صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

127. Erzbischof Sigfrid I. von Mainz bestätigt auf Bitten des

Propstes Thiemo und des Stifts S. Peter dessen Stiftung durch den Erzbischof Friedrich, insbesondere die Schenkung der Kirche zu Eltville und der Dörfer Walluf, Steinheim,

Kiedrich, Erbach und Hattenheim. - 1069.

C. In nomine sancte et individue trinitatis. Sigefridus dei gratia Maguntine sedis archiepiscopus. Quamvis apud homines hominum facta plerumque intereant et tenebris negligentie et oblivionis propter longam vetustatem nonnumquam involvi soleant, apud deum tamen, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio ulla, cuius oculis cuncta semper patent et sunt presentia, nullum opus pietatis credendum est suum perdere respectum vel meritum, quoniam sicut nullum malum impunitum, ita nullum bonum apud deum erit inremuneratum. Quocirca notum fieri cupimus omnibus tam futuris quam presentibus Christi fidelibus, qualiter dilectus et fidelis noster Thiemo ecclesie sancti Petri apostolorum principis prepositus, que sita est in suburbio civitatis Maguntine ad plagam aquilonarem, cum toto fratrum suorum collegio ad nostram venit presentiam, constitutis in presentiarum honestis et probabilibus viris abbatibus, prepositis, decanis aliisque personis ecclesiasticis nec non et secularibus, scilicet comitibus, liberis, hominibus nostris melioribus et de familia beati Martini coram positis et in illorum audientia questus est, quod ecclesiç sue privilegia viciata forent partim vetustate partim negligentia, que dominus et predecessor noster pie in Christo recordationis Frethuricus primus ecclesiç iam dicte instaurator conscribi fecerat super donationibus eorum bonorum, que deo et beato Petro et ecclesiç illi in dotem et fratribus inibi deo servituris in sustentationem tamquam pius pater et bonus provisor ipse contulerat. Et quamvis temporis prescriptione per cuncta secutura tempora tuta satis esse poterat ecclesia et secura legitimo possessionis titulo, pecierunt tamen flexis genibus, ut voluissemus antiquata illa privilegia sua etiam senio confecta scripto nostro innovare et sigilli nostri impressione testiumque annotatione communire. Nos vero peticionem ecclesiç illi tam necessariam tamque canonibus consonam freti consilio et assensu fratrum nostrorum prelatorum ecclesię, qui una nobiscum aderant, admittendam fore dignum duximus. Allata sunt ergo coram plura privilegiorum paria sigillo quidem prememorati predecessoris nostri domini Frethurici signata, sed negligentie et vetustatis carie consumpta, ita quod non possent habere legendi currens vestigium. Invenimus tamen in continentia illorum, sicut diligentius investigare potuimus, quod dominus Frethuricus Maguntinus archiepiscopus ecclesiam illam de vicino transtulerit et de propriis eam sumptibus in suburbio civitatis construxerit et canonicos viginti unum numero in ipsa deo et beato Petro servituros ordinaverit et ecclesiam, que vulgariter dicitur Eltevile, sue iurisdictioni pertinentem cum sibi adiacentibus viculis quinque, scilicet Walthafo, Steinheim, Ketercho, Everbach, Hatherheim, decimis quoque illis attinentibus tam de locis iam tunc excultis, quam adhuc excolendis infra terminos suos constitutis nec non et de animalibus tam volatilibus, quam quadrupedibus sine exceptione ad usus fratrum ecclesię sancti Petri libere contradidit ad instaurandum inibi divinum servicium et servi

marum,

turis illic temporale subsidium. Ut autem hoc inceptum tam deo dignum fine clauderet probabili, investituram quoque ipsius ecclesie Eltevile, quam ipse manutenebat adhuc, domino Geroldo primo, quem ipse statuerat, ecclesię sancti Petri preposito per pontificalem baculum suum porrexit concedens tam ipsi, quam sibi succedentibus potestatem liberam pro arbitrio suo ordinare sacerdotem in sepius dicta ecclesia Eltevil assignavitque sacerdoti de quinque viculis supradictis unum, Hatherheim scilicet, cum omni iure sibi attinentium deci

