صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

98. Verona 983 Juni 14.

Kaiser Otto II. bestätigt dem Erzstifte Mainz, welchem der Erzbischof Willigis vorsteht, auf dessen Bitte die durch seine und seiner Vorgänger Schenkungen erhaltenen Besitzungen in und bei Bingen und fügt weitere hinzu, insbesondere den Bann, quod vulgariter bannpennick dicitur, cis Renum a ponte super Salisum rivum extenso usque Heimbach, ac citra Rhenum, ubi Elisa rivulus influit, usque ad Cubam villulam etc.

Signum domini Ottonis magni et invictissimi imperatoris augusti.

Hildebaldus episcopus et notarius ad vicem Willigisi archicapellani conscripsi. Data XVIII. kal. Julii, anno dominice incarnationis DCCCCLXXXIII, indictione XI, anno vero regni secundi Ottonis XXV, imperii autem XV. Actum Verone feliciter amen.

Gedr. Guden. I, 12.

Nachweise bei Weidenbach, Regg. Bing., Will I, 122, No. 34; Wagner, Stifter II, 355. 99. Frankfurt 994 Mai 9.

König Otto III. schenkt der Salvatorkapelle zu Frankfurt die königliche Fischereigerechtigkeit im Main.

Data VII idus mai. Anno dominicae incarnationis DCCCC.Xc.iiii.
Indictione VII. Anno autem tertii Ottonis regnantis undecimo. Actum Franconovurt.
Gedr. Buri, Dreieich, U.-B. 186; Würdtwein, Dioec. Mog. II, 418; Böhmer, C. d. Moenofr.
S. 12; vergl. Regg. No. 731; Stumpf No. 1016.

100. König Otto III. schenkt auf Verwendung des Erzbischofs
Willigis von Mainz dem Kloster Bleidenstatt ein Gut zu
Lorsbach im Königssondragau in der Grafschaft des Grafen
Trutwin. Frankfurt 995 December 9.

In nomine sancte et individue trinitatis. Otto divina favente clementia rex. Omnium fidelium nostrorum presentium videlicet et futurorum noverit industria, qualiter nos ob interventum Willigisi honorandi Moguntine sedis archiepiscopi ecclesie sancti Ferutii in Bleidenstat quoddam predium nostrum *) Laresbach in pago Kunigissundero in comitatu Trutwindi comitis hac nostra preceptione in proprium donavimus cum omnibus appendiciis illuc pertinentibus, hoc est in mancipiis utriusque sexus, areis, edificiis, terris cultis et incultis, vineis, pratis, silvis, pascuis, venationibus, aquis aquarumve decursibus, molendinis, viis et inviis, exitibus et redditibus, quesitis et inquirendis cunctisque iuris decimationibus atque omnibus aliis appertinentiis in perpetuum ius prefate ecclesie huius auctoritatis nostre precepto transfundimus firmiterque regali nostra potentia interdicentes, ut nullus dux aut comes aut aliqua iudiciaria persona seu alia quelibet magna vel parva aliquam potestatem in predicto predio exercere aut aliquid de familia eiusdem exigere aut etiam inquietare presumat, nisi predicti monasterii abbas, qui tunc temporis fuerit, hoc voluerit. Et ut hec nostre donationis auctoritas

a) Stumpf und Will lesen falsch nuncupatum.

B

[ocr errors][merged small]

firma permaneat atque stabilis, hoc preceptum inde conscriptum sigilli nostri impressione signatum manuque propria subtus illud firmavimus.

Signum domni Ottonis gloriosissimi regis.

Hildebaldus episcopus et cancellarius vice Willigisi archiepiscopi recognovi. Datum V. idus Decembris, anno dominice incarnationis DCCCCXCV, indictione VIII, anno tertii Ottonis regnantis XII. Actum Francofurt feliciter.

Abschr. in Kindlinger's Sammlung 137, fol. 29. Gedr. Stumpf, Acta imp. No. 28; Will, Mon. Blid. S. 22; vergl. Stumpf, R. K. No. 1059; Will Regg.; Friedemann im Arch. für Hess. Gesch. VI, 9; Vogel S. 148, 176, 553.

101. Kaiser Otto III. genehmigt den zwischen seinem Getreuen Everhard und dem Kloster S. Alban abgeschlossenen Tausch von Gütern im Nahegau und in der Wetterau. 996 December 21.

[ocr errors]

In nomine sancte et individue trinitatis. Otto divina favente clementia imperator augustus. Noverint omnes fideles nostri presentes et futuri, qualiter fidelis noster Everhardus nomine res quasdam proprietatis sue cum ecclesia sancti Albani in suburbio civitatis Maguntine firmiter commutasse nos docuit. Dedit igitur predictus Everhardus dicte ecclesie predia sua in villis Flanheim, Wendelisheim et in Haginhoven in pago Nahgowe in comitatu Emmechonis comitis cum curtilibus, ecclesiis, agris, pratis, silvis, vineis, aquis, molendinis et omnibus suis attinentiis in perpetuum possidenda. Recepit autem per manum Humberti advocati dicte ecclesie sancti Albani III. curtes in Erlinbahe, Sulburc et Hornava in pago Wettereiba cum ecclesiis et omnibus ad has curtes pertinentiis in terris cultis et incultis, pratis, silvis, pascuis, aquis, quesitis et inquirendis, per recompensationem perpetualiter habeat in potestate. Hoc autem concambii placitum, ut in omne evum stabile permaneat et inconvulsum, manu nostra confirmavimus et sigilli nostri impressione insigniri iussimus.

Signum domini Ottonis invictissimi imperatoris augusti.

Data XII. kal. Novembris, anno dominice incarnationis DCCCCXCVI., anno autem Ottonis tercii regnantis XIII., imperii vero I., feliciter amen.

Abschr. von Schott in dem Urkundenbuche zu seiner Geschichte des Rheingräflichen Hauses.

102.- Graf Tudo schenkt mit Zustimmung seiner Gemahlin Rotrud und seines Sohnes Tudo dem Kloster Bleidenstatt Güter zu Bärstatt und die Kapelle zu Biebrich mit zwei Hufen. — 1005 Februar 4.

In nomine domini. Amen. Notum sit omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, qualiter vir nobilis Tudo comes cum consensu ") uxoris sue Rotrude et filii eorum Tudonis tradidit pro remedio animarum suarum ad sanctum Ferrucium, qui in ecclesia Bleidinstat claret miraculis, quidquid in villa Beristat proprietatis habere visi sunt, hoc est pomerium unum et dimidiam

a) assensu bei Will durch Versehen.

Codex dipl. Nass. I, 1.

hubam in terminis eiusdem ville, necnon capellam in Biburch cum hubis İİ, mancipiis, agris, vineis, pratis et omnibus ad eam pertinentibus; ea scilicet ratione, ut a die presente fratres inibi servientes de predictis bonis dehinc habeant. potestatem faciendi habendi vel quidquid sibi placuerit faciendi omni contradictione remota.

Acta sunt hec ab incarnatione domini millesimo quinto, die II. nonas
Februarii, sub Heinrico rege secundo.

Sig. Tudonis qui hanc traditionem fieri et firmari curavit. Sig. Hunfridi.
Sig. Gerardi. Sig. Regingeri. Sig. Egilberti. Sig. Herimanni. Sig. Rodingi.
Ego Hartratus indignus monachus et diaconus scripsi, diem et annum ut
supra notavi.

Abschrift bei Schott und Kindlinger 137, 30. Gedr. Will, Mon. Blid. S. 19; vergl. Vogel
S. 290, 537.

103.

rex.

[ocr errors]

-König Heinrich II. überlässt der Kirche S. Stephan zu Mainz
sein Gut zu Eschborn im Niddagau und erhält dafür für
die Kirche S. Peter zu Bamberg den Hof Buochinebach im
Rangau. Mainz 1008 Mai 18.

C. In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricus divina favente clementia Omnium nostrorum fidelium tam presentium quam et futurorum noverit industria, qualiter inter nos et Willigisum sanctae Mogontiensis aecclesiae archiepiscopum communi unanimitate convenit quoddam facere concambium nostro usui congruum eo videlicet pacto, ut nos aecclesiae sancti Stephani protomartiris infra murum Mogontinae civitatis constructae in stipendiarium et annonam fratribus deo ibidem famulantibus omne predium, quod nos habuimus in loco Aschebrunnen dicto et quicquid ibi ad nos pertinet in pago Nidehgovve nominato in comitatu Ruodolfi comitis, per cartam nostram pro tali comutatione traderemus, quatinus nos per advocatum ipsius aecclesiae Ezzonem comitem curtem Buochinebach dictam cum omnibus eius pertinentiis in pago Rangovve in comitatu Adalharti comitis iacentem ad aecclesiam sancti Petri apostoli sanctique Georii martiris Babenberge constructam in proprium susciperemus. Unde pro commutatione superius nominata idem predium, quod nos ut diximus in Aschebrunnen habuimus, aecclesiae sancti Stephani protomartiris infra murum Mogontinae civitatis constructae et fratribus deo ibidem servientibus cum omni utilitate, mancipiis utriusque sexus, areis, aedificiis, campis, pratis, pascuis, terris quidem cultis et incultis, silvis omnique silvatica utilitate, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, viis et inviis, exitibus et reditibus, quesitis et adhuc quomodolibet acquirendis, cum omni integritate donavimus. Et ut huius nostrae regalis auctoritas mancipationis firma, stabilis et inconvulsa perpetualiter consistat, hoc preceptum conscribi iussimus et sigilli nostri impressione corroboratum regali nostra manu subtus firmavimus.

Signum domni Heinrici (L. M.) regis invictissimi.

Eberhartus episcopus et cancellarius vice Vvilligisi archicapellani conscripsit.
Datum XV. kal. Junii, anno dominicae incarnationis millesimo VIII., anno

[merged small][ocr errors]

autem Heinrici regis secundi VI., indictione VI. Actum Mogontie feliciter

amen.

Original in Darmstadt. Facsimile mit Zeichnung des wohlerhaltenen aufgedrückten S. des Königs von der Hand Bodmann's in dessen Nachlasse zu Miltenberg; desgl. Collation Bodmann's in seinem Exemplar von Joann. auf der Stadtbibliothek zu Mainz. Gedr. Heyberger No. 13; Joann. II, 517; vergl. Böhmer, Regg. No. 1035; Scriba III, 934, IV b, 3311; Stumpf No. 1493; Wagner, Stifter II, S. 406.

104.

Reginbod und seine Frau Lieba schenken dem Kloster
Bleidenstatt ihr Gut zu Winkel. - 1009.

Noverit longeva humani generis posteritas, quod quidam militaris homo nomine Reginbod et uxor eius Lieba omni progenie viduati proprietatem suam in Winckelo, videlicet mansum I. cum mancipiis III., agris, pratis et vineis et omnibus suis attinentiis ecclesie sancti Ferrucii in Bleidenstat libere delegaverunt, ea videlicet ratione, ut amborum atque parentum suorum inibi agatur memoria. Facta est hec traditio anno domini M. IX., regnante Heinrico rege augusto, coram Drutwino comite et scabinis, qui audiverunt et viderunt abnegationem Reginbodi predicti. Testes sunt qui aderant Adalbreht. Waluram, Hartwic, Volmar, Embricho, Meingot, Arnold, Henrich, item Henrich, Milo, Ruotpat et alii plures. Unvollständig gedr. Bodmann S. 92, 573 nach Abschr. von Schott in dessen Urkundenbuch zur Gesch. des Rheingr. Hauses; Will, Mon. Blid. S. 31; vergl. Dahl S. 85; Vogel S. 289. 105.

König Heinrich II. bestätigt die dem Kloster Seligenstatt
von Wildrudis, der Mutter des Grafen Conrad, gemachte
Schenkung der Zehnten zu Diez, Braubach und Lahnstein.-
Mainz 1012 (1013 Januar 30?).

In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricus divina favente clemencia ac ordinante providencia rex. Si ecclesiarum dei sanctorumque fratrum in domini obsequiis famulancium utilitatibus consulere dignum duxerimus, ad eterne remuneracionis augmentum profuturum nobis minime dubitamus. Quapropter notum esse volumus cunctis sancte ecclesie fidelibus nostrisque presentibus sicut et futuris, quod venientes ex monasterio Selgenstat fratres innotuerunt dominacioni nostre, qualiter quasdam res et possessiones haberent ex donacione cuiusdam venerabilis matrone Wildrudis et Conradi filii sui, omnem videlicet decimationem suam, quam habuerit in Dissermark et in Brubechermark, et in Lonsteyn mansum unum et vineam unam et areolam unam, et in silva omnem decimacionem sive ex porcorum precio sive ex novalibus sive quicquid inde utilitatis ex quolibet usu provenire poterit, et ex curte dominicata sive in agris sive in vineis parte decima, flagitantes nostram clemenciam, ut nos eciam regali auctoritate nostroque precepto idipsum confirmaremus, quatenus continuis diuturnis temporibus firmum constare potuisset. Quam monasterii submissam deputationem pro divino amore clementer suscipientes hoc magnitudinis et precellencie nostre privilegium memoratis fratribus fieri darique iussimus, per quod quidquid in predictis locis possidere videntur cum omni integritate decimarum sive in Dissermark sive in Brubechermark sive in Lonsteyn quidquid ad curtem predictam sive in campis sive in vineis sive in silvis pertinere videtur, ad supplendos eorum necessarios

usus confirmando delegamus et secundum consuetudinem priscorum temporum integerrime et absque cuiuspiam imminucione perpetualiter deservienda annuimus. Et ut hec nostre auctoritatis preceptio pleniorem in dei nomine habeat firmitatem, manu propria subtus eam firmavimus et sigilli nostri impressione insigniri iussimus.

Signum domini Heinrici regis invictissimi.

Guntherus cancellarius vice Erkanbaldi archicapellani recognovi.

Data III. kal. Februarii ), Christo propicio anno domini Heinrici secundi regnantis XI., indictione X. Actum apud Magunciam feliciter amen.

Gedr. Wenck Ib, 280. Ueber sonstige Drucke vergl. Scriba, Regg. I, No. 225; Stumpf No. 1560.

106.- Bamberg 1013 October 2.

König Heinrich II. schenkt dem Kloster Lorsch unter Abt Poppo Güter -in reliqua villa Tittingesheim dicta, que in pago Niti

[merged small][ocr errors]

Data VI. non. Octobr., indictione XI., anno dominice incarnationis MXIII, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XII. Actum Babenberg feliciter amen. Gedr. Joann. III, 114; Tradd. Laurish. I, 156 resp. 159. Vergl. Böhmer 1101; Stumpf 1587; Fr. Kofler in den Quartalblättern des hist. Vereins für das Grossherz. Hessen 1879, S. 29 ff. *107.- Frankfurt 1015 Februar 15.

K. Heinrich II. schenkt dem S. Michaelskloster zu Bamberg dreizehn Höfe, darunter et circa Wederebam Scherstein, Husen et Buedensheim

Data nonis Febr., ind. XII., anno dominice incarnationis M. XV., anno domini Henrici secundi regnantis XVI., imper. autem IV. Actum Francvordie feliciter.

Angebl. Orig.

Gedr. Ludwig, Episc. Bamb. col. 1118; Spiess, Aufklärungen 217; Lünig, Spic. eccl. II, 12; Ussermann, Episc. Bamb. c. P. 21, No. 20; Kindlinger, Hörigkeit 222. Vergl. Hirsch Jahrb. unter Heinrich II., 2, 99; Böhmer No. 1136; Scriba II, 293; Stumpf No. 1646.

*108.- Frankfurt 1015 Mai 8.

K. Heinrich II. bestätigt die Besitzungen des S. Michaelsklosters in Bamberg in pago Cunigessundra in comitatu Reginardi

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Data VIII. idus Maii, anno dominice incarnationis N. XV., indictione XII., anno domini Heinrici secundi regnantis XVI., imperii vero IV. Actum Francovorde feliciter amen.

Angebliches Or. in München. Gedr. Spiess, Aufklärungen 218; Ussermann, Episc. Bamberg. 24; Mon. Boic. 28 a, 473. Vergl. Stumpf No. 1650; Bodmann S. 216; Friedemann im Hess. Arch. VI, 9, sowie die Urk. von 1040 März 2 bei Spiess a. a. O. S. 221.

a) Die Angaben von Tag und Ort stimmen nicht. Stumpf vermuthete deshalb einen Schreibfehler im Or., Feb. statt Seb., und setzte die Urk. auf August 30, III. kal. Sept. Hiergegen spricht sich Ficker, U.-Lehre 123, 357 aus, der annimmt, dass Ort und Handlung richtig angegeben, die Ausfertigung selbst aber erst am 13. Januar 1013 erfolgt sei.

« السابقةمتابعة »