صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Signum domni Heinrici tercii regis invictissimi secundi (L. M.) autem Romanorum imperatoris augusti. (S. sp.) (L. S.)

Winitherius cancellarius vice Bardonis archicancellarii recognovi.

Data VI. idus Feb. Anno dominicae incarnationis millesimo XLVIII. indictione I. Anno autem domni Heinrici tercii regis, imperatoris II., ordinationis eius XVIIII., regnantis quidem VIIII., imperantis autem II. In nomine domini. Actum Radesbona feliciter amen.

Or. mit beschädigtem S. in München.

Gedr. Guden. Syllog. S. 561; Monun. Boic. 29, I, 87; nach letzterem Drucke hier wiederholt. Stumpf No. 2345.

120. - Kaiser Heinrich III. gestattet dem Erzbischofe Bardo von

Mainz, an einem beliebigen Orte im Rheingau einen Markt

anzulegen. - Aachen 1049 Juli 12.

C. In nomine sanctae et individuae trinitatis. Henricus divina favente clementia Romanorum Imperator augustus. Noverint cuncti sanctae aecclesiae nostrique fideles tam futuri quam praesentes, quia nos aecclesiasticas res ad remedium animae nostrae adaugendo dilatare cupientes per interventum nostri thori regnique consortis Agnetis imperatricis augustae nec non ob devotum famulatum venerabilis et dilecti Mogonciensis aecclesiae archiepiscopi Bardonis collaudavimus atque concessimus eidem archiepiscopo suisque successoribus ius et potestatem habendi mercatum unum, ubicumque sibi voluerit, in pago et comitatu Rinense in loco, quem ad hoc dignum duxerit instituendum, praecipientes, ut quicunque ad eundem locum mercimonii exercendi causa venditores emptoresve confluxerint, sub banno et pace de personis atque mercimoniis suis euntes pariter ac redeuntes libere et secure debeant ambulare et a nullo cuiuslibet gravaminis aut periculi occasione molestari vel inquietari valeant. Et ut haec nostrae imperialis auctoritatis concessio firma et inconvulsa in praesenti et futuro permaneat aevo, hoc praeceptum inde nostro iussu conscriptum manu propria corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

Signum domini Henrici tertii (L. M.) regis invictissimi II. Romanorum imperatoris augusti.

Data IIII. idus Julii, anno dominicae incarnationis M.XLIX., indictione II., anno domini Henrici tertii regis, imperatoris II., ordinationis eius XXI., regni quidem XI., imperii III., in nomine domini. Actum Aquisgrani, palacio, feliciter amen.

Nach dem ehemals im Archive des Mainzer Domkapitels befindlichen Or. gedr. Bodmann S. 200. Vergl. Stumpf No. 2374; Will, Regg.

121. - Kaiserswerth 1050 März 30.

Kaiser Heinrich III. vertauscht mit dem Abte Humbert von Echternach einen Weingarten zu Enkirch im Trechirgau und Güter im Maienfeld gegen den Klosterhof zu Winkel, das Kloster übergibt per manum advocati sui Gisilberti comitis curtem suam in Winkela in pago Rinegowe in comitatu Ludewici comitis cum edificiis, agris,

64

1050 April 1. – 0. D., 1060 Januar 6

1084 Februar 16.

vineis, pratis, mancipiis et omni utilitate, que hucusque ad prefatum monasterium pertinere videbatur.

Data III. kalendas Aprilis, anno dominice incarnationis ML, indictione III., anno autem domini Heinrici III. regis, secundi imperatoris regni XI., imperii autem IV., in nomine domini. Actum Werde. Amen.

Abschr. von Schott in dessen Geschichte des Rheingräflichen Hauses; hiernach gedr. Stumpf, Acta Imp. No. 304. Vergl. Bodmann S. 45, 574.

122. – Kaiser Heinrich III. schenkt dem Stifte Kaiserswerth ein Gut zu Camp.

Kaiserswerth 1050 April 1. C. In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia Romanorum imperator augustus. Noverint omnes Christi nostrique fideles tam futuri quam presentes, qualiter nos ob interventum nostri thori ac regni consortis scilicet Agnetis, imperatricis augustae, unam aream simul cum edificiis et cum una vinea in villa que dicitur Cambo sitam et in comitatu Arnoldi et in pago Enriche cum tali iure et utilitate quali ipsam aream Fridabreh noster serviens antea possedit et obtinuit, ad altare sancti Suitberhti confessoris in Werede tradidimus condonavimus ea videlicet ratione et conditione, ut prefati loci praepositus suique successores liberam dehinc potestatem habeant quicquid illos conlibuerit in usum fratrum inibi servientium inde faciendi. Et ut hec nostra imperialis traditio stabilis et inconvulsa omni permaneat evo, hoc preceptum inde conscriptum manu propria corroborantes sigilli nostri impressione ut infra potest videri iussimus insigniri.

Signum domni Heinrici tercii regis invictissimi secundi Romanorum imperatoris augusti. Winitherius cancellarius vice Bardonis archicancellarii recognovi.

Data kalendas Aprilis, anno dominicę incarnationis millesimo L., indictione III., anno autem domni Heinrici tercii regis imperatoris secundi ordinationis eius XXI., regni quidem XI., imperii autem IIII. In nomine domni. Actum Werede feliciter amen.

Or. in Düsseldorf.

Gedr. Pez, C. d. I, 243; Kremer, Origg. N. II, 123; Lacomblet, U.-B. I, No. 183. Vergl. Böhmer No. 1603; Stumpf No. 2385.

123. — Erzbischof Sigfrid I. von Mainz erneuert die Urkunde des

Erzbischofs Willigis, durch welche den Einwohnern zu Steinheim gestattet wird, die dortige Capelle mit einem ständigen Priester zu besetzen, welcher daselbst Taufen und Beerdigungen vornehmen darf. - 0. D., 1060 Januar 6

1084 Februar 16.

C. In nomine sancte et individue trinitatis. Quoniam omnium rerum est vicissitudo et succedentium decedentiumque temporum mutabilitate a) nulla poterit esse certitudo, prudenti opus est consilio, ut quod quis ratum velit facere, nulla etate, nulla momenti permutari possit varietate. Unde ego Sigefridus dei gratia

a) In der Abschrift im Ocul. mem. und demnach von Bodmann ausgelassen.

Mogonting sedis archiepiscopus volo capelle, que in Steinheim sita est, idem ius eandemque consuetudinem stabilire, quam audivi a predecessore meo beatę semper in Christo memorię Willigiso ipsi concessam, traditam et firmatam esse. Compertum enim veraciter habeo, qualiter quidam nostre ecclesię nomine Öffinc aliique sui coheredes et amici accepta a predicto meo antecessore licencia eandem capellam ad communem omnium in Steinheim habitantium utilitatem construxerunt et a venerabili Azzone antique 1) urbis antistite deo eiusque sanctis consecratam suis bonis et mancipiis dotaverunt. Hoc etiam concessum est a prefato meo predecessore, ut liceat ibidem manentibus ex eadem capella baptisma accipere ibique mortuos sepelire et presbiterum quem velint sibi idoneum eligere, qui in eodem loco habitans divinum officium eo melius certis horis possit implere. Hec sunt nomina testium tam clericorum quam laicorum, qui presentes astitere et idonei testes eidem concessione interfuere: Emicho eiusdem provincie corepiscopus, Willo archiprespiter, Diedo vicedomnus, Altvvido, Gecelin et iterum Gecelin, Ebbo, Regezo a).

Hanc vero a meo antecessore concessam licenciam volo ego quoque mea auctoritate eidem capelle confirmare, sicut et ceterę habent in Haderheim, Eberbach et Waldaffa capellę, scilicet ut babtisma, sepulturam, prespiterum ibidem manentem pro se habeant et hec licencia ius, quod matri debet ecclesię, que est in Altavilla, nec in sinodo nec in decima ullo modo impediat et ut hoc perpetualiter possit stabiliri, cartam ipsam, quam inde precepi fieri, iussi sigilli mei impressione insigniri.

Acta sunt hec publice anno dominice incarnationis DCCCC.XC.V., indictione X., IIII. non. Julii, regnante Heinrico II', Willigiso Mogonting ecclesię currum aurigante feliciter amen.

Or. im Staatsarchive zu Darmstadt. Dasselbe befand sich nach einer Notiz Bodmánn's in seinem Handexemplar von Joann. II, 421, im Archive der Abtei Eberbach woraus sich die Abschrift im Ocul. mem, erklärt sodann nach Aufhebung der Abtei „in archivo princ. Nassow. Using.“ zu Idstein, kann also erst später nach Darmstadt gelangt sein. – Die Datirungszeile von derselben Hand in kleinerer Schrift. Punkte über den i, sowie verschiedene Abkürzungszeichen sind von einer späteren Hand übergeschrieben. Das aufgedr. kreisrunde 8. des Erzb. in gelblich-braunem W. zeigt denselben in halber Figur mit der Casula bekleidet, r. den Stab, 1. ein Buch haltend. Umschr.: Sigefridus archieps. Das bei Würdtwein, N. 8. I, Vorr. S. XXVII abgebildete S. ist von einem anderen Stempel; Würdtwein scheint dieses S. nicht gekannt zu haben.

Abschr. im Eberbacher Ocul. mem. II, 64. Hiernach gedr. Bodmann s. 77. Nachweise bei Will S. 130, No. 107; 216, No. 158.

Roth I, 282, sagt: „Die Urkunde ist ächt, wir sahen das Original“. An der Aechtheit der Urk. hat, soviel ich sehe, bisher Niemand gezweifelt. Dass die Datirungszeile der Urk., die eigentlich nur die Erneuerung des Diploms des Erzb. Willigis ist, als aus dieser Urk. herübergenommen zu betrachten ist, bemerkt Ficker, Urkundenlehre §. 157; diese Datirung bleibt jedoch ein Räthsel. Will schwankt, ob indict. XIIII oder indict X, IIII non. zu lesen ist. Nach Einsicht des Orig. möchte ich mich für die letztere Annahme entscheiden. Weder Indict. X noch XIV

a) Die Zeugenreihe fehlt in der Abschr. und demnach bei Bodmann. Nach dem Worte Regezo, mit welchem der Text der Urk. dos Erzb. Willigis schliesst, ist ein Raum von 13 cm. in derselben Linie freigelassen.

1) Baer, Gesch. von Eberbach I, 322, vermuthet Orvieto, ihm folgt Stramberg im Rhein. Antiqu. II, 12, 1. In der Liste der Bischöfe von Orvieto bei Gams wird Azzo nicht aufgeführt.

Codex dipl. Nass. I, 1.

passen zu dem angegebenen Jahre 995, die Indict. X passt zu dem Jahre 997, aber zu keinem der hier in Betracht kommenden Regierungsjahre des Königs Heinrich II. Bei der hier gegebenen, offenbar das Or. wiederholenden Schreibung der Jahreszahl lässt sich eine Vermuthung über einen Lesefehler wohl nicht begründen, andererseits ist es aber auch nicht erklärlich, wie der Schreiber unserer Urk. dann dazu gelangte, statt Ottone III. Heinrico II. zu setzen. Bei dieser Sachlage muss von jeder Conjectur Abstand genommen werden. 124. – König Heinrich IV. bestätigt den Gütertausch zwischen dem

Bischof Arnold von Worms und dem Kloster Bleidenstatt, durch welchen ersterer die villa Eich im Wormsgau, letzteres einen Hof zu Medenbach und fünf Hufen Land zu

Auringen erhält. - Goslar 1062 Februar 25.

In nomine sancte et individue trinitatis. Henricus divina favente clementia rex. Notum esse volumus omnibus dei nostrique fidelibus tam presentibus quam futuris, qualiter venerabilis vir Arnoldus Wormatiensis episcopus nostram deprecatus est clementiam, ut commutationem *), quam ipse et abbas totaque congregatio ecclesie sancti Ferrutii in Blidenstat pro utraque utilitate et opportunitate locorum inter se fecerunt, nostra auctoritate regali confirmaremus. Dedit igitur prefatus episcopus dicte ecclesie curtem unam in Medinbach et V. mansos in Auringon cum domibus, areis, mancipiis utriusque sexus, agris "),- terris cultis et incultis, pratis, silvis, pascuis et omnibus rebus mobilibus et immobilibus “) ad ipsa loca legaliter respicientibus. Econtra vero a prefato abbate et ecclesia in Blidenstat in proprium recepit villam, que dicitur Echino, in pago Wormatiensi cum omnibus attinentiis, que dici aut nominari possunt, perpetuo tenendam atque possidendam. Hinc rogatu Arnoldi episcopi predicti hoc confirmationis preceptum conscribi iussimus, per quod volumus atque iubemus, ut utraque pars eadem bona inter se commutata quiete plenoque iure habeat atque possideat. Et ut hec auctoritatis nostre confirmatio inviolabilem sortiatur effectum, eam manu propria signavimus nostrique sigilli impressione corroborari precepimus.

Signum domni Henrici quarti regis.
Fridericus cancellarius vice Sigefridi archicancellarii recognovi.

Data V. kalendas Martii, anno incarnationis domini 4) MLXII, indictione XV, anno autem Henrici IIII regis ordinationis IX, regni vero VI. Actum Goslarie feliciter.

Abschr. bei Schott und Kindlinger 137, 31. Gedr. Stumpf, A. J. No. 67, vergl. Regg. No. 2602. 125. – Wialdrut schenkt dem Kloster Bleidenstatt zur Stiftung

der Memorie ihres zu Mainz im Streite erschlagenen Mannes

ihr Haus und Hörige zu Kemel. — 1066, bald nach Mai 27.

Ego Wialdrut coniux Humberti nuper Maguntie in conflictu occisi in ipsius memoriam monasterio sancti Ferrucii in Blidinstat annis singulis VII. kal. Aprilis peragendam per manum Sifridi fratris mei tradidi et delegavi mansum I. et iugera XVIII. in marca et in villa Kamel cum domo in qua habito et mancipiis III, sub nomine Leutrad Heribald e) et Lutwin ) cum filiis suis, tali scilicet conditione,

a) Beide Worte von Kindlinger ausgelassen. - b) aquis Kindl. u. Stumpf. c) Fehlt bei Kindl. u. St. – d) dominicae Kindl. u. St. - e) Heribald fehlt bei Will. - f) Ludwin Will.

[ocr errors][ocr errors]

ut quicunque filiorum nostrorum eosdem agros post meum obitum possederit, X. denarios in anniversario dicti patris sui persolvat et si hoc post tertium annum neglexerit, agri et domus cedant “) in ius et potestatem fratrum predictorum.

Anno incarnationis domini M.LXVI., regnante Henrico imperatore augusto 1).
Testes: Hazecho. Albuwin. Ernost. Rutbrath "). Sigiloch. Arnold.

Abschr. von Schott in dessen Urkundenbuch zur Gesch. des Rheingräfl. Hauses. Hiernach die Abschr. von Kindlinger 137, 32. Gedr. Bodmann S. 44; Will, Mon. Blid. S. 19; vergl. Vogel S. 610.

126. König Heinrich IV. schenkt dem Stifte Kaiserswerth fünf

Weinberge zu Camp. Aachen 1067 August ?

C. In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Si ecclesiarum dei bona augmentare desideramus, ad salutem animae nostrae plurimum proficere nullo modo dubitamus. Quapropter omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, qualiter nos ad ecclesiam sancti Switberti Werde constructam ob interventum ac petitionem Berhthę reginae regni thorique nostri consortis dilectissimae necnon Annonis Coloniensis archiepiscopi et Sigefridi eiusdem ecclesiae prepositi aliorumque fidelium nostrorum V. vineas in villa Chambo in pago Einriche in comitatu Lodowici comitis sitas cum omni iustitia omnique utilitate in proprium dedimus, confirmavimus, perpetuo iure possidendum concessimus. Ea videlicet ratione, ut nullus successorum nostrorum imperator sive rex, dux, marchio, comes aut aliqua maior vel minor iudicialis persona haec data prenominatae ecclesiae auferre, alienare aut ullo modo presumat inquietare. Sed pręfatae sedis prępositus Sigefridus eiusque successores liberam inde potestatem habeant tenendi, precariandi, commutandi vel quicquid ad utilitatem eiusdem ecclesiae illis placuerit faciendi. Et ut haec nostra regalis traditio stabilis et inconvulsa omni permaneat evo, hanc cartam scribi manuque propria corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

Signum domni Heinrici (L. M.) quarti regis.
Sigehardus cancellarius vice Sigefridi archicancellarii recognovi.

Data anno dominicę incarnationis millesimo LX.VII., indictione V., anno autem ordinationis domini Heinrici quarti regis XV., regni vero XI. Actum Aquisgrani feliciter in nomine domini amen.

Or. in Berlin.
Gedr. Pez, C. d. I, 253; Kremer, Origg. N. II, 139; Lacomblet, U.-B. I, No. 208.

Abbildung bei v. Sybel und Sickel, Kaiserurk. II, Tafel 22; vergl. auch wegen des Siegels die zugehörigen Erläuterungen.

a) cedunt Will.
b) Rutbraht Kindlinger.

1) Dass König Heinrich IV. hier schon imperator genannt wird, während dessen imperium erst mit 1084 März 31 beginnt, wird wohl auf eine Gedankenlosigkeit des Schreibers zurück. zuführen sein. Geringere Wahrscheinlichkeit scheint in diesem Falle die Annahme zu haben, dass die 1066 vollzogene Handlung erst nach 1084 März 31 nach einem etwa vorhandenen Concepte beurkundet wurde.

« السابقةمتابعة »