صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

torum Adelgeri et Volcrici sic disposui, quatenus nostrorum anniversarii singulorum sacrosancta missarum vigiliarumque celebratione recenseantur. Hec traditio facta est anno ab incarnatione domini millesimo XCO.VI, indictione IIII a, sub domno Ruothardo Mogunting sedis venerabili archiepiscopo, cuius eciam sigilli impressione cartula hęc signata est, Godeboldo preposito, Embrichone camerario, Gerhardo urbis prefecto, sub reverentissimo congregationis eiusdem abbate Manegoldo. Rata vero et indissolubilis uti permaneat, priores eiusdem ecclesię testes adhibiti sunt Ruothart, Eigil, Heinrich, Hartvvic, Gerunc, Adelhun et alii, quorum nomina subsequuntur, Gisilbraht, Ribbraht, Ezo, Gisilbraht, Hildeger, Lůz, Vveltri, Benno.

Or. im St.-A. Das aufgedrückt gewesene S. des Erzb. Ruthard ist abgefallen.
Das Indorsat „Littera super bonis in Lorche“ gehört dem 13. Jahrhundert an.
Angeführt Joann. II, 805.

Bodmann's Meinung, der s. 112 alle Lorch betreffenden Urkunden des Klosters S. Jacob aus dem 11. Jahrhundert für gefälscht erklärte, trifft auch bezüglich dieser Urkunde nicht zu. Die Schrift ist zeitgemäss und völlig unverdächtig, anderweitige Bedenken gegen die Aechtheit lassen sich gleichfalls nicht begründen.

Von der Urkunde liegt eine spätere, etwa der Mitte des 12. Jahrhunderts angehörige Abschrift vor, deren Schreiber den Text an einzelnen Stellen willkürlich abänderte. Die Fassung ist folgende:

In nomine sancte et individue trinitatis. Notum sit omnibus, qualiter ego Ennecha Christi famularum humillima in villa, quę Loricha nuncupatur, curtim I. et molendinum I. eidem curti contiguum et quicquid alodii prediorumque tam in vineis, quam in agris ibidem possedi, fratribus in monasterio sancti Jacobi, quod extra murum Magontię situm est, Christo militantibus donavi. Verum hec ne quis forte abatum porro post succedentium divellere vel, quod absit, ad usum temptet singularem usurpare, discat presentium nota literarum, solis me fratribus ea tradidisse et, quod illic vinum nascitur, ipsi in caritate bibituri suscipiant, de cetero quoque libero pro ut volunt arbitrio disponant. Hec autem mei meorumq ob memoriam parentum, genitricis videlicet genitorisque meorum, necnon maritorum Volgeri et Adelheri sic disposui, quatenus nostrorum anniversarii singulorum sacrosancta missarum vigiliarumque celebratione recenseantur. Hec traditio facta est anno ab incarnatione domini millesimo XC.VI., indictione IIII, sub domno Ruothardo Mogonting sedis venerabili archiepiscopo, cuius etiam sigilli impressione cartula học signata est, reverentissimo congregationis eiusdem abate Manegoldo, Godeboldo preposito, Embricone camerario, Gerhardo urbis prefecto. Rata vero et indissolubilis uti permaneat, priores eiusdem ecclesię testes adhibiti sunt Ruothart, Eigil, Heinrihc, Hartwic, Gerunc, Adelun et alii, quorum nomina subsequuntur, Regizo, Gisilbraht, Ezo.

* 144. — Abt Burkard von S. Jacob bei Mainz bekundet, dass die

Wittwe Ennecha zu Lorch seinem Kloster Eigenbehörige zur Stiftung ihrer eigenen, ihrer Eltern und beiden Männer

Memorien geschenkt habe. 1096.

Burkardus dei misericordia cenobii sancti Jacobi foras muros Maguncie abbas licet indignus. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod Ennecha, matrona quędam in Lorecho, homines quosdam iuris proprii deo et

sancto Jacobo ad capitalem censum IIII. denariorum in festo iam dicti sancti quotannis solvendorum nullo contradicente donaverit pro patris ipsius ac matris duorumque maritorum eius Volgeri et Adelgeri perpetuo celebranda memoria. Et ut hęc series ordoque rei ratus ac stabilis permaneat, sigillo sancti Jacobi per testes hic conscriptos est communitus. Diso, Wolverich, Waltere, Hemmo, Vortwin, Meingoz.

Hec traditio facta est anno incarnationis dominicę Mo. XC.VI.