Reliqua cuncta, sicut pretaxatum est, ad usus tamen fratrum et prepositi ecclesiç sancti Petri totaliter condonavit et sue auctoritatis banno confirmavit hanc donationem tali apposita districtione, ut quicunque ausu temerario factum hoc adtemptare presumpsisset, iram dei omnipotentis et illius magni apostolorum principis Petri odium se incurrisse et maledictionem Iude traditoris se incunctanter agnosceret meruisse, cum dampnatis se dampnatum, cum reprobatis se reprobatum atque ab electorum sorte se omnimodis alienum fore non nesciret; per infinita seculorum secula amen. Et responderunt omnes: In nomine sancte trinitatis amen amen amen.“ Nos igitur factum sancti patris et predecessoris nostri pie in Christo recordationis domini Frethurici tam pium tamque laude et memoria dignum omnimodis approbantes auctoritate nobis a deo concessa sub premissa districtione confirmamus. Et quoniam apud deum numquam accipit oblivionem, ut apud homines etiam in memoria habeatur, scripto nostro innovamus atque sigilli nostri impressione consignamus testes subnotando, quorum hec sunt nomina: Razo summus prepositus, Burchardus camerarius et prepositus, Hartwinus prepositus, Ruberdus decanus et prepositus, Arnoldus custos et prepositus, Gozwinus prepositus, Folpertus prepositus, Kúnradus prepositus, Hildelinus prepositus, Meginwardus prepositus, Widelo prepositus, Druberdus prepositus, Ruzelinus prepositus. Laici: Gebeni prefectus urbis, Adalbrath advocatus, Heinrichus comes, Sigefridus comes, Wiggerus comes, Rudolfus comes, Lodwichus advocatus, Everhardus comes, ůdelrich advocatus, Adelhun advocatus, Lodwich comes, Huc comes, Adelbrath advocatus, Gerhardus vicedominus.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M°.LXO.VIIII", indictione VỊI , regnante domno Heinrico quarto, Sigefrido archipresule currum dei aurigante feliciter amen.

a) Or. auf der Universitätsbibliothek zu Heidelberg; das in der linken unteren Ecke aufgedrückt gewesene kreisförmige S., dessen Spuren noch sichtbar, ab. Vergl. Zeitschrift für Gesch. des Oberrheins XXIV, 206. Hiernach der vorstehende Druck. Ein Grund, die Urk, als verdächtig zu betrachten, wie Will gethan, liegt nicht vor.

b) Abschrift saec. 13 im Copialbuch des Stifts 8. Peter auf der Stadtbibliothek zu Mainz, fol. 2.

c) Transsumt des Or. durch die Mainzer Richter von 1522 December 22 im St.-A., in welchem das Siegel als intact beschrieben wird.

Gedr. Joann. II, 459; Guden. II, 5. Bezüglich des Siegels vergl. die Bemerkung von Würdtwein, N. 8. I, XXIX. Sonstige Nachweise bei Will, Regg. S. 103, No. 181, 190, No. 52; Zaun, Landcapitel Rheingau S. 31; Baer, Gesch. von Eberbach I, 319.

128. — Erzbischof Sigfrid I. von Mainz bestätigt den Spruch des

auf der Lützelau unter Vorsitz des Grafen Ludwig abgehaltenen Gaugerichts, durch welchen die von der Matrone Hiltrud und deren Söhnen Reinfrid und Graf Ludwig dem Stifte S. Victor zu Mainz gemachte Schenkung von Gütern zu Winkel, Eibingen und Lorch bestätigt wurde. — 1071, nach October 5.

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Sigefridus dei gratia Maguntine sedis archiepiscopus. Noverit dilectio fidelium tam presentium quam futurorum, qualiter nobilis matrona Hiltrudis nomine legalis vidua filiusque eius Reinfridus et Ludowicus comes mundiburdus eorum unanimi consensu et collaudatione utriusque omnem proprietatem suam, quam usque ad presens hoc tempus hereditario iure possederant a) in pago Rinegowe videlicet in villis Winkela, Eybinga et in Loricha cum omnibus suis pertinentiis in mancipiis utriusque sexus, in areis, in edificiis, in terris cultis et incultis, in vineis, silvis, pratis, aquis aquarumve decursibus cum omni utilitate, que scribi et nominari potest, ecclesie sancti Victoris extra muros Maguntine civitatis legitima donatione pro remedio ") animarum suarum tradiderunt perpetuo possidendam. Hec autem traditio post aliquos annos, dum consanguinei et proximi heredes Reinfridi predicti de bonis prescriptis controversam questionis materiam movere attemptaverant, a memoratis personis Hiltrude scilicet et Reinfrido in insula in mallo Ludowici comitis predicti iudicio et testimonio multorum nobilium et liberorum renovata est et denuo confirmata hoc interposito, quod prefatus Reinfridus bona in Loricha, quousque militaribus armis inheserit, pro annuo censu, uno videlicet solido, quiete possideat, post autem eius obitum aut si sese ad spiritualem militiam transtulerit, in ius et dominationem ecclesie predicte revertetur. Et ut hec traditio rata permaneat et inconvulsa, hanc cartam conscribi et sigilli nostri impressione confirmari iussimus. Testes huius rei sunt: Razo maior prepositus, Hartwinus prepositus, Burchardus prepositus, Arnoldus prepositus, Ruotbertus decanus, Gozwinus magister et prepositus, Folpertus prepositus, Gunzelinus prepositus, Adelbert ), Widelo, Gerhardus clerici. Laici: Gebeno prefectus civitatis, Emicho comes, Sigefridus comes, Wiggerus comes, Ludewicus comes, Udalrich advocatus, Adelbrecht advocatus, Megingoz centurio, Diebrecht, Dudo, Embricho filius eius et alii quam plures.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MoLXXI", indictione IX, regnante Heinrico quarto, anno regni eius XV. feliciter.

Abschr. von Schott in dem Urkundenbuche zur Gesch. des Rheingräfl. Hauses, hiernach die Abschr. von Kindlinger 137, 39. Aus letzterer Abschr. gedr. Roth II, 1, angeführt bei Bodmann 8. 45, 93. Vergl. Will I, 195, No. 65.

a) possederunt bei Roth ist Lesefehler.
b) remidio bei R. wohl nur Druckfehler.
c) Adelbert von Roth ausgelassen.

129. — Erzbischof Sigfrid I. von Mainz bestätigt auf Bitte seines

Verwandten, des Propstes Hartwin, dem Stifte S. Victor den Besitz der Zehnten von seinen Höfen im Bereiche

seines Erzstifts. — 1072.

Facta sunt hec anno ab incarnatione domini millesimo LXXII, indictione XV, sub Henricho, imperatoris Henrici filio, coram testibus, quorum nomina subscripsimus: Hartwinus prepositus, Gozzwinus prepositus, Burchardus camerarius, Regenherus capellanus, Rudolfus comes, Vodalricus comes, Erkenbrath comes, Wolffram et omnis congregatio sancti Victoris.

Fehlerhafter Druck bei Joann. II, 579, vergl. Will I, 195, No. 70. 130. – Volmar de Wizela vergleicht sich mit einem gewissen

Adelbert wegen der von dessen verstorbenen Schwester erkauften Güter zu Hausen und Fischbach. Im Gerichte

des Rheingrafen. 1073.

In nomine domini. Notum sit tam futuris quam presentibus Christi fidelibus, qualiter domina Richardis omnem hereditatem, quam cum fratre suo Adelberto in pago Reni in villis Husen et Fiscebach possederat indivisam, in eius absentia domino Volmaro de Wizela cum omnibus suis pertinentiis pro certa pecunie summa vendidit. Post mortem autem predicte Richardis, quando idem Adelbertus ex sua captivitate, qua in Saxonia per sex annos obstrictus erat, rediit, factum sororis sue cassare molitus partem hereditatis sue legali iuris ordine reclamavit. Volmarus itaque hanc querelam non iniustam perpendens et ne huiusmodi proclamationes imposterum de eadem hereditate exoriantur, de consilio prudentum virorum predicto Adelberto viginti marcas persolvit, ut in venditionem sue hereditatis consentiens eam legitime factam in sua persona stabiliret, quod et libenter implevit et coram nobis infrascriptis in iudicio publico Ludewico comite presidente comparens sue hereditati et quidquid in predictis villis ad ipsum pertinere videbatur, publice stipulatione subnixa renuntiavit et eam dicto domino Volmaro perpetuo possidendam manu propria contradidit. Testes in iudicio presentes erant: Wezil vicedominus, Sigefrid magister, Gozbert presbiter, Arnoldus scultetus, Heriman, Burcard, Rubrat, Werinher, Diedo, Wicnand *), Hildebert, Walter, Ernest, Giselbert, Hartwin, Rutger et alii quam plures.

Actum anno domini MLXXIII, regnante Heinrico imperatore augusto.

Abschr. von Schott und Kindlinger 137, 40. Nach letzterer Abschr. gedr. Roth II, 2. Vergl. Bodmann S. 544, 604. 131. 1074, vor October.

Erzbischof Sigfrid I. von Mainz erneuert die Urkunde des Erzbischofs Bardo, durch welche dieser den Einwohnern zu Rüdesheim und Eibingen einen wüsten District bei Rüdesheim zur Anlage von Weinbergen überliess.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo LXX°.IIII., indictione Xİİ., regnante Heinrico quarto, regni eius anno XVİİİ.

Vergl. die vorstehende Urk. des Erzb. Bardo 1031—1051, No. 114.

a) Weinand bei Roth ist Lesefehler.

132. - 1084.

Wisgoz de utroque parente liber et ingenuus cum coninge sua Frederunna de Lorecho erneuert [im Grafengerichte] seine Ansprache gegen die Gemeinde Geisenheim wegen Vorenthaltung seines väterlichen Erbguts förmlich und wird ihm solches „collaudante ministerialium, nobilium, scabinorum et hominum terre „patrie in solemni placito presentium et astantium caterva per sententiam „Ludevvici comitis eidem iudicio presidentis“ zuerkannt.

Bodmann S. 604, Auszug. 133. -- Erzbischof Wezilo von Mainz bekundet, dass der Dom

canonikus Em bricho dem Domkapitel näher bezeichnete Güter, unter welchen ein Haus und Weinberge zu Lorch,

geschenkt habe. — 0. D., 1085, Anfangs Mai. .

C. In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Wezelo Mogontinus gratia dei archiepiscopus. Notum esse volo tam futuris quam presentibus Christi et ecclesię fidelibus, quod quidam canonicus sedis nostrę Embrico nomine fratribus suis eiusdem ecclesię canonicis quedam bona sua tradidit pro animabus parentum suorum et pro remedio animą suç ea videlicet ratione, ut in uno quoque mense, quod tunc a fratribus conlaudatum est, die vigiliam et missam pro eisdem parentibus suis et omnibus fidelibus defunctis faciant et ipsa die unusquisque eorum denarium pro carne et panem vel obolum pro pane et mensuram bonam optimi vini accipiat. Facta est autem hec traditio presentibus et probantibus sorore sua Gůda eiusque marito Richolfo ceterisque heredibus suis ad altare sancti Nicolai, quod est in claustro, per manum Gerhardi comitis nostri, quem advocatum idem Embrico me petente et presente acceperat a domino meo imperatore Heinrico, hoc etiam interposito, ut predicta Gåda et maritus eius fraternitatem et locum sepulturę orationisque communionem cum fratribus habeant. Hec autem sunt bona, que tradita sunt. Quinque mancipia, que non aliud ius, quam meliores servientes fratrum habeant, quorum nomina hec sunt: Godebolt, Rudhart, Bernhart et uxor eius Giselburg et filia eorum Friderun. Areg in Mogoncia septem et dimidia. Tres mansi in Irsenheim cum vinetis suis et omnibus pertinentiis, quorum unusquisque singulis annis decem solidos et quatuor capones in festo sancti Martini persolvit. Mansus unus in Můmenheim cum suis vinetis, qui item decem solidos et quatuor capones in festivitate sancti Andree persolvit. In villa autem, que dicitur Loricha, domus bona cum omni suppellectili sua. Vineę bone, quarum quantitas et denominatio học est. Vinea Beceche in Geiderihcesdale, que habet mensurales ) virgas b) in longitudine et c) in latitudine. Item in vinea, quę dicitur Bezelini, versus villam viginti virgas in longitudine et XXV. in latitudine et quicquid in eadem vinea ante obitum fratris sui ad se venerat hereditario iure. Item in vinea, que dicitur rubea, XII virgas in longitudine et V. in latitudine. Item vinea, que dicitur Údelberdi

, quę habet XV.

a) Ueber mensurales virgas von derselben Hand rüdon,
b) Lücke.
c) desgl.

« السابقةمتابعة »