صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

89. Magdeburg 948 März 30.

König Otto I. schenkt dem Kloster S. Moritz zu Magdeburg die von dem Kloster Hersfeld gegen Güter in Ost- und Westfranken eingetauschten Besitzungen zu Wormsleben.

Signum domni Ottonis (L. M.) inuictissimi regis.
Brun cancellarius ad vicem Fridurici archicappellani recognoui.

Data III. kalendas Aprilis anno incarnationis dominice DCCCCXLVII. indictionis VI. anno domni Ottonis XIII.

Actum in Magedaburg.
Or. in Dresden (und * in Berlin).
Gedr. Leuber Stap. Sax. g. 1594; Lünig, R. Archiv X, 2, 341; Heinemann, C. d. Anhalt. I, 15.
Vergl. Böhmer No. 155, Stumpf No. 158, Magdeburg. Regesten I, No. 114.

rex.

90. König Otto I. schenkt auf Bitte seines Sohnes Ludolf dessen

Vasallen Gerung, Grafen im Königssundragau, sechs Hufen
Königsgut zu Wallau, Breckenheim und Nordenstatt im

Königssundra g a u. — Walbeck 950 Mai 1.
In nomine sancte et individue trinitatis. Otto divina auxiliante clementia

Noverint omnes fideles nostri, presentes scilicet et futuri, qualiter nos quasdam res iuris nostri per interventum Ludolfi nostri dilecti filii cuidam sui ipsius vasallo Gerung nominato et in proprium concessimus id est hobas regias VI. in villa Wanaloha et Brechenheim sitas in pago de Kunigessundera vocato in comitatu prefati Gerungi comitis cum omnibus commoditatibus iuste illuc pertinentibus iure perhenni in proprium, mancipiis, ex quibus unus Albo vocatur, curtibus, edificiis, agris, vinetis, pratis, pascuis, silvis, aquis, aquarum decursibus, molendinis, piscationibus, viis et inviis, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis, mobilibus et immobilibus. Quod si vero in supradictis villis Wanaloha et Brechenheim plenitudo nostre proprietatis sex regalium hobarum non invenitur, in proxima quod est Nornestat, ex nostra proprietate omnino eidem restituatur. Jussimus quoque inde hoc presens preceptum conscribi, per quod volumus (et) firmiter iubemus, ut memoratus Gerung de hiis omnibus nostro dono sibi in proprium concessis ammodo (amodo) ac deinceps omni tempore firmissimam teneat potestatem quicquid sibi placuerit exinde faciendi, manu propria nostra firmatum anuloque nostro sigilari.

Signum domni Ottonis invictissimi regis. (M.)
Brun cancellarius ad vicem Friderici archicappellani recognovit.

Data kal. Maii, anno dominice incarnationis DCCCCL., indict. VII., regnante pio rege Ottone anno XV). Actum Walechi in domino feliciter amen.

(S. R. cum notis Tiron.)

Abschriften in zwei Copiaren des Kreisarchivs Würzburg, hier nach dem Drucke Mon. Boic. 31, I, 196 wiederholt.

Stumpf No. 188.

) Ind. VII unrichtig statt VIII, das Regierungsjahr XV unrichtig statt XIV.

91. König Otto I. schenkt auf Bitte der Wittwe seines Sohnes

Ludolf zu dessen Seelen heile dem Kloster S. Alban bei

Mainz seinen Hof zu Neisen im Lahnga u. Mainz 958 April 4.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto dei gratia rex. Noverint omnes fideles nostri presentes scilicet et futuri, qualiter nos pro remedio anime dilecti filii nostri Luidulffi per peticionem dilecte et venerabilis matronae Idae, viduae filii nostri prenominati, quasdam res nostrae proprietatis, tale videlicet praedium, quale nos in villa, quae dicitur Nasina, in pago Loginahe in comitatu Eburbardi situm, cum omnibus, quae habuimus ad supradictum locum iure pertinencia, aeclesia, edificiis, mancipiis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, vineis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, quesitis et inquirendis, viis et inviis, exitibus et redditibus ad aeclesiam sancti Albani, que est foris muros Mogoncie constructa, cui vir venerabilis Willihelmus preesse archiepiscopus eiusdem civitatis dinoscitur, in perpetuum proprium donavimus. Et ut haec nostrae auctoritatis tradicio per precedencium curricula temporum firma stabilisque permaneat, iussimus hoc presens conscribi preceptum anulique nostri impressione corroborari manuque propria subtus firmavimus.

Signum domni Ottonis serenissimi regis.
Luidulffus cancellarius etc.

Data anno domini. D.CCCC.LVIII, indictione I, anno XXIII regni piissimi regis Ottonis. Actum Moguncia civitate II. nonas April. in dei nomine feliciter amen.

Abschrift im Copialbuche des Stifts S. Alban im Kreisarchive zu Würzburg. Hiernach gedr. Joann. II, 735; Kremer, Or. Nass. II, 73.

92. – König Otto I. schenkt einem gewissen Thiatg az Güter in

Hessen, im Nahegau und im Königssundraga u. Worms

960 Februar 25.

C. In nomine sancte et individue trinitatis. Otto divina favente clementia rex. Noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum sagacitas, qualiter nos interventionibus Popponis Wirciburgensis ecclesiç episcopi obtemperantes cuidam fideli nostro Thiatgaz in proprium donavimus quicquid Hunald hereditatis vel proprietatis habere videbatur in pago Hessiun in villis Wodaha et Sulzaha in comitatu Meginfridi comitis nec non et in pago Nahgowe in locis, que vocentur Spiazcesheim, Treise, in comitatu Emichonis comitis. Similiter et in pago qui dicitur Cuninghessundra in villa Waldhoffa in comitatu Hatholdi comitis, eo quod omnis hereditas et proprietas predicti Hunaldi nostrę regię potestati in publico mallo iudicio scabinorum iure iudicata est. Nos vero eidem fideli nostro Thiatgaz prescriptam hereditatem prenominati Hunaldi cum omnibus appendiciis et adiacentiis suis ad illam iure legitimeque pertinentibus in proprium concessimus. Jussimus inde hoc presens preceptum conscribi, per quod volumus firmiterque iubemus, ut memoratus Thiatgaz de his omnibus nostro dono sibi in proprium concessis firmissimam teneat potestatem quicquid sibi exinde voluerit faciendi, manu propria firmatum et anuli nostri inpressione sigillatum.

Signum domni Ottonis invictissimi (L. M.) regis.

Liutulfus cancellarius ad vicem Brunonis archicancellarii recognovit. (S. R.)

Datum VI. kal. Martii, anno dominice incarn. DCCCCLX., ind. III., anno vero regni piissimi regis Ottonis XXV. Actum Wormacia civitate.

Or. mit Siegelbruchstück in Marburg. Gleichzeitiges Indorsat: De bonis cuiusdam Thiotgaz in Wodaha, Spiazesheim, Treise, Waldhuoffa.

Gedr. Wenck II, 30; Böhmer No. 233; Stumpf No. 269; Friedemann, Hess. Arch. VI, 8. 93. - Rigalind schenkt zum Seelen heil ihrer Eltern Eberhard und

Mathilde und mit Zustimmung ihres Bruders, des Grafen
Burcard, dem Kloster Bleidenstatt Güter im Niddag au zu
Eschborn, Sindlingen, Griesheim und Seulberg. Bleiden-

statt 965 October 18.

In nomine sancte et individue trinitatis. Dominus noster dei filius salubriter admonet: Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis. Quapropter ego Rigalind, divine huius sententie memor, tradidi sancto Ferrucio seu ad sanctam eius congregationem pro remedio anime mee et parentum meorum Eburhardi et Mathildis cum consensu et voluntate fratris mei Burcardi quedam bona hereditatis mee in pago Nithagowe in comitatu eiusdem Burcardi, hoc est in Asceburne hobam i et de terra arabili iurnales XXVİ, in Suntilingero marca iurnales LXXII cum mancipiis Pii, et prata ad Vili carradas, in Griegesheim “) aream I et iurnales XVIII cum insula iuxta ripam Moyni fluminis, in Sulburc hobam İ.”) et dimidiam cum mancipiis III, et omnibus que inibi legaliter ad me pervenerunt, tam in edificiis, quam agris, vineis, terris cultis et incultis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, piscationibus, molendinis et universis nichil pretermittens, sed omne quidquid dici aut nominari potest, ea scilicet ratione, ut predicta bona ab hac die et deinceps ad ipsum sanctum locum proficiant in augmentum stipulatione subnixa.

Acta publice in Blidinstat, sub die XV. kal. Novembris, anno dom. incarn. DCCCC.LXV., regnante domino nostro Otthone C) imperatore augusto.

Sig. Rigalindis que hanc cartulam donationis fieri rogavit. Sig. Burcardi comitis. Sig. Eburhardi fratris eius. Sig. Hezilonis. Sig. Volcmari. Sig. Henrici. Sig. Eginonis. Sig. Luitgeri. Sig. Walehonis 4). Sig. Adalheri.

Egilmarus diaconus scripsi.

Abschr. von Schott, dann Kindlinger 137, 28. Gedr. Will, Mon. Blid. S. 18; vergl. Vogel S. 149, 188; Schliephacke, Gesch. von Nassau I, 109; Stein, Gesch. K. Conrad's I., S. 327. 94. – Kaiser Otto I. schenkt dem Kloster S. Johann zu Magdeburg

Güter zu Wicker und Nordenstatt. - Pavia 970 Januar 17.

C. In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto divina favente clementia imperator augustus. Noverit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam futurorum industria, qualiter nos interventu dilectae coniugis nostrae Adalheidis

a) Grigesheim Will.
b) i fehlt bei Will.
c) Ottone Will.
d) Walechonis Will.

filiique et coimperatoris nostri Ottonis, pro statu vel incolomitate regni vel imperii nostri, quoddam predium, quod Guntramnus fidelis noster ex suo suaeque coniugis proprio in villis Wikkara et Norinstat nominatis nobis tradidit, monasterio sancti Johannis baptistae, quod in suburbio Magadeburgensi situm est, cum omnibus appendiciis et utilitatibus, sicut idem Guntramnus hactenus possidere visus est, tam in mancipiis quam aedificiis et tertia parte unius aecclesiae, vinetis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis, in pago et comitatu Kuningessundra, cui Immat comes preesse videtur, ad opus monachorum in praescripto monasterio deo sub regula sancti Benedicti servientium liberaliter obtulimus, ut teneant et possideant et suis ut res monasticas iuxta libitum usibus adiungant. Et ut hoc munificentiae nostrae munus firmum et stabile permaneat et a nostris sanctaeque dei aecclesiae fidelibus verius credatur, cartam hanc conscribi et anuli nostri impressione signari iussimus, quam et manu propria subtus firmavimus.

Signum domni Ottonis magni et invictissimi (M) imperatoris augusti.
Liudigerus notarius ad vicem Hattonis archicapellani notavi.

Data XVI. Kal. Februarii, anno dominicae incarnationis DCCCCLXX., indictione XIII., anno imperii domni Ottonis imperatoris augusti maioris IX., filii vero eius III. Actum Papie, in dei nomine. Amen.

Zwei Orig. a) in Magdeburg, hiernach gedr. Höfer, Zeitschr. II, 347, b) in Berlin, mit XVI, kal. Septembr., hiernach gedr. Jaffé, Dipl. quadr. No. 12.

Vergl. Sagittarius hist. duc. Magdeb. I, 153; Lünig, Spicil. eccl. I cont. S. 10; Würdtwein, Dioec. Mog. II, 7; Friedemann im Hess. Archiv VI, 6; Ficker, Urkundenlehre SS. 26, 296; Böhmer No. 364; Stumpf No. 477.

95. -- Botfeld 974 (973) September 18.

Kaiser Otto II. schenkt dem Kloster Hilwartshausen Güter zu Schierstein, im Königssundragau und der Grafschaft des Grafen Ymiko – in Briubach tres vineas cum areis earumque incolis in comitatu Rodberti, qui dictus est Einrichi, - und zu Carden an der Mosel.

Willigisus cancellarius vice Rodberti archicapellani notavi.

Data XIIII. kal. Octobris, anno incarnationis. dominice DCCCCLXXIII, indictione I., anno regni domni Ottonis XIII., imperii VI. Actum Botveldun.

Or. in Hannover.
Gedr. Stumpf, A. J. No. 16.

96. Kaiser Otto II. bestätigt der Kirche des h. Martin zu Mainz

den Besitz des von Uta, der Mutter Königs Ludwigs d. K.,

geschenkten Hofes zu Lahnstein. Utrecht 977 März 19 ).

C. In nomine sancte et individue trinitatis. Otto divina favente clementia Romanorum imperator augustus. Cum sancta dei ecclesia non solum in his, que recta sunt, verum in illis, que recta videntur, si corrigantur, constat nobis multum prodesse, scimus, si ea, que distorta ad nostri presentiam venerint, cum communi consilio nostrorum fidelium ad rectitudinem perducantur. Inde notum fieri volumus

[merged small][ocr errors][merged small]

omnibus fidelibus nostris presentibus scilicet et futuris, quia quoddam preceptum Hludvici regis a patre nostro dive memorie viro Ottone videlicet imperatore augusto recuperatum Traiectam nobis est allatum, in quo certa traditio 1) curtis Logenstein in pago Einriche ab Ůta, venerabili matre prefati regis, suique advocati nomine Ruthart, ipso etiam regio decreto consentiente, ad ecclesiam sancti Martini, que est infra Moguntiace murum sita, ubi sedis episcopalis est, cui tunc temporis venerabilis Hatto archiepiscopus preesse videbatur, et ab eodem episcopo suique advocato nomine Hunfrit curtem Piscofesheim in pago Tubercovve usufructuario tantum ad tempus vite sue prefatam venerabilem matronam suscepisse nobis cunctisque fidelibus nostris innotuit. Hac traditione sanctam Mogunciacensem ecclesiam a temporibus Củnradi regis, usque dum archipresulis Wilhalmi rogatu noster prelibatus insignis precessor eodem precepto renovato priori concederet potestati redire, certum est esse privatam. Nos vero pro statu et incolomitate regni et pro remedio anime nostre parentisque nostri Ottonis videlicet imperatoris . augusti per petitionem Willigi, qui modo sancte Mogunciace ecclesie venerabilis archiepiscopus preesse dinoscitur, nostro regio precepto hanc traditionem in pristinum volumus restaurari, videlicet ut illa curtis Logenstein in pago Einriche in comitatu Hugonis cum omnibus rebus illi rite coherentibus, ecclesiis, curtibus, edificiis, theloneis, mancipiis utriusque sexus, terris cultis et incultis, agris, vinetis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis cum omnibus appendiciis, quibus prenominata venerabilis matrona Ůta usa est, ad sepenominatum episcopium perenniter possidenda pertineant. Et ut hec nostre auctoritatis traditio per succedentium curricula temporum firma stabilisque permaneat, iussimus hoc presens scriptum conscribi anulique nostri impressione corroborari manuque propria subtus firmavimus.

Signum domni Ottonis invictissimi imperatoris augusti.
Egbertus cancellarius ad vicem Willigi archicappellani notavi.

Abschr. in No. 17 der Mainzer Bücher versch. Inhalts, im Kreisarchive zu Würzburg. Hiernach der Druck Guden. I, 358, der von Kremer, Origg. II, 81, wiederholt wurde.

Vergl. Vogel S. 648; Will I, 121, No. 22; Wagner, Stifter I, 354; Scriba IVc, No. 5128 mit 978. 97.— Ingelheim 977 April 12.

Kaiser Otto II. bestätigt auf Bitte des Erzbischofs Willigis von Mainz der Salvatorkapelle zu Frankfurt das von König Ludwig dem Jüngeren 880 November 17 erhaltene Diplom.

Datum ji idus aprilis. Anno dominicg incarnationis DCCCC.LXX.VII. Indictione İİİİ. Anno regni domni imperatoris XVI, imperii vero X. Actum Ingilenheim feliciter.

Zwei Ausfertigungen: a) gedr. Würdtwein, Dioec. Mog. II, 415; Böhmer, C. d. Moenofr. 8. 8; b) mit Varianten und dem Jahre 974, von Böhmer als verdächtig bezeichnet; gedr. Würdtwein l. c. 412; Varianten bei Böhmer 1. c.

Vergl. Böhmer No. 519; Stumpf No. 700. Weitere Nachweise in den Rogg. von Scriba I, 210, und Will I, 120, No. 20.

1) Zwischen 900—911. Vergl. Will s. 94, No. 72.

« السابقةمتابعة »