Im St.-A. Ein an der rechten S. der Urk. aufgedrücktes S. verloren. Gedr. Kindlinger, Hörigkeit 227; Bodmann S. 11. Fälschung, und zwar, soweit der Schriftcharacter vermuthen lässt, aus dem Ende des 12. Jahrh. Dem Fälscher lag die ächte Tradition von 1096 und die der Mitte des 12. Jahrh. angehörige Abschrift vor. Von 1090—1101 stand Manegold dem Kloster vor, während Abt Burchard zuerst 1107 erwähnt wird.

145. — Gisilbreht schenkt dem Kloster Bleidenstatt einen Weinberg

bei Winkel für den Fall, dass er gesund von Jerusalem

zurückkehrt. - 1096.

Notum sit omnibus in Christo credentibus, quod ego Giselbreth vineam meam decem perticas in latitudine et viginti quatuor in longitudine continentem in marcha ville Winkela sitam, in uno latere sanctus Mauritius et in alio latere Richolfus comes, ad altare sancti Ferrutii in Blidenstat delegaverim, ut annis singulis, si sanus Jherosolimis rediero, urnam vini fratribus propinam, et si non revertar, quicunque heredum meorum idem persolvere neglexerit, eo die, quo memoria mea peragatur ibidem, fratres eandem vineam in suos usus transferant. Cuius rei testes sunt: Heinrich frater Giselberti predicti, Arnold, Wulferich, Sibodo, Rutwin et filius eius Rutwin, Dudo, Reginbod, Luitpold, Embricho, Hezil, Franco. Sub Ruthardo archiepiscopo.

Abschrift von Schott in seinem Urkundenbuche zur Gesch. des Rheingräfl. Hauses. Hiernach unvollständig gedr. Bodmann S. 93; Will, Mon. Blid. S. 32.

146. — Erzbischof Ruthard von Mainz schenkt dem Kloster S. Alban

Güter zu Eltville und Steinheim. - - 1097.

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Růthardus dei gracia Mogontine sedis archiepiscopus notum esse cupio omnibus fidelibus Christi tam presentibus quam futuris, qualiter deo et sancto Albano et fratribus ibi deo famulantibus potestativa manu absque contradictione cuiusquam tradiderim in villa Altevila et Steinheim bona hereditaria Wingnandi civis Mogontini, omnem utilitatem et proprietatem ad nostrum ius et servicium pertinentem, que talentum annaliter persolvunt, ea videlicet condicione, ut, quoad vivam, ipsi fratres diem ordinacionis mee celebrent, post obitum vero meum idem fratres diem deposicionis mee perpetualiter ac devote observent.

Facta est autem hec legittima tradicio anno dominice incarnacionis millesimo XC.VII°, indictione Va., Heinrico quarto Romanorum sceptra gubernante, me licet indigno Mogontine sedi presidente. Huius rei testes exstiterunt: ipsius loci abbas Theodericus, Godebolt, Hildegrin et Odelrich prepositi, Adelbrech et frater eius Volmar, Dudo, Embricho, Růthart, Humbreht, Zeizolf, Richhelm, Oddo de

Elfesheim, Hartman, item Hartman, Wulferich, Oddo clericus, Liuzo, Vvalteri, Godebolt, Arnolt, Hertwin, Arnolt, Walpreht, Razo, Hunger.

Abschrift im Copialbuche des Stifts S. Alban, im Kreisarchive zu Würzburg; hiernach gedr. Joann. II, 740. Weitere Nachweise bei Will I, 227, No. 21. Vergl. die bezügl. Urk. des Erzb. Sigfrid II. von 1227 September 22.

147. – Sigebodo zu Rad schenkt der in Höchst gegründeten Nieder

lassung des Klosters S. Alban zu Mainz einen halben Mansen

und Hörige zu Schwanheim. - 1100, nach September 24.

In nomine sancte et individue trinitatis. Notum esse cupio omnibus Christi fidelibus ego Sigebodo de villa nomine Rode, qualiter ego ipse et soror mea nomine Bertha pari consensu et prompta voluntate de nostris propriis bonis dimidium mansum in villa nomine Schweinheim situm dedimus pro remedio animarum nostrarum sancto Albano martyri ad supplementum inopie fratrum in loco, qui dicitur Hochstedin, deo et sancto Justino serviencium, eciam simul nostri proprii iuris mancipia, scilicet feminam nomine Regilam cum filiis eius Rugero et Elbrico filiabusque eius Linburga, Hazecha ea condicione, ut per singulos annos singuli duos denarios ad predictum locum persolvant ipsique liberam potestatem conversandi, ubi voluerint, habeant. Predicta autem bona simul cum mancipiis in usum fratrum de sancto Albano in predicto loco deo famulancium ita dedimus, ut si locus scilicet Hochstedin sancto Albano incorporetur a), donacio nostra fratres ad ius predicti martyris censusque sine ulla contradictione sequatur. Quod si quis hec unquam infringere nisus fuerit, eterne maledictioni obnoxius sit.

Acta sunt hec anno dominice incarnacionis MC, indictione IX, regnante Heinrico IIII Romanorum imperatore augusto, Ruthardo Moguntine sedi presidente, cenobium sancti Albani Theoderico abbate regente, coram his testibus: Heinrico de Klingenburg, Brunichone, Luitfrido et aliis multis.

Gedr. Joann. II, 741. Vergl. Scriba, Regg. III, 1004. 148.-- Kaiser Heinrich IV. schenkt dem Kloster S. Jacob bei Mainz

drei Mansen zu Nordenstatt. - 0. D. 1101-1104.

In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricus divina favente clemencia Romanorum imperator augustus. Innotescat omnibus Christi nostrique fidelibus tam presentibus quam futuris, qualiter nos ob interventum et peticionem amantissime nostre prolis Heinrici regis nec non fidelium nostrorum Widelonis episcopi ^) et Hartungi abbatis tres mansos in loco Nordenstat sitos in pago Cuningessunderint b) cum omnibus ad eosdem pertinentibus, cum areis, edificiis, agris, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, campis, silvis, venacionibus °), aquis, aquarum decursibus, piscacionibus, molis, molendinis, viis et inviis,

a) incorporetur ändert Bodmann in seinem Handexemplar (auf der Stadtbibliothek zu Mainz) in auferatur.

b) sic!
c) venenacionibus die Abschrift.
1) Bisch. Widelo von Minden.

exitibus et reditibus *), quesitis et inquirendis seu cum omni utilitate, que aut scribi aut nominari potest, ad cenobium sancti Jacobi, quod extra murum Maguntie situm est, tradidimus. Et ut hec nostre tradicionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni evo perseveret, hanc cartam inde conscriptam subtusque manu propria roboratam sigilli nostri inpressione insigniri iussimus.

Durch die Mainzer Richter beglaubigte Abschrift saec. XIII im St.-A.

Hiernach Stumpf Acta No. 82. Die hier gegebene Bestimmung saec. XIII exeunt. ist nicht zutreffend; die Abschrift gehört in die erste Hälfte des Jahrhunderts und genauer wohl in den Anfang desselben. Vergl. Reg. No. 2995. Die Ausführungen Friedemann's in Hess. Arch. VI, 10, sind verfehlt.

149. - Udalricus verpfändet dem Abte Hartung und Kloster S. Jacob

das Dorf Roth ) und vier Mansen zu Schwanheim. — 1102.

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Hartungus ecclesię sancti Jacobi dispensator humillimus notum facio omnibus christianę fidei cultoribus, qualiter Udalricus de vico qui Roth nuncupatur oriundus eundem vicum cum omni iure, quo eum Gunzelinus pater eius possedit, et quatuor mansos in Sveinheim mihi ac fratribus in vadimonium pro centum talentis constituit eo tenore, ut si quis heredum suorum post eius obitum fratribus centum talenta redderet eo scilicet tempore anni, quando fratres inde omnes fructus collegissent, alodium reciperet. Quod ea condicione nos et advocatus noster Gerhardus urbis prefectus consobrino b) ipsius Ủdalrici Almaro presente ac consentiente suscepimus ac deinceps eadem pactio apud Sveinheim coram familia sancti Jacobi sorore eius cum viro suo aliisque cognatis eius presentibus et consentientibus firmata est. Pro qua pactione ei triginta et septem libras dedimus ac prescriptos quatuor mansos in Sveinheim, quos et prius pro undecim talentis in vadimonio habuimus, hac conditione remisimus, ut in primo anno solidum unum fratribus persolveret, quem postmodum pro beneficio optineret, et si uxorem de familia sancti Jacobi duceret filiosque ex ea procrearet, uxor et liberi possiderent. Si vero ipsi absque sobole vita decederent, post utriusque obitum mansos fratres remota omni heredum suorum contradictione reciperent. Sin autem aliunde conubium peteret, nec coniux nec suorum quispiam inde aliquid optineret. Preterea ex alodio sancti Jacobi in Sveinheim unum, quod vulgo dicitur scluzzillant, et unum wingartlant areasque ad hec pertinentes et aream unam a Mogono usque ad plateam ville pertingentem eo iure, quo eas possedimus, ipsi concessimus, quę uxor et filii eius possidebunt, si de nostra familia erunt. Postmodum etiam theloneum nostrum in eadem villa et dimidium vineę nostrę beneficii loco a nobis suscepit, pro quibus debita obsequia nobis exhibere debebit. Huic conditioni testes veridicos adhibuimus, quorum nomina subinferimus: Gerhardus urbis prefectus, Udalricus et Cůnradus frater eius de Etichestein), Củno de Mannendale, Franco et Hunbertus

a) retibus die Abschrift.
b) et sobrino Joann.
1) Ober- und Niederrad ?
2) Vergl. v. Schenk in den Mittheil. des Hanauer Bezirksvereins 1880, S. 24.

de Birgestat, Heinrich, Embrico camerarius, Hartvvica) centurio, Arnolt, Heinrich, Arnolt, Reginhart, Arnolt, Waltheri, Gerhart, Waltheri, Wolgis, Hvaltheri "), Wolbero, Lievvo, Heinrich, Grifo, Volrat, Adelbero de Bruningisheim, Heinrich, Craft, Meingoz, Hartman ac omnis familia sancti Jacobi in Sveinheim. Hec ut rata et inconvulsa tam ipsi quam nobis permaneant, hanc cartam inde conscriptam sigillo sancti Jacobi fecimus insigniri.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo C.II., indictione X., imperante serenissimo principe Heinrico huius nominis quarto, Róthardo Mogontine sedis archiepiscopo, Friderico Coloniensi episcopo, Embricone et Anshelmo prepositis, Trüchmaro decano, Gerhardo urbis prefecto.

Or. in München. Das unten rechts aufgedrückte S. aus weissem Wachs wird schon von Joannis als stark beschädigt beschrieben; dasselbe zeigt den h. Jacobus im Brustbild, von der Umschr. erhalten: † Ja ... VXPI APOSTOLVS.

Indorsat saec. 15: De villa Rode iuxta Sweynheym, quod abbas recepit eam in pignus

pro c. libr.

Nach dem Or. gedr. Joann. II, 805, mit Beschreibung des Siegels. Die Angabe des J. 1101 daselbst als des Ausstellungsjahres ist Druckfehler, der daselbst S. 929 corrigirt wird.

Scriba, Regg. III, 1007.

150. - Die Wittwe Walpurga schenkt dem Kloster S. Jacob bei

Mainz ihr Gut zu Okriftel und Lich. - 1103 November 10.

Quarta idus Novembris. Ego Walgpurga layca Humberti quondam coniux allodium meum, duas molas meas, navigium unum, que Acrúftele possedi, et duos mansos in pago Liche fratribus sancti Jacobi extra muros Moguntie dedi, ut nostrorum amborum et Lůze cuiusdam semper agatur memoria et pro singulorum commemoracione fratribus ibidem quinque constitui uncias. Insuper pro me meisque parentibus et filiis in capella sancte Marie ibidem bis in ebdomeda defunctorum celebretur missa, una die sabati et alia die, qua fratres ordinaverint. Ad sanctam Mariam quoque constitui novem uncias decem solidos pro lumine et quinque fratribus ibidem ad caritatem in dedicacione eiusdem capelle.

Actum anno domini millesimo centesimo tercio.
Von den Mainzer Richtern beglaubigte Abschr. saec. XIII im St.-A.
Gedr. Guden. I, 926; vergl. Baur, Arnsburg. U.-B. S. 199; Scriba, Regg. III, 1009.

151. - Mainz 1104 Juni 5.

Kaiser Heinrich IV. bestätigt der Abtei S. Simeon zu Trier den Zoll zu Coblenz.

De Moguntia debent dare IV. denarios et I. den. vini. De Binga et Loricha similiter

Data Nonas Junii. Anno ab incarnatione domini M.C.IIII. Indictione XII. Regnante Heinrico tercio romanorum imperatore augusto. Anno regni eius L. imperii autem . XVIII. Actum Moguntie in dei nomine feliciter. Amen.

Or. in Trier.

Gedr. Mittelrh. U.-B. I, 467. Sonstige Drucke und Nachweise bei Goerz, Mittelrh. Regg. I, No. 1580.

a) Hartunc Joann. fehlerhaft.
b) Waltheri Joann.

« السابقةمتابعة »