صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

annuentes ex nostre auctoritatis licentia concessimus, quatinus ambo iuris sui res secundum placitum in bono invicem disponerent. Tunc idem spiritalis pater noster sue proprietatis locum Salchinmunstere nominatum in comitatu Gebehardi et in pago Wetereiba situm ad monasterium sancti Bonifacii, Fulda dictum, cum sui advocati Hunfridi manu a predicto eiusdem cenobii rectore et ab ipsius successoribus cum omni integritate in perpetuum possidendum contradidit. Econtra vero ab eodem monasterio locum Massenheim dictum in comitatu Cuningishuntra iacentem cum prefati abbatis et illius advocati Alberici manu et tocius congregationis pari consensu cum ecclesia, curtilibus, edificiis, agris, pratis, pascuis, vineis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, aditibus et reditibus, quesitis et inquirendis et omnibus quecunque dici vel nominari possunt, ad eundem rite pertinentibus locum per recompensationem sine ullius contradictione persone perpetualiter tenendum atque possidendum nobis nostrisque fidelibus coram positis in proprietatem accepit. Rogatu ergo supradicti abbatis memorato archipresuli preceptum confirmationis inde scribi iussimus, per quod volumus firmiterque iubemus, quatinus ab hodierna die et deinceps idem Hatto archiepiscopus liberam atque securam habeat potestatem habendi, donandi, vendendi, commutandi vel quicquid sibi libuerit faciendi. Et ut hec auctoritatis nostre concessio inviolabilem perenniter in evum obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus et sigillo nostri nominis insigniri precepimus.

Signum domni Ludewici serenissimi regis.
Salomon cancellarius ad vicem Pilgrimi archicappellani recognovit.

Data idus Decembris, anno incarnationis dominice DCCCCVIIII., indictione XIII., anno vero regni gloriosissimi regis Ludewici X. Actum Ingilinheim in dei nomine feliciter amen.

Gedr. Guden. I, 347; Kremer, Or. Nass. II, 36. Vergl. Böhmer No. 1228; Friedemann, Hess. Arch. VI, 7; Gegenbaur, Kl. Fulda 49; Will, Regg. I, 94, No. 66. 83. – König Ludwig IV. überträgt dem Kloster Bleidenstatt das

a uf richterlichen Spruch confiscirte Gut des Grafen Hermann zu Wallbach und Horo e im Lahnga u. Ingelheim

909 December 14. In nomine sancte et individue trinitatis. Hludowicus divina favente clementia

Si loca ad cultum divinum destinata nostro iuvamine augere studuerimus, deum inde propitium habere credimus. Quapropter noverint omnes fideles nostri, presentes scilicet et futuri, quia nos rogatu atque consultu Hattonis venerabilis archiepiscopi, spiritualis patris nostri, necnon Cuonradi comitis nostri dilecti in pago Logenahe in comitatu ipsius Cuonradi in villis Wahalebach et in Horoe 1) ad ecclesiam sancti Ferrutii in Blidenstat pro remedio anime nostre in proprium donavimus, hoc est quidquid Herimannus comes ibibem habere visus fuit et sibi ob sua facinora legali scabinorum iudicio ablatum est, cum curtibus, mancipiis, edificiis, agris, pratis, terris cultis et incultis et omnibus illus pertinentibus.

rex.

1) Horoe nach Vogel S. 570, welchem Kehrein S. 217 und Will im Register folgen, ausgegangener Ort.

Jussimus hoc quoque preceptum inde conscribi, per quod volumus firmiterque iubemus, quatenus supradicta proprietas cum omnibus suis appendiciis ad predictam ecclesiam perpetualiter possidenda pertineat, manu nostra illud firmavimus et sigillo nostro consignari iussimus.

Signum domni Hludewici serenissimi regis. Salomon cancellarius ad vicem Pilgrimi archicapellani recognovi.

Data XIX. kal. Januarii, anno dominice incarnationis DCCCCVIII, indictione Xiii, anno vero regni Hludowici gloriosissimi regis X.

Actum Ingilinheim in dei nomine feliciter. Amen.

Abschr. von Schott und Kindlinger 137, 27; gedr. Wilmans, Kaiserurkunden 518; Will, Mon. Blid. 21; vergl. Vogel, S. 570; Will, Regg. I, 94, No. 67. 84. König Ludwig IV. bestätigt die von dem Erzbischofe Hatto

von Mainz dem Kloster Fulda gemachten Schenkungen.

Tribur 910 April 6.

Sanctarum auctoritate paginarum et diuinarum monitis scripturarum fidelium aurem ) multimodis admonitionibus pulsantur, ut huius peregrinationis tempore omni uirtute satagant elaborare. ut bonis operibus et elemosinarum largitate uitam mansuram acquirant. Multum enim est felix et laudabile commercium dum de uilibus et perituris rebus eternę uitę gaudium comparatur. magna etenim pietas largitoris que nos docet spretis terrenis celestem patriam thesaurizare. Unde ego Hatto dei gratia et misericordia dispensante Mogontiacę ecclesię archiepiscopus regnante domno Ludewico gloriosissimo rege et residente in palacio Triburensi cum reuerentissimo abbate Hugge Fuldensis monasterii ceterisque eiusdem monasterii fratribus et clericis ad eorum omnium presentiam quicquid proprietatis habui in Massenheimere marca. et in Wiccrino marca. et in Ruwenheimere marca. et in Geraha marca. et in Lichsamene marca. hoc totum in manus Gerhardi comitis et Chunradi comitis dedi ea ratione. ut cum omni integritate ad sepulcrum preciosissimi Christi martiris Bonifacii in monasterio Fuldensi contraderent. quarum rerum traditiones legitime in presentia gloriosissimi Ludowici regis peractas deprecor et obtestor ipsum abbatem omnemque sancti Bonifacii congregationem per ineffabilem sanctam trinitatem sanctorumque amorem et reuerentiam ut numquam alicui hominum inbeneficientur sed ad generales usus fratrum perpetuo conseruentur. Si uero aliquis successorum meorum contra has res aliquam generare calumpniam presumpserit. primo iram dei omnipotentis incurrat et quod repetit nullatenus euindicet. sed quicunque litem uel controuersiam aliquam intulerit. auri libras XII. argenti XXXVI. libras coactus regiae maiestatis reus exsoluat.

Datum palatio Triburensi coram rege Ludouuico qui et conscribi et sigillo suo insigniri iussit. anno dominicae incarnationis DCCCC.X. indict. XIII. anno uero domni Ludouuici serenissimi regis XI. VIII. idus Aprilis. Ego in dei nomine Hatto

hiepiscopus et cancellarius has litteras iussu meo scriptas recognoui et manu propria subscripsi. † sig. Gebehardi et Cunradi comitum qui easdem

a) aures Schannat.

traditiones rerum fideli manu susceperunt et hoc coram rege iurauerunt ut eas sancto Bonifacio martyri fideliter delegarent et precepto regio confirmarent. † sig. Ditolfi Wormacensis episcopi. † sig. Einharti Spirensis episcopi. † sig. Uuerinheri comitis. † sig. Liutfridi comitis. † sig. Gotdankes comitis. † sig. Hartmanni comitis. p sig. Ratoltes. † sig. Geroltes et aliorum plurium.

Signum a) domni Ludouuici gloriosissimi regis.

Eb. II, 128. Text offenbar abgeändert und interpolirt. Brower, Antt. Fuld. 255; Schannat No. 549, S. 225; Guden. I, 5; Kremer, Or. Nass. II, 39; Hontheim No. 139; Dronke No. 654, S. 302. Vergl. Gegenbaur, Kl. Fulda, S. 50; Will, Regg. I, 94, No. 69. 85. — Alfwin und Ada schenken dem Ursulastifte zu Cöln Güter

zu Bierstatt, Kloppenheim, Erbenheim und Wicker im

Königssundragau und im Nahegau (?). — Worms 927 März 12.

C. Ille caducis rebus praesentis saeculi feliciter utitur, qui sibi ex his aeterna comparat praemia, sciens quod Cristus dominus noster non in tantum conspicit muneris quantatem (sic!) in quantum deuotionem offerentis. Ideo ego in dei nomine Alfuuinus ac dilecta coniux mea Ada ad ecclesiam sanctarum uirginum, quae est extra muros Coloniae ciuitatis publice constructa, ubi uir uenerabilis Uuichfridus gratia dei archiepiscopus praeesse uidetur, pro animae nostrae remedio et pro aeternae mercedis intuitu necnon et pro piae recordationis nostrae debito donamus nostram proprietatem et in proprium tradimus ac de iure nostro in ius et dominationem illius ab hodierna die transfundimus, ut haec eadem proprietas sanctis sororibus domino die noctuque fideliter ibidem famulantibus omni tempore proficiat in augmentis perpetualiter in dei nomine possidenda. Hoc est curtem I. sitam in Kuningessundere in comitatu Euerhardi comitis in uilla Birgidesstat dicta cum casis diuersis, cum terra salaricia, pratis, campis, siluis, pascuis, aquis aquarumue decursibus, uiis et inuiis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis omnibusque rebus ad eandem curtem iuste legitimeque pertinentibus, cum mansis XXX. totidemque mancipiis utriusque sexus ea inhabitantibus, quorum haec nomina sunt. Ruothgoz et uxor eius Ruothuuich. Hupolt. Rateri et uxor eius Frithegart cum filiis III. Sigithrud et filius eius Rantalach. Heribolt. Uuarburch. Ruothrud. Uualdrat. Nitzo. Folcolf. Criemilt. Engila. Imma. Focko. Thiedo. item Uualdrat. Uuanburch. item Ruothuuich. Uuano. Bougrat. Garaman. Uuerinbrat. Uuielant. Hugibrat. Et cum duabus partibus ecclesiae inibi constructae et census exinde proueniendi ac terra salaricia, pratis, uinea et mancipiis ad eam pertinentibus nominibus his. Heio. Alfgart cum filiis suis. Jacent autem ipsa XXX. mansa in subter signatis locis in praefata uilla Brigidesstat, VIII. praeter terram salariciam, in Clopheim IIII., in Ersinesheim IIII., in Uuichara IIII. praeter terram salariciam et ecclesiam quae ibi constructa est, de qua annis singulis ad censum soluendi sunt solidi XV. In pago Achgouue appellato in comitatu Kuonradi comitis in uilla Blitgeresuuilere VIII. praeter terram salariciam. Haec itaque omnia praelibata ego supramemoratus Alfuuinus et dilecta coniux mea Ada ad antedictam ecclesiam

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

sanctarum uirginum, ut iam dictum est, tradentes fuit nostra postpetitio, ut sanctimoniales ibi constitutae nobis ea in beneficium praestarent cunctis diebus uitae nostrae, quod et fecerunt, ea uidelicet ratione, ut ipsa tantum usualiter possideremus et non haberemus potestatem alicubi uendere nec condonare nec per ullum ingenium de parti saepe memoratae ecclesiae abstrahere et ad censum exinde annis singulis ad missam sancti Martini solidos V. de argento persolueremus et post nostrum quandoque de hac luce discessum cum omni melioratu et super augmentatione illuc iterum reuerterentur. Et ut haec quidem praestaria firmior stabiliorque manere possit, rogauimus hanc cartam inde conscribi manuque nostra subtus illam firmauimus manibusque bonorum et probabilium testium subter nominatorum firmari fecimus.

Signum Alfuuini et Adae dilectae eius coniugis, qui hanc cartam donationis et praestariae fieri rogauerunt. Sig. Uuichfridi archiepiscopi Euerhardi comitis Adalhardi comitis item Alfuuini - Rathberti - Ecquini Eremfridi Liuthberti Godefridi Rathpoldi Fritheboldi — Hathageri -Thruduuini Ruothgancgi — Uuoluini Nantarii Reginhardi Suithgeri

Odrici Ruothgeri - Megingozi Megizonis Branthog Folcmari Uuiserici – Ruothardi item Ruothardi - item Megingozi

- Adalberti presbiteri Riparii presb. Gerhardi presb. Engilberti presb. Hildifridi presb. Ruothardi presb. - Thiedonis presb. - Hildiberti presb.

Adae Lanzuindae Idisburgae Immae Hildiboldi Ruothpoldi

Beroldi Heriradi Engilgeri Thiedonis Otberti.

Scripta IIII. idus Marcii ab Heriberto presbitero atque cancellario et data anno dominicae incarnationis DCCCCXXVII., anno uero Heinrici gloriosi regis VIIII.

Actum publice in ciuitate Uuormatia in dei nomine feliciter. amen.
Or. in Berlin.

Gedr. Höfer, Zeitschr. I, 357; Lacomblet, U.-B. I, No. 87 (mit unrichtiger Deutung der Ortsnamen).

86. - Wiltrud, Mutter des Grafen Conrad, schenkt dem Kloster

Seligenstatt ihre Zehnten in der Diezer und Braubacher

Mark, sowie Ländereien und Zehnten bei Lahnstein. — 933.

Noverit sancte dei ecclesie tam presens quam futura etas, qualiter Wiltrud mater Cunradi cum manu eiusdem filii sui pro remedio anime sue parentumque suorum contradiderunt omnem decimationem in Dissermark et in Brubechermark et in Lonstein mansum ac vineam et areolam unam omnemque eiusdem ville decimationem ad monasterium sanctorum martirum Marcellini et Petri, quod est situm in superiori Mulnheim, quod moderno tempore Selgenstat nuncupatur. Hanc autem hereditarie donationis oblationem fideli ac devota mente in usum ibidem divinas laudes persolventium fieri decrevit et peregrinorum atque inopum receptionem et indigentiam ac miserorum refectionem, pro qua impensa in quoslibet pauperes et debiles cuiuscumque generis humanitate. Si quis autem avaricie stimulo devictus huius traditionis auctoritatem aut irritam facere aut in aliquo minuere presumpserit, non habeat partem cum fidelibus Christi, sed deputetur

flammis exurendus cum reprobis, qui in illo tremendi examinis iudicio audituri sunt a domino: Discedite a me maledicti in ignem eternum qui paratus est diabolo et angelis eius. Huius vero sacratissime et veracissime traditionis descriptio facta est anno dominice incarnationis DCCCCXXXIII, indictione VI, regnante Henrico rege anno XVI. regni ipsius. Testes quidem eiusdem traditionis, qui presentes invocati fuerunt, fuerunt his postnotati libera conditione ex utroque parente procreati: Eberhard, Tolman, Hisger, Meginfrid, Erloff, Godebald, Walprad, Fruduwin, Bunhard, Ratbodo, Starfrid, Helmut, Hedinrich, item Hedinrich, Wualduum, Kankorn, Bruning.

Abschr. von Schott, hiernach Kindlinger 137, s. 34.

Gedr. Wenck I, U.-B., S. 279. 87. – Liutwin schenkt dem Kloster Rodenbach sein Gut zu Eibingen.

- Im Kloster Rodenbach 942 Juni 30.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Ego Liutwin dono atque trado ad sanctum Nazarium martyrem Christi seu ad monasterium in Rotunbah 1) in marca de inferiori Muggistat in pago Wetereiba et in comitatu Hatumari comitis, ubi venerabilis vir nomine Harricho moderno tempore abba dinoscitur, totum et ex integro, quicquid ex hereditate materna possedisse visus sum adusque in praesentem diem in loco, qui dicitur Hibingun, in pago Renense vel in marca eiusdem, hoc est terrae araturiae iornales VI. et vineas ad carradas III. cum

area et curtile, insuper et mancipia IIII, quorum haec sunt nomina Adalfrid etc. ea videlicet ratione, ut michi per praestariam usufructuario iure et post obitum meum Helewibi nepti meae simili iure pertingerent, post utriusque vero decessum totum quicquid supra notavi ad usum et potestatem fratrum praedicti monasterii cedat perpetuo contradictione cuiuslibet hominis non obstante.

Facta est haec traditio in praedicto monasterio Rotunbahe II. idus Julii anno dominice incarnationis DCCCCXLII., indict. XV. anno autem Ottonis regis VI. Testes dominus abbas Harricho, Helpherich, Boppo, Adalger, Gebehart, Fridulin.

Aus dem Cartular des Stifts Obermockstadt gedr. Bodmann 8. 99.

88. - Magdeburg 948 März 27.

König Otto I. überlässt dem Abte Hagano zu Hersfeld im Tausch Güter in Ost- und Westfranken – in occidentali uero Francia proprietatem quondam Eburhasti comitis in Herlibah, Bommaresheim, Fiurbach, Suliburc, Buochon et Thurnafa

gegen Güter zu Wormsleben. Signum domni Ottonis (L. M.) inuictissimi regis. Brun cancellarius ad uicem Fridurici archicappellani recognovi.

Data VI. Kal. aprilis anno dominicae incarnationis DCCCCXL. VII. regnante serenissimo rege Ottone anno XIII. Actum Magidaburc in domino feliciter amen.

Orig. in Marburg.
Gedr. Wenck, H. L. G. II b, 28, III b, 28.
Vergl. Böhmer No. 154, Stumpf 157.

1) Kloster Rodenbach bei Altenstadt, vergl. Landau Wetter. 86, Wagner Stifter I, 268.

« السابقةمتابعة »