainz schenkt dem Stifte S. Victor

eine Hofstätte zu Kiedrich. – Mainz 1147 April 6.

In nomine sancte et individue trinitatis. Henricus divina favente clementia Maguntine sedis archiepiscopus. Si quis misericordiam dei consequutus de suis

a) Von Marie ab schrieb eine andere Hand.
b) Loch im Perg. Von Guden. übersehen.
c) Birberc Guden., was auch Will aufnahm.
d) Vor Embrico de Gisenheim schiebt Guden. Meingotus ein.
e) Die letzten Worte, im Or. zerstört, fehlen bei Guden.
1) 1142 September 27. Vergl. Will s. 319, No. 2.

facultatibus ecclesie dei aliquid contulerit famulantibus, id profecto divine, non humane dispensationis esse cognoscimus et revera negligentes, in quo valent, dum sibi ignoscunt, tandem, quid amiserint, consequenter perdendo cognoscunt. Noverit ergo Christi . fidelium posteritas, qualiter fratres nostri, beati videlicet Victoris canonici, omnium in episcopatu decimationes novalium tam in cultis, quam colendis silvarum extirpationibus ex antiquo possideant. Porro dum in villa, que dicitur Kedercho, cum decimatione sua nullum haberent refugium, ubi congregata reconderent, recondita observarent, nostrum ut solebant adierunt patrocinium nichil ambigentes, etiam cum consilio affore auxilium. Ego vero, quid huic fratrum suggestioni expediret, mecum deliberans decrevi, uti de dominicali curte ibi sita necessitati, imo utilitate eorum aream exponere, quod utique sicut ipsi devotissime postulabant, ita et ego devote consulere cogitabam. Convocatis igitur prioribus nostris, qui tunc aderant, et ministerialibus una cum vicedomino nostro Meingoto prefatam aream beato Victori martyri sibique famulantibus propria manu libere sub anathemate tradidi, ita ut nemo in presentiarum vel deinceps aliquam decimam vel censum in eadem area requirat vel accipiat aut ullam exactionem faciat. Eisdem etiam fratribus decursum aque, quem non solum ad molendinorum, sed ad alios usus nostra eis sollertia, dum eorum eram prepositus, acquisierat, quidam autem civis urbis bene notus Ruthardus qualicumque modo tempore nostri episcopatus sibi usurpaverat, hanc litem fratribus michi conquerentibus coram prioribus nostris et ministerialibus sic, ut fratres prefate aque usum quieta possessione optinerent, terminavimus. Preterea ut hec traditio inconvulsa permaneat, sigilli nostri subscriptis testibus munivit et muniat auctoritas. Testes, qui interfuerunt, hi sunt: dominus cardinalis sancte Romane ecclesie Thidevvinus et sancte Rufine episcopus, Hartmannus maioris ecclesie prepositus, Gerlaus sancti Victoris prepositus et maioris ecclesie decanus, Arnoldus prepositus et camerarius civitatis, Willehelmus magister scolarum, Hertvvinus cantor, Burchardus prepositus Jechburgensis, Siglous prepositus Northunensis, Godeschalcus prepositus de Muzstadt. Cappellani: Cunradus, Heinricus, Rudingus, Liunungus sancti Victoris canonicus. Fratres eiusdem ecclesie scilicet sancti Victoris: Adelbero decanus, Cunradus magister, Stephanus cantor, Hertvvinus custos. Liberi: comes Godefridus de Ameneburc, Arnoldus de Bucho, Gerlaus nepos ipsius, Thiderus de Werteheim, Heinricus de Seine et frater eius Eberhardus. Ministeriales: Meingotus vicedominus de Maguntia, Dudo frater eius, Embricho de Giseneheim, Dudo et fratres eius Wichnandus et Wernerus, Thiderus, Egilwardus et frater eius Dudo, Arnoldus, Ruthardus et filius eius Arnoldus, Ernost et filii eius Helphricus et Hermannus, Arnoldus de Sowelneheim, Cunradus de Triburia, Folpertus officialis et filius eius Godeboldus, Wernerus dapifer, Cunradus pincerna, Cunradus, Dragbodo et Hedenricus mariscalci curie et alii quamplures.

Acta sunt hec anno dominice incarnacionis MCXLVII, indictione VIIII *), regnante Cunrado rege Romanorum huius nominis III. Data et confirmata

a) Irrig statt X.

[ocr errors]

in Maguntia coram idoneis testibus, VIII idus Aprilis, feliciter in dei nomine amen.

Gedr. Joann. II, 586.
Nachweise bei Will, Regg. I, 333; Scriba III, 1086.

zu

221. — Papst Eugen III. bestätigt die Privilegien und Güter des

Klosters Ilbenstadt, insbesondere den Besitz der vom Erzbischofe Heinrich I. von Mainz geschenkten Gefälle

Erbach und Eltville. - Auxerre 1147 August 8.

Eugenius episcopus servus servorum dei dilectis filiis Antonio preposito sancte Marie de Elvestad eiusque fratribus tam presentibus quam futuris canonicam vitam professis in perpetuum. Quotiens illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Ea propter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam sancte Marie ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum beati Augustini regulam et Premonstratensium fratrum institutionem ibi noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus ibidem inviolabiliter conservetur. Quascunque etiam possessiones, quecunque bona in presentiarum iuste et canonice possidetis aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis deo propitio poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec nominatim duximus exprimenda: allodium Dornheim, decimas et allodium Wulwersheim, censum et omne debitum mansi et dimidii vinearum, quas habetis in Everbach et Altavilla, que videlicet censum et debitum venerabilis frater noster Henricus Moguntinus archiepiscopus vobis concessit et scripto firmavit. Libertatem quoque a bone memorie Alberto Moguntino archiepiscopo ecclesie vestre concessam

concessam et scripto suo firmatam vobis nihilominus confirmamus, ut nulli videlicet archidiaconorum vel clericorum Moguntine parochie nisi solo archiepiscopo respondere debeatis. Prohibemus insuper, ut nullus vobis advocatus preter communem vestrum assensum imposterum constituatur, sed semper sine alicuius advocati perturbatione, sicut hactenus fuisse dignoscitur, vestra ecclesia libera quietaque permaneat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas minuere, retinere seu quibuslibet molestis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Salva apostolice sedis auctoritate et Moguntini archiepiscopi canonica iustitia. Si qua igitur imposterum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, si secundo tertiove commonita satisfactione congrue non emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine domini nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte

ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.

Ego Eugenius catholice ecclesie episcopus.
† Ego Albertus Ostiensis episc.
† Ego Oddo diac. card. S. Georgii ad velum aureum.
† Ego Imarus Tusculanus episc.
+ Ego Octavianus diac. card. S. Nicolai in carcere Tulliano.
† Ego Humbaldus presb. card. tit. sanctorum Joannis et Pauli.
† Ego Gissilbertus indignus sacerdos tit. S. Marci.
† Ego Guido presb. card. tit. SS. Laurentii et Damasi.
† Ego Hugo presb. tit. in Lucina.
† Ego Julius presb. card. tit. S. Marcelli.

Gerlagum quoque de Budinus et Bertoldum comites, pro quibus rogasti me, tibi committo.

Datum Altisiodori per manum Guidonis sancte Romane ecclesie diac. card. et cancel., VI. idus augusti, indictione X., incarnationis dominice anno MCXXXXVII., pontificatus vero domini Eugenii III. pape tertio. .

Nach einer Abschrift gedr. Marburgische Beiträge zur Gelehrsamkeit III, Würdtwein, Not. de abb. Ilbenst. S. 33. Vergl. Will, Regg. S. 332, 68.

160;

222.- Erzbischof Heinrich I. von Mainz genehmigt einen zwischen

dem Kloster Eberbach und seinem Ministerialen Dudo abgeschlossenen Tausch von Gütern zu Birchehe und Kisen

heim. — 1147—1152.

Zeugen: Hartmannus maior prepositus, Heinricus custos, Gerlacus decanus, magister Willehelmus, Hartwinus cantor et prepositus. Capellani: Burchardus, Sigelous, Hartmannus, Cůnradus de Heckestat, Giselbertus. Ministeriales: Embrico comes Reni, Meingozus vicedominus, Hartwinus scultetus, Dudo et frater eius Wicnandus, Cảnradus de Haepenhefte.

O. D.

Or. im St.-A. zu Darmstadt. Von dem aufgedr. Siegel des Erzbischofs ist nur ein kleines Bruchstück erhalten.

Abschr. Ocul. mom. I, fol. 37.

Gedr. Baer, Beiträge I, 131 mit der obigen Festsetzung des Datums; Rossel Eb. U.-B. I, 19. Rossel nimmt als Ausstellungsjahr 1145 an, ihm folgt Will Regg. I, 329, No. 47.

223.

Papst Eugen III. bestätigt die Besitzungen des Klosters
Disibodenberg

Novale vinearum infra Rudensheim, vineam in Butendale. – Metis 1148 Februar 18.

Datum Metis, per manum Guidonis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii, XII. kal. Martii, anno incarnationis domini M.C.XL.VIII., indictione XI., pontificatus vero domini Eugenii pape III. anno quarto.

Abschr. im Diplomatar des Klosters zu Darmstadt.
Gedr. Joann. Spicil. 127, Mittelrh, U.-B. I, 612.
Jaffé No. 6388, Scriba III, 1091; Weidenbach, Regg. Bing.; Goerz, Mittelrh, Regg. I, 2069.

« السابقةمتابعة